Alcuinus, In Evangelium Ioannis, COMMENTARIORUM IN IOANNEM LIBER PRIMUS., CAPUT III. Quod ex duobus Ioannis discipulis, qui secuti fuerant Dominum, unus Andreas adduxit fratrem suum ad Iesum, qui Petrus ab ipso nuncupatur. Philippus quoque vocatus Nathanaeli indicat. Qui mox inter caetera Dei Filium confitetur. Hinc Iesus aquam convertit in vinum, creduntque in eum discipuli eius.
| 1 | VERS. 40. - Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum. |
| 2 | In fide non est ordo: ubicunque fidelis est anima, ibi annorum multitudo non quaeritur, nec paucitas. |
| 3 | Andreas minor erat Simone Petro, et tamen non quaeritur aetatis ordo, sed fidei: Iesum primus invenit. |
| 4 | Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus. |
| 5 | Nisi forte et haec dignitas est Andreae, quia Petri appellatur frater, super quem erat fundata [Ms., postea fundanda] Ecclesia. |
| 6 | Qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant Dominum. |
| 7 | VERS. 41. - Invenit hic primum fratrem suum. |
| 8 | O vera pietas! statim ut invenit Iesum, statim ut invenit margaritam, statim ut invenit thesaurum, fratri nuntiat. |
| 9 | Fratrem suum Simonem vocat; fratrem, non tam sanguine quam spiritu. |
| 10 | Quem fratrem habebat germanitate, et sanguine, voluit habere et fide germanum. |
| 11 | Et dicit ei: Invenimus Messiam. |
| 12 | Nemo invenit, nisi qui quaerit. |
| 13 | Iste qui invenisse se dicit, ostendit, quia diu quaesivit. |
| 14 | Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus. |
| 15 | Diu quaesivimus Christum in Moyse, et in omnibus prophetis; et quem invenire cupiebamus, ipse nos invenit, et inventi invenimus. |
| 16 | VERS. 42. - Et adduxit eum ad Iesum. |
| 17 | Non dedignatur maior minorem sequi, quia non erat ordo aetatis, ubi erat meritum fidei. |
| 18 | Intuitus autem Iesus eum dixit: Tu es Simon filius Iona: ut vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. |
| 19 | Necdum aliquid Petrus fecerat, et iam meruit nomen mutari [Ms., mutare]. |
| 20 | Nunquid plus ab Andrea crediderat? Quid maius fecit, ut a fratre plus acciperet? [Quid maius fecerat?] Minorem fratrem secutus est, et quem habebat discipulum, non dedignatus est habere magistrum. |
| 21 | Tu es Simon filius Iona. |
| 22 | Iona lingua nostra dicitur columba. |
| 23 | Tu es ergo filius Iona, tu es filius Spiritus sancti. |
| 24 | Filius ergo dicitur Spiritus sancti, quia humilitatem de Spiritu sancto acceperat. |
| 25 | VERS. 43. - In crastinum voluit exire in Galilaeam. |
| 26 | In crastinum, inquit, voluit Iesus exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit ei: Sequere me. |
| 27 | « Iam patet ex superioribus, unde voluerit Iesus exire in Galilaeam, videlicet a Iudaea, ubi erat Ioannes baptizans, et testimonium illi perhibens, quod esset agnus Dei. |
| 28 | Duos ex discipulis suis ad eum sequendum provocavit, e quibus unus Andreas, ad illum etiam fratrem Petrum adduxit. |
| 29 | Patet iuxta sensum spiritalem, et crebra expositione vestrae fraternitati iam cognitum est, quid sit Dominum sequi [Ms., quod Dominum sequitur?]. |
| 30 | Sequitur namque Dominum, qui imitatur; sequitur Dominum, qui quantum fragilitas humana patitur, ea quae in homine monstrat Filius Dei, humilitatis exempla non deserit; sequitur Dominum, qui socius passionum existendo, ad consortium resurrectionis eius, et ascensionis pertingere sedulus exoptat. |
| 31 | Sed non sine certi ratione mysterii refertur, quod dicturus est Philippo Iesu, sequere me. |
| 32 | Voluit exire in Galilaeam. |
| 33 | Galilaea namque transmigratio facta, vel revelatio interpretatur. |
| 34 | In eo quippe quod transmigratio facta dicitur, profectum fidelium designat: quod [vel] de vitiis ad virtutum celsitudinem transmigrare, vel in ipsis virtutibus paulatim proficere, ac de minoribus ad maiora quotidie subire contendunt, quousque de hac convalle lacrymarum ad arcem laetitiae coelestis, Domino auxiliante, perveniant; in eo autem, quod revelationem sonat, ipsam vitae aeternae beatitudinem, pro qua in praesenti sancti laborant, insinuat. |
| 35 | Cuius utramque interpretationem nominis Psalmista uno versiculo comprehendit, ubi ait: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus Deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). |
| 36 | Haec est namque visio, de qua dicit Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu [Al., a Domino praesenti] (II Cor. III, 18). |
| 37 | Bene ergo vocaturus ad sequendum se discipulum, Iesus voluit exire in Galilaeam, id est, in transmigrationem factam, sive revelationem, ut videlicet [sicut] ipse teste Evangelio proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52); sicut passus est et resurrexit, et ita intravit in gloriam suam: sic etiam suos sequaces ostenderet proficere virtutibus, ac per passiones transitorias ad aeternorum dona gaudiorum transmigrare debere. |
| 38 | Sequitur: VERS. 44. - Erat autem Philippus a Betsaida, civitate Andreae et Petri. |
| 39 | Non est putandus evangelista fortuito et absque ratione mystica nomen civitatis, de qua esset Philippus, et quod eadem Andreae quoque et Petri esset, voluisse monstrare: sed per nomen civitatis typice, qualis tunc iam animo Philippus, qualis officio esset futurus, quales etiam Petrus et Andreas, ostendere curasse. |
| 40 | Betsaida quippe domus venatorum dicitur, et venatores utique erant futuri, qui audiebant a Domino: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth., IV, 19). |
| 41 | Venator et ille, qui et antequam ad praedicationis officium ordinaretur a Domino, quantum capiendis ad vitam animabus esset intentus, mox sponte praedicando monstravit. |
| 42 | VERS. 45. - Invenit enim Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. [Videamus] quantum rete fidei, quam capacibus devotae praedicationis miraculis [Ms., maculis] intextum invento fratri circumdet, quem ad aeternam cupit providus captare salutem. |
| 43 | Illum dicit inventum, quem Moses et prophetae venturum suis scriptis signaverunt, ut cunctis sequentibus intelligatur quod ipse sit cuius adventui praeconando universa veterum scripta serviunt [Al., servierint]. |
| 44 | Iesum nuncupat, quod nomen Christi futurum, prophetarum oracula concinebant. |
| 45 | Filium Ioseph appellat, non ut hunc ex coniunctione maris et feminae natum asseveret, quem de virgine nasciturum in prophetis didicerat, sed ut de domo ac familia David, unde Ioseph ortum noverat, secundum vaticinia prophetarum, eum venisse doceret. |
| 46 | Neque enim mirandum si Philippus eum filium Ioseph vocet, cum et ipsa genitrix illius intemerata semper Virgo Maria, quae virum non noverat, consuetudinem vulgi sequens sic locuta legatur: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te (Luc. II, 48). |
| 47 | Addit et patriam a Nazareth, ut ipsum esse signaret de quo legerat in prophetis, quoniam Nazareus vocabitur. |
| 48 | Non ergo mirum si mox ad consensum credendi ac veniendi ad Christum captavit Philippus Nathanael, cui tantas undique veritatis casses praetendit. |
| 49 | Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. |
| 50 | Neque immerito a Betsaida, id est, domo venatorum oriundus asseritur, qui tantam Deo dilectae venationis curam pariter, et gratiam accepisse monstratur. |
| 51 | Nam sequitur: VERS. 46. - Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. |
| 52 | Nazareth, munditia sive flos eius, aut separata interpretatur. |
| 53 | Annuens ergo verbis evangelizantis sibi Philippi Nathanael, a Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse. |
| 54 | Ac si patenter dicat: Potest fieri, ut a civitate tanti nominis aliquid summae gratiae nobis oriatur, vel ipse videlicet mundi Salvator Dominus, qui singulariter sanctus est, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, quique loquitur in Canticis canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). |
| 55 | Et de quo Propheta: Exiet, inquit, virga de radice Iesse, et Nazareus, id est, flos de radice eius ascendet (Isai. XI, 1). |
| 56 | Vel certe aliquis doctor eximius, qui florem nobis virtutum munditiamque sanctitatis praedicare sit missus. |
| 57 | Possumus hunc locum et ita recte intelligere, quod dicente Philippo: Quem scripsit Moses in lege et prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth, Nathanael caetera quidem bene intellexerit, miratus sit autem quomodo a Nazareth Christum venisse dixerit, quem de domo David, et de Bethleem civitate, ubi erat David, venturum prophetae canebant; adeoque admirando responderit: a Nazareth? sed continuo reminiscens quantum etiam vocabulum Nazareth mysteriis Christi congrueret, caute assenserit praedicanti; Potest, inquiens, aliquid boni esse. |
| 58 | Utrique autem sensui potest convenire quod sequitur: Dicit ei Philippus, veni et vide. |
| 59 | Ipsum namque venire et videre monebat, ut si quid ei verbo [Beda, ad verba] praedicantis ambigui in corde resedisset, totum hoc visio et allocutio praesens eius quem praedicabat, abstergeret. |
| 60 | Nec distulit pius auditor praedicatum sibi lumen veritatis sollicite quaerendo ac pie pulsando, ut percipere mereretur, insistere. |
| 61 | Unde mox Dominus satiare in bonis desiderium eius accelerans, salutaria eius coepta provida laudatione remunerat, ut hunc paulatim ad altiora quaerenda simul et capienda provehat. |
| 62 | VERS. 47. - Vidit namque eum venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. |
| 63 | Ubi notandum quod laudans hominem qui novit corda Deus, non eum absque peccato, sed absque dolo exstitisse confirmat. |
| 64 | Non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet: multi autem sine dolo incessisse, id est, simplici et mundo corde conversati esse leguntur: imo etiam cuncti fideles tales vivere docentur, dicente Scriptura: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quarite illum (Sap. I, 1). |
| 65 | Et ipse Dominus: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). |
| 66 | Talis erat exemplar patientiae Iob, de quo scriptum est: Erat autem vir ille simplex et rectus (Iob. I, 1). |
| 67 | Talis Iacob patriarcha, de quo scriptum est: Iacob, vir simplex, habitabat in tabernaculis (Gen. XXV, 27); qui quoniam puritate conscientiae simplicis videre Deum meruit, etiam Israel, id est vir videns Deum, appellatus est. |
| 68 | Talis iste Nathanael, quem Dominus ob parilitatem innoxiae conversationis eiusdem patriarchae meritis simul et nomine dignum ducit, Ecce, inquiens, vere Israelita, in quo dolus non est. |
| 69 | Ecce qui vere a patriarcha Deum vidente genus ducit, cui, sicut et ipsi patriarchae, doli duplicitas nulla inesse probatur. |
| 70 | O quam pulchrum auspicium veniendi [Beda, venienti] ad Dominum, et videre illum cupienti! Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. |
| 71 | Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). |
| 72 | Et hic videre Deum desiderans, non ab alio, sed ab ipso, qui scrutatur renes et corda, Deo mundus corde laudatur, et Israelita, id est, a viro Deum videnti generatus, astruitur. |
| 73 | O quam magnus nobis quoque, qui de gentibus ad fidem venimus, in hac sententia nostri Redemptoris spiritus [Beda, quam magna spes] aperitur salutis. |
| 74 | Si enim vere Israelita est qui doli nescius incedit, iam perdidere Iudaei nomen Israelitarum, quamvis carnaliter [nati] de Israel, quotquot doloso corde a simplicitate patriarchae sui degeneraverunt; et adsciti sumus ipsi in semen Israelitarum, qui quamlibet aliis de nationibus genus carnis habentes, fide tamen veritatis et munditia corporis ac mentis vestigia sequimur Israel, iuxta illud Apostoli: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen (Rom. IX, 6). |
| 75 | Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt repromissionis, aestimantur in semine. |
| 76 | Sequitur: VERS. 48, 49. - Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. |
| 77 | Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. |
| 78 | Quia cognovit Nathanael vidisse et nosse Deum [Ms. et Beda, Dominum] quae alio in loco gererentur, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, cum ipse ibi corporaliter non esset, divinae hic maiestatis intuitum considerans, protinus eum non solum Rabbi, id est magistrum, sed et Filium Dei ac regem Israel, id est Christum, confessus est. |
| 79 | Et libet intueri quam prudens laudantis servi confessio respondeat Domino [Ms. et Beda, laudanti Domino confessio respondeat servi]. |
| 80 | Ille hunc vere Israelitam, id est virum qui Deum videre posset, eo quod dolum minime haberet, astruxit; iste eum non magistrum tantummodo, qui utilia praeciperet, verum etiam Filium Dei, qui coelestia dona tribueret, et regem Israel, id est populi Deum videntis, religiosa devotione fatetur: ut hac confessione suum quoque hunc regem, et se eius regni militem significet. |
| 81 | Potest etiam Domini haec sententia, qua dixit se Nathanael, priusquam vocaretur a Philippo, cum esset sub ficu, vidisse, super electione spiritalis Israel, id est populi Christiani, mystice intelligi, quem Dominus necdum se videntem, necdum per apostolos eius ad fidei gratiam vocatum, sed sub tegmine adhuc peccati prementis abditum, misericorditer videre dignatus est, Paulo attestante, qui ait: Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate (Ephes. I, 3). |
| 82 | Et quidem fici arbor aliquando in Scripturis dulcedinem supernae dilectionis insinuat; unde scriptum est: Qui servat ficum, comedet fructum eius: et qui custos est Domini sui, glorificabitur (Prov. XXVII, 18). |
| 83 | Sed quia primi parentes nostri, reatu praevaricationis confusi, de fici sibi foliis succinctoria fecerunt (Gen. III), potest arbor fici non incongrue male dulcoratam generi humano consuetudinem peccandi signare, sub qua positos adhuc electos suos, sed necdum electionis suae gratiam cognoscentes, quasi sub ficu constitutum, nec se iam videntem, Dominus videt Nathanael; novit enim Dominus, qui sunt eius (I Tim. II, 19). |
| 84 | Quorum salvationi ipsum quoque nomen Nathanael aptissime convenit; Nathanael namque donum Dei interpretatur, et nisi dono Dei quisque vocatus fuerit, nunquam reatum primae transgressionis, nunquam male blandientia augescentium quotidie peccatorum umbracula evadit, nunquam salvandus venire meretur ad Christum. |
| 85 | Unde dicit Apostolus: Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis Dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 8, 9). |
| 86 | Sequitur: VERS. 50. - Respondit Iesus et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; maius his videbis. |
| 87 | [Quid sit maius] de quo dicit, ipse subsequenter aperit, futuram credentibus spondendo apertionem regni coelestis, et praedicandam mundo utramque unius suae naturam personae, quod revera multo excellentius est arcanum, quam quod nos in peccati adhuc umbra positos a se illuminandos praevidit. |
| 88 | Maius est enim quod nos salvatos gratia suae cognitionis imbuit, quod coeli nobis gaudia pandit, quod praedicatores suae fidei in mundo dispersit, quam quod nos salvandos potentia suae maiestatis ante saecula praescivit. |
| 89 | VERS. 51. - Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos dei ascendentes et descendentes supra filium hominis. |
| 90 | Iam completum cernimus promissi huius effectum. |
| 91 | Videmus etenim coelum apertum, quia postquam coelum Deus homo penetravit, etiam nobis in eum credentibus, supernae patriae patefactum cognoscimus ingressum [Al., introitum]. |
| 92 | Videmus angelos Dei ascendentes et descendentes supra filium hominis, quia praedicatores sanctos novimus sublimitatem divinitatis Christi simul et humanitatis eius infirma nuntiare. |
| 93 | Ascendunt super filium hominis angeli, cum docent praedicatores, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan I, 1). |
| 94 | Descendunt super filium hominis angeli, cum adiungunt iidem [Ms., id est], quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. |
| 95 | Neque immerito praedicatores sancti typice angeli vocantur, quibus consuete derivatum ab angelis nomen evangelistarum conceditur; ut sicut hi nuntii, ita et illi propter idem summae praedicationis officium, boni nuntii cognominentur. |
| 96 | Et notandum quod Dominus seipsum filium hominis nuncupat: Nathanael eumdem Filium Dei praedicat. |
| 97 | Cui simile est quod apud alios evangelistas ipse discipulos interrogat: Quem dicunt homines esse filium hominis? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, etc. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 13-16). |
| 98 | Et quidem iustae dispensationis moderamine actum est ut cum utraque eiusdem mediatoris Dei et Domini nostri vel ab ipso Domino vel ab homine puro esset commemoranda substantia, Deus homo fragilitatem assumptae a se humanitatis purus homo virtutem aeternae in eo divinitatis astrueret: ipse suam humilitatem, ille eius fateretur altitudinem. |
| 99 | Notandum quippe etiam quod Dominus, qui beatum Nathanael vere Israelitam nuncupat, in hoc quoque verbo quo ait: Videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis (Ioan. I, 33), visionem Iacob patriarchae (Gen. XXVIII), qui per benedictionem vocatus est Israel, ad memoriam reducit. |
| 100 | Is namque cum, volens in quodam loco requiescere, lapidem capiti suo supposuisset, vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos quoque Dei ascendentes, et descendentes super eam, et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: surgensque mane debito cum pavore laudes Domino referens, tulit ipsum lapidem, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. |
| 101 | Huius ergo loci Dominus facit mentionem, et de se ac suis fidelibus figuratum manifestissime testatur. |
| 102 | » CAP. II, VERS. 1. Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi. |
| 103 | « Nec vacat a mysterio quod die tertio, post ea quae superior [Ms., superius] sermo Evangelii descripserat, nuptiae factae referuntur. |
| 104 | Sed tertio tempore saeculi Dominum ad aptandum sibi Ecclesiam venisse designat. |
| 105 | Primum quippe saeculi tempus ante legem patriarcharum exemplis, secundum sub lege Prophetarum scriptis, tertium sub gratia praeconiis evangelistarum, quasi tertia diei luce mundo refulsit, in quo Dominus et Salvator noster, pro redemptione generis humani in carne natus apparuit. |
| 106 | Sed et hoc quod in Cana Galilaeae, id est in zelo transmigrationis perpetratae, eaedem nuptiae factae perhibentur, typice denuntiat, eos maxime gratia Christi dignos existere, qui zelo fervoris ac piae devotionis [Beda, qui zelo fervere piae devotionis], et aemulari charismata maiora, ac de vitiis ad virtutes, bona operando, de terrenis ad aeterna norunt sperando et amando transmigrare. |
| 107 | Discumbente autem ad nuptias Domino vinum defecit, ut, vino meliore per ipsum mirabili ordine facto, manifestaretur gloria latentis in homine Dei, et credentium in eum fides aucta proficeret. |
| 108 | Quod si mysterium novimus [Ms. et Beda, quaerimus], apparente in carne Domino, meraca illa legalis sensus suavitas paulatim coeperat, ob carnalem Pharisaeorum interpretationem, a prisca sua virtute deficere. |
| 109 | Qui mox ea, quae carnalia videbantur, mandata ad spiritalem convertit doctrinam, cunctamque litterae legalis superficiem evangelica coelestis gratiae virtute mutavit, quod est vinum fecisse de aqua. |
| 110 | Sed primo videamus quid sit quod, deficiente vino, dicit [Beda, cum. . . diceret] mater Iesu ad eum: VERS. 3, 4. - Vinum non habent. |
| 111 | Respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. |
| 112 | Neque enim matrem suam inhonoraret, qui nos iubet honorare patrem et matrem; aut eam sibi esse matrem negaret, ex cuius carne virgine [Ms., virgineam] carnem suscipere non despexit, Apostolo etiam testante, qui ait: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). |
| 113 | Quomodo enim ex semine David secundum carnem, si non ex corpore Mariae secundum carnem, quae ex David semine descendit? sed in eo quod, miraculum facturus, ait: Quid mihi et tibi est, mulier? significat se divinitatis, qua miraculum erat patrandum, non principium temporaliter accepisse de matre, sed aeternitatem semper habuisse de Patre. |
| 114 | Quid mihi, inquit, et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. |
| 115 | Quid divinitati, quam ex Patre semper habui, cum tua carne, ex qua carnem suscepi, commune est? Nondum venit hora ut fragilitatem sumptae ex te humanitatis moriendo demonstrem. |
| 116 | Prius est ut potentiam aeternae deitatis virtutes operando patefaciam. |
| 117 | Veniet autem hora ut quod sibi et matri commune esset, ostenderet, cum eam moriturus in cruce discipulo virgini virginem commendare curavit. |
| 118 | Carnis namque infirma perpessus, matrem, de qua haec susceperat, pie cognitam, eidem, quem maxime diligebat, discipulo commendavit: quam, divina facturus, quasi incognitam se nosse dissimulat, quia hanc divinae nativitatis auctricem non esse cognoscit. |
| 119 | » Huius vero [Al., ergo] horae dominus in cruce pendens commemorat, cum dixit [Ms., commemorans dixit] matri: Mater, ecce filius tuus; quasi dixisset: ecce hoc quod ex te sumpsi modo ostenditur, moriendo quidem; quae tamen natura postmodum clarificanda erat in resurrectionis gloria. |
| 120 | VERS. 5. - Dixit mater eius ministris: quodcunque dixerit vobis, facite. |
| 121 | Sciebat quidem mater eius humanitatem filii sui, licet quoquomodo videtur [Ms., hoc modo videretur] negatum quod poscebat, mater tamen sciebat pietatem filii, quod non esset negaturus [Ms., negare noluit] quod petebatur: ideo fiducialiter mandavit ministris ut mandata implerent filii iubentis. |
| 122 | VERS. 6. - Erant autem lapideae hidriae sex positae, secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. |
| 123 | « Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata, Graece enim aqua ὕδωρ dicitur. |
| 124 | Aqua autem Scripturae sacrae scientiam designat, quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere et divinae cognitionis solet fonte potare. |
| 125 | Vasa sex quibus aqua continebatur, corda sunt devota sanctorum, quorum perfectio vitae et fidei ad exemplum recte credendi ac vivendi proposita est generi humano per sex saeculi labentis aetates, id est, usque ad tempus Dominicae praedicationis [Beda, passionis]. |
| 126 | Et bene lapidea sunt vasa, quia fortia sunt praecordia iustorum, ut pote illius fide et dilectione lapidis solidata quem vidit Daniel praecisum de monte sine manibus, factumque in montem magnum, et implesse omnem terram (Dan. II, 34). |
| 127 | Et de quo dicit Zacharias: In lapide uno septem oculi sunt (Zach. III, 9), id est, in Christo universitas scientiae spiritalis inhabitat; cuius et apostolus Petrus meminit ita dicens: Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 4). |
| 128 | Bene secundum purificationem Iudaeorum [Beda add. tantum] positae erant hydriae, quia Iudaeorum tantum populo lex per Mosen data est; nam gratia et veritas Evangelii non minus gentibus quam Iudaeis per Iesum Christum facta est. |
| 129 | Capientes, inquit, singulae metretas binas vel ternas. |
| 130 | Quia Scripturae sanctae auctores et ministri prophetae, modo de Patre tantum loquuntur et Filio, ut est illud: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24), virtus enim Dei et sapientia Christus est: modo etiam Spiritus sancti faciunt mentionem, iuxta illud eiusdem Psalmographi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). |
| 131 | Verbum, Dominus, et Spiritus, totusque unus Deus est intelligendus in Trinitate [Ms. et Beda, Verbum, Dominum, et Spiritum totam, quae unus Deus est, intellige Trinitatem]. |
| 132 | Sed quantum inter aquam et vinum, tantum distat inter sensum illum quo Scripturae ante adventum Salvatoris intelligebantur, et eum quem veniens ipse revelavit apostolis eorumque discipulis perpetuo sequendum reliquit. |
| 133 | Et quidem potuit Dominus vacuas implere hydrias vino, qui in exordio mundanae creationis cuncta creavit ex nihilo; sed maluit de aqua facere vinum, quo typice doceret, non se ad solvendam improbandamque, sed ad implendam potius legem prophetasque venisse, neque alia super [Beda, se per] evangelicam gratiam facere et docere quam quae legalis et prophetica Scriptura eum facturum docturumque signaret. |
| 134 | Videamus ergo sex hydrias Scripturarum aqua salutari repletas, videamus eamdem aquam in suavissimum vini odorem gustumque conversam. |
| 135 | In prima aetate saeculi, Abel iustum frater invidens occidit (Gen. IV), et ob hoc ipse perpetua martyrii gloria beatus, etiam in evangelicis et apostolicis litteris iustitiae laudem accepit (Matth. XXIII, Luc. XI). |
| 136 | Fratricida vero impius aeternae maledictionis poenas luit. |
| 137 | Quicunque his auditis, metuentes [Beda, metuunt] cum impiis damnari, cupientes benedici cum piis, omnem odiorum et invidiae fomitem abiiciunt, Deo placere per sacrificium iustitiae; modestiae et innocentiae, virtuteque [Ms., modestiam, innocentiam, virtutem] patientiae curant, vas profecto aquae in Scriptura invenerunt, unde salubriter abluti potatique gaudeant. |
| 138 | Sed si intellexerint in Cain homicidam Iudaeorum esse perfidiam; occisionem Abel passionem esse Domini Salvatoris; terram, quae aperuit os suum et suscepit [eius] sanguinem de manu Cain, Ecclesiam esse, quae effusum a Iudaeis Christi sanguinem in mysterium suae redemptionis accepit; nimirum aquam in vinum mutatam reperiunt [Beda, repererunt], quia sacrae dicta legis sacratius intelligunt. |
| 139 | Secunda aetate saeculi inchoante, deletus est aquis diluvii mundus, ob peccatorum magnitudinem; sed solus Noe per iustitiam cum domo sua liberatus in arca (Gen. VII). |
| 140 | Huius plagae audita vastatione horribili, paucorumque liberatione mirabili, quisquis emendatius vivere coeperit, liberari desiderans cum electis, timens exterminari cum reprobis, hydriam profecto aquae, qua mundetur vel reficiatur, accepit. |
| 141 | At dum altius sapere [Beda, altius respicere] coeperit, et in arca Ecclesiam, in Noe Christum, in aqua diluente peccatores aquam baptismi quae peccata diluit, in hominibus et in animalibus quae arca continebat, multifariam baptizatorum differentiam, in columba, quae post diluvium ramum olivae intulit in arcam, unctionem Spiritus sancti, quo baptizati imbuuntur, intellexerit, vinum profecto de aqua factum libat [Beda, factum miratur]; quia in veteris historia facti [Ms., historiae factis] suam ablutionem, sanctificationem, iustificationem prophetari contemplatur. |
| 142 | Tertia saeculi aetate, Deus tentans obedientiam Abrahae, filium unicum, quem diligebat, in holocaustum sibi offerre praecepit (Gen. XXII). |
| 143 | Non differt Abraham facere quae iubetur, sed pro filio immolatur aries; ipse tamen, pro obedientiae virtute eximia, perpetuae benedictionis haereditate donatur. |
| 144 | Ecce habes hydriam tertiam. |
| 145 | Audiens enim quanta virtus obedientiae [quanta] mercede remuneretur, et ipse obedientiam discere atque habere satagis: quod si in immolatione filii unici dilecti passionem eius intelligis de quo dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. XVII, 5), in qua quia, divinitate impassibili permanente, sola humanitas mortem passa est et dolorem, quasi filius offertur, sed aries mactatur. |
| 146 | Si intelligis benedictionem quae promissa est Abrahae, in te, qui de gentibus credis, munus esse completum, nimirum de aqua vinum fecit tibi, quia spiritalem sensum, cuius nova fragrantia debriaris [Ms., ebriaris; Beda, inebriaris], aperuit. |
| 147 | Quartae aetatis initiis, David pro Saule regnum Israeliticae gentis sortitur, humilis innocens et mitis, exsul: porro ille, cuius iniusta diu persecutione cruciabatur, abiectus est [Beda, exsul pro illo cuius iniusta diu persecutione cruciabatur]. |
| 148 | Ecce hydria quarta fonte salutari repleta. |
| 149 | Quisquis haec audiens humilitati atque innocentiae studere, et superbiam coeperit atque invidiam suo de corde repellere, quasi haustum aquae limpidissimae, quo reficiatur, invenit. |
| 150 | At si in Saule Iudaeos persequentes, in Davide Christum et Ecclesiam significare cognoverit, illorumque perfidia [Beda, ob perfidiam], et carnale simul imperium et spiritale destructum, Christi autem et Ecclesiae regnum semper esse mansurum, poculum utique vini [Ms., non solum utique vinum] de aqua factum sentiet, quia se suamque vitam et regnum, sed et ipsum regem ibi scriptum legere novit, ubi prius quasi de aliis veterem legebat historiam. |
| 151 | Quinta aetate saeculi, populus peccans, captivante [Beda, captivitate] Nabuchodonosor, Babyloniam transmigrat. |
| 152 | Sed post septuaginta annos poenitens et correctus ad patriam per Iesum sacerdotem magnum reducitur, ubi domum Dei, quae incensa est, et civitatem sanctam, quae destructa est, reaedificat. |
| 153 | Haec legens sive audiens quisque peccandi metum corripit, ad poenitendi remedium confugit, aqua hydriae purificantis ablutus est. |
| 154 | Si vero intelligere didicerit Hierusalem et templum Dei Ecclesiam Christi, Babylonem confusionem peccatorum, Nabuchodonosor diabolum, Iesum sacerdotem magnum, verum aeternumque pontificem esse Iesum Christum, septuaginta annos bonorum plenitudinem operum, quae per Spiritus sancti dona largiuntur, videlicet propter decalogum et septiformem eiusdem spiritus gratiam, videritque hoc quotidie fieri, alios nimirum a diabolo de Ecclesia peccando raptos, alios gratia Spiritus sancti per Iesum resipiscendo ac poenitendo reconciliatos [Beda, aliis . . . raptis . . . reconciliatis], vinum de aqua factum habet, quia ad se pertinere quae scripta sunt intelligens, magno mox compunctionis quasi musto incalescens, quidquid sibi peccati captivantis inesse deprehenderit [Al., intellexerit], per Christi gratiam liberari deposcit. |
| 155 | Sexta inchoante saeculi aetate, Dominus in carne apparens, octava die nativitatis, iuxta legem circumcisus est. |
| 156 | Tricesima et tertia post haec ad templum delatus, et legalia pro eo sunt munera oblata. |
| 157 | Haec intuentes ad litteram, aperte discimus quanta nobis diligentia sunt evangelicae fidei subeunda mysteria, quando ipse benedictionem gratiae afferens, qui legem litterae dedit, veterum primo caeremoniarum ritu consecrari, qui [Beda, quo] cuncta divinitus consecrat, et sic nova gratiae sacramenta suscipere simul et tradere curavit. |
| 158 | Ecce hydria sexta, ad abluenda peccati contagia, ad potanda vitae gaudia, mundiorem caeteris afferens undam. |
| 159 | Verum si in octava [Beda, octavi] diei circumcisione baptisma, quod in mysterium Dominicae resurrectionis a peccatorum nos morte redemit, intelligis; in inductione in templum et oblatione, oblationem hostiae purificantis figuratum cognoscis, fideles quosque [Ms., in inductione in templum et oblatione hostiae purificantis figuratum cognoscis, fideles quosque] de baptisterio ad altare sanctum ingredi, ac Dominici corporis et sanguinis victima singulari debere consecrari, vino quidem de aqua facto et quidem meracissimo donatus es. |
| 160 | Porro si circumcisionis diem ad generalem humani generis resurrectionem, quando mortalis propago cessabit, mortalitas vero tota in immortalitatem mutabitur, interpretaris; et circumcisos induci in templum cum hostiis intellexeris, quando post resurrectionem, universali expleto iudicio, sancti iam incorruptibiles facti, ad contemplandam perpetuo speciem divinae maiestatis cum bonorum operum muneribus intrabunt; tunc profecto vinum de aqua fieri videbis, cuius conditori recte protesteris, et dicas: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Ergo Dominus vinum in aqua [Al., in gaudio; Ms. et Beda, in gaudia] nuptiarum, non de nihilo facere voluit, sed hydrias sex impleri aqua praecipiens, hanc mirabiliter convertit in vinum, quia sex mundi aetates sapientiae salutaris largitate donavit, quam tamen ipse veniens, sublimioris sensus virtute fecundavit. |
| 161 | Namque [Beda, Nam quo] carnales carnaliter tantum sapiebant, ipse spiritalibus spiritaliter sentienda reseravit. |
| 162 | Vultis scire qualiter de aqua vinum fecerit? Apparuit post resurrectionem suam duobus discipulis ambulantibus in via, ibatque cum illis, et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant (Luc. XXIV). |
| 163 | Vultis iterum audire quomodo eodem sint vino inebriati? Postmodum cognoscentes, quis esset qui eis verbum vitae propinabat, dicebant ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? VERS. 7. - Dicit ergo ministris Iesus: Implete hydrias aqua. |
| 164 | Et impleverunt eas usque ad summum. |
| 165 | Quid per ministros qui haec facere iubentur, nisi Christi signantur discipuli, qui impleverunt hydrias aqua? Non quidem ipsi praeteritas mundi aetates legalibus ac propheticis scriptis implendo, sed intelligendo ipsi prudenter et aperiendo fideliter: quia Scriptura, quae a prophetis ministrata est, et salubris esset ad haustum sapientiae coelestis et ad operum castigationem utilis. |
| 166 | Impleverunt autem eas usque ad summum; quia recte intellexerunt nullum fuisse tempus saeculi a sanctis alienum doctoribus, qui sive verbis, sive exemplis, sive etiam scriptis, viam vitae mortalibus panderent. |
| 167 | VERS. 8. - Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. |
| 168 | Et tulerunt. |
| 169 | Architriclinus aliquis legisperitus illius temporis est, fortasse Nicodemus vel Gamaliel, vel discipulus tunc eius Saulus, nunc autem magister totius Ecclesiae Paulus apostolus. |
| 170 | Et dum talibus verbum evangelii creditur, quod in littera legis, et prophetae [Ms., prophetiae; al., prophetia] latebat occultum, vinum utique architriclino de aqua factum propinatur. |
| 171 | » Et bene in domo harum nuptiarum, quae Christi et Ecclesiae sacramenta figurarent, triclinium, id est, tres ordines discumbentium, altitudine distantes [Al., distentas] inesse describuntur; quia nimirum tres sunt ordines fidelium, quibus Ecclesia constat: coniugatorum videlicet, continentium, et doctorum. |
| 172 | Primus ordo discumbentium ad nuptias sponsi coelestis, id est, in Ecclesia fide et operatione gaudentium, gradus est coniugatorum fidelium. |
| 173 | Secundus continentium. |
| 174 | Supremus praedicatorum. |
| 175 | « Unde convenienter perhibetur, quod architriclinus vocato sponso dixerit: (VERS. 10) Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. |
| 176 | Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. |
| 177 | Quia doctorum est cognoscere distantiam Legis et Evangelii, veritatis et umbrae, cunctisque veteribus institutis, cunctis regni terreni promissis, novam evangelicae fidei gratiam, et perpetua coelestis patriae dona praeferre [Beda, proferre]. |
| 178 | VERS. 11. - Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. |
| 179 | Manifestavit hoc signo, quia ipse esset rex gloriae, et ideo sponsus Ecclesiae, qui ut homo communis veniret ad nuptias, sed quasi [Ms., quia] coeli et terrae Dominus, elementa, prout voluisset, converteret. |
| 180 | Pulchra autem rerum convenientia. |
| 181 | Qui initio signorum quae mortalis adhuc mortalibus erat ostensurus, aquam convertit in vinum; ipse initio signorum, qui [Beda, quae] immortalis iam per resurrectionem effectus, immortalis vitae studia sola sectantibus ostenderet, carnalem prius, et quasi insipidam mentem eorum, sapore scientiae coelestis imbuit: » post verae [Al., vero] resurrectionis gloriam, maiori eos spiritalis gratiae munere completurus. |