Alcuinus, In Evangelium Ioannis, COMMENTARIORUM IN IOANNEM LIBER PRIMUS., CAPUT II. Ioannes negat se esse Christum, sed missum se ante ipsum, vocemque clamantis in deserto secundum Isaiam enuntiat.
| 1 | VERS. 19. - Hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum: Tu quis es, etc. « Ex his verbis Ioannis humilitas commendatur, qui cum tantae virtutis esset, ut Christus credi potuisset, elegit solide subsistere in se, ne humana opinione raperetur inaniter super se. |
| 2 | VERS. 20. - Et confessus est, et non negavit, et confessus est, quia non sum ego Christus. |
| 3 | Sed quia dixit, Non sum, negavit plane quod non erat, sed non negavit quod erat; ut veritatem loquens, eius membrum fieret cuius sibi nomen fallaciter non usurparet. |
| 4 | Cum ergo non vult appetere nomen Christi, factus est membrum Christi: quia dum infirmitatem suam studuit humiliter agnoscere, illius celsitudinem meruit veraciter obtinere. |
| 5 | Quisnam sit, continuo exprimit, cum subiungit: VERS. 23. - Ego vox clamantis in deserto. |
| 6 | Scitis quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, Ioanne attestante, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et ex ipsa vestra locutione cognoscitis, quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri. |
| 7 | Ioannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit. |
| 8 | Adventum itaque Dominicum praecurrens vox dicitur, quia per eius ministerium, Patris verbum ab hominibus [Ms., omnibus] auditur; qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Iudaeae, solatium redemptoris annuntiat. |
| 9 | Quid autem clamet insinuat, cum subiungit: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. |
| 10 | Via Domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur. |
| 11 | Via Domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vita praeparatur. |
| 12 | Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV, 23). |
| 13 | Quisquis ergo in superbia mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se luxuriae inquinationibus polluit, cordis ostium contra veritatem claudit; et ne ad se Dominus veniat, claustra animi seris vitiorum damnat. |
| 14 | Sed adhuc qui missi sunt, percunctantur [Greg., percontantur]. |
| 15 | VERS. 25. - Quid ergo baptizas, si tu non es Elias, neque Christus, neque propheta? Quod quia non studio cognoscendae veritatis, sed malitia exercendae aemulationis dicitur, evangelista tacite innotuit, cum subiunxit [dicens]: VERS. 24. - Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. |
| 16 | Ac si aperte dicat: Illi Ioannem de suis actibus requirunt, qui doctrinam nesciunt quaerere, sed invidere. |
| 17 | Sed sanctus quisque, etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur. |
| 18 | Unde Ioannes quoque ad verba invidiae, praedicamenta respondit vitae. |
| 19 | Nam protinus adiungit: VERS. 26. - Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. |
| 20 | Ioannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia peccata solvere non valens, baptizatorum corpora aqua lavat, sed tamen per veniam [Greg., mentem per veniam] non lavat. |
| 21 | Cur ergo baptizat, qui peccata per baptisma non relaxat, nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret? Et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor eius fieret, imitatione sacramenti? Qui inter haec mysterium Redemptoris nostri annuntians, hunc in medio hominum et stetisse asserit et nesciri; quia per carnem Dominus apparens, et visibilis stetit corpore et invisibilis maiestate. |
| 22 | De quo etiam subdidit: Qui post me venit, ante me factus est. |
| 23 | Sic namque dicitur: Ante me factus est, ac si dicatur, ante [me] positus. |
| 24 | Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante autem factus est, quia mihi praelatus. |
| 25 | Sed haec paulo superius dicens, etiam praelationis eius causas aperuit cum subiunxit: Quia prior me erat. |
| 26 | Ac si aperte dicat: inde me etiam post natus superat, quo eum nativitatis suae tempora non augustant. |
| 27 | Nam qui per matrem in tempore nascitur, sine tempore est a Patre generatus: cui quantae reverentiae humilitatem debeat, subdendo manifestat, cum ait: VERS. 27. - Cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. |
| 28 | Mos apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. |
| 29 | Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Ioannes dicit: Qui habet sponsam, sponsus est (Ioan. III, 29). |
| 30 | Sed quia Ioannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Ioannes negat, recte se indignum esse ad solvendum corrigiam eius calceamenti denuntiat. |
| 31 | Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. |
| 32 | Quod tamen intelligi et aliter potest. |
| 33 | Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens, quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina [Ms., morticinam] nostrae corruptionis assumpsit. |
| 34 | Unde etiam per Prophetam dicit: In Idumeam extendam calceamentum meum (Psal. LIX, 10). |
| 35 | Per Idumeam quippe gentilitas designatur. |
| 36 | In Idumeam ergo Dominus calceamentum suum se extendere asserit, quia dum per carnem gentibus innotuit, quasi calceata ad nos divinitas venit. |
| 37 | Sed huius incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. |
| 38 | Investigari enim nullatenus potest, quomodo incorporatur [Greg., corporatur] verbum; quomodo summus et vivificator spiritus intra uterum matris animatur; quomodo is qui initium non habet, et existit et concipitur. |
| 39 | Corrigia vero calceamenti est ligatura mysterii. |
| 40 | Ioannes itaque solvere corrigiam calceamenti eius non valet, quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. |
| 41 | Quid est ergo dicere, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius, nisi aperte et humiliter suam ignorantiam profiteri? Ac si patenter dicat: Quid mirum, si mihi ille praelatus est, quem post me quidem natum considero, sed nativitatis eius mysterium non apprehendo? » VERS. 28. - Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. |
| 42 | Bene praecursor Domini nostri in Bethania dicitur baptizasse; nam Bethania domus obedientiae interpretatur; ut demonstraret per obedientiam fidei omnes ad Christi baptisma debere pervenire. |
| 43 | Sicut Magis mandatum est per aliam viam reverti in patriam, ita nobis praeceptum est per aliam ad paradisi gaudia pervenire: nam nostri parentes per inobedientiae culpam inde eiecti sunt; nos vero per obedientiae bonum et observationem mandatorum Dei, ad aeternae beatitudinis paradisum pervenire debemus. |
| 44 | VERS. 29. - Altera die vidit Ioannes Iesum ad se venientem. |
| 45 | Ioannes interpretatur gratia Dei. |
| 46 | Altera dies populo Christiano [Ms., populus Christianus] est sub gratia, qui pretioso sanguine Christi redemptus est. |
| 47 | Altera dies fuit populo priori sub lege, qui mystice sanguine agni redemptus est a servitute Aegyptiaca. |
| 48 | Ille agnus significabat istum agnum, quem praesentem beatus Baptista digito ostendebat, dicens: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. |
| 49 | Ecce agnus Dei, ecce innocens et ab omni peccato immunis, ut pote qui os quidem de ossibus Adam, et carnem [Beda, et caro] de carne Adam, sed nullam de carne peccatrice traxit maculam culpae. |
| 50 | Ecce qui tollit peccata mundi; ecce qui iustus inter peccatores, mitis inter impios, hoc est, quasi agnus inter lupos apparens, etiam peccatores et impios iustificandi habet potestatem. |
| 51 | Quomodo autem peccata mundi tollat, quo ordine iustificet impios, apostolus Petrus ostendit, qui ait: Non corruptibilibus, argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni incontaminati, et immaculati Iesu Christi (I Petr. I, 18, 19). |
| 52 | Sequitur: VERS. 30. - Ioannes testimonium perhibet de Domino. |
| 53 | Hic est de quo dixi, post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. |
| 54 | Post me venit vir, post me natus est in mundo, post me praedicare incipiet mundo; qui ante me factus est, qui me potentia maiestatis tantum, quantum praeconem iudex, quantum sol Luciferum, licet post apparens, antecellit. |
| 55 | Quia prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
| 56 | Post me venit vir, tempus humanae nativitatis designat, in quo Ioanne posteriorem Christum intellige; Qui ante me factus est, primatum regiae potestatis, quo etiam angelis praesidet, intuere; quia prior me erat, aeternitatem divinae maiestatis, qua Patri est aequalis, intellige. |
| 57 | Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. |
| 58 | Post me venit humanitate, qui ideo me praecellit dignitate, quia prior me erat divinitate. |
| 59 | VERS. 31. - Et ego nesciebam, inquit, eum. |
| 60 | Certum est quia sciebat Dominum Ioannes, cui testimonium perhibere missus est, quem iudicem omnium venturum praedicabat, dicens: Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Matth. III, 12); a quo Spiritum sanctum dari debere testabatur, ipse vos baptizabit, inquiens, Spiritu sancto; a quo se ipsum ablui desiderabat, dicens: Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me? Quomodo ergo dicit, et ego nesciebam eum, nisi quia eum quem et antea noverat, perfectius iam cum baptizaretur agnovit? Quem mundi Salvatorem et iudicem noverat, huius potentiam maiestatis altius, Spiritu sancto super eum descendente, cognovit. |
| 61 | Neque enim dubitandum est, quia beatus Ioannes, cum Spiritum sanctum, licet corporali specie videre; cum vocem Patris, licet corporaliter sonantem, meruisset audire, multum ex hoc visu et auditu profecerit, multum de divinae potestatis excellentia, revelatis oculis mentis, scientiae coelestis acceperit: adeo ut [Beda, acceperit a Deo, ut] ad comparationem intelligentiae qua tunc illustrari coeperat, eatenus illum quantus esset, omnimodis sibi videretur ignorasse. |
| 62 | Qui testimonium, in quo [Beda, in quod] missus est, Domino diligenter perhibens adiungit: Sed ut manifestaretur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. |
| 63 | Quod est aperte dicere: non ideo veni in aqua baptizans, quia peccata mundi baptizando tollere possum, sed ut eum baptizando ac praedicando manifestarem populo Israel, qui in spiritu sancto baptizans, ad tollenda peccata non solum Israel, sed et totius mundi, si ei credere voluerit, idoneus est. |
| 64 | Propterea veni ego in aqua [Al., in poenitentiam] baptizans, ut sic baptizando, illi viam pararem, qui baptizaret in remissionem peccatorum. |
| 65 | VERS. 32. - Et testimonium perhibuit Ioannes dicens, quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Bene autem [in] columbae specie descendit super Dominum Spiritus, ut discant fideles non aliter se membra eius fieri; non aliter eius Spiritu se posse repleri, nisi simplices fuerint, nisi veram cum fratribus habuerint pacem, quam significant oscula columbarum. |
| 66 | Habent autem oscula et corvi, sed laniant, quod columbae omnimodo non faciunt: significantes eos, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum (Psal. XXVII, 3). |
| 67 | Columbae autem natura, quae laniatu innocens est, illis aptissime congruit, qui pacem sequuntur cum omnibus et sanctimoniam, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). |
| 68 | Atque ideo Spiritus in columbae specie descendendo, non suam tantummodo, vel eius in quem descendit, innocentiam simplicitatemque designat, sed eorum aeque qui sentiunt de illo in bonitate et in simplicitate cordis quaerunt illum (Sap. I). |
| 69 | Et ego, inquit, nesciebam eum. |
| 70 | Subaudis, tam subtiliter, quam Spiritu in eum descendente [Beda, spiritum . . . descendentem], cognovi. |
| 71 | VERS. 33. - Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. |
| 72 | Baptizat Dominus in Spiritu sancto, per Spiritus sancti gratiam peccata dimittendo. |
| 73 | Sive enim ipse aqua aliquos discipulorum suorum primus baptizaverit, per quos ad caeteros fideles rivus baptismi proflueret, eosdem etiam spiritu baptizabat, peccata illis relaxando et Spiritus sancti dona ministrando; sive fideles eius, invocato nomine ipsius, aqua baptizent electos, et chrismate sancto perungant, eosdem nihilominus ipse Spiritu sancto baptizat; quia nemo praeter ipsum peccatorum nexus solvere, et Spiritus sancti valet dona tribuere. |
| 74 | Sed diligentius intuendum est, quia cum dixisset: Super quem videris Spiritum descendentem, adiecit: et manentem super eum. |
| 75 | Et in sanctos enim eius spiritus descendit: verum quandiu sunt in corpore, peccato carere nequeunt, quia coelestium contemplationi semper oculum mentis intendere non sufficiunt; sed saepius hunc ad terrenae curam conversationis inflectunt: in eorum procul dubio cordibus Spiritus aliquando venit, aliquando recedit. |
| 76 | Unde dictum est, Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis, unde veniat, et quo vadat (Ioan. III, 8). |
| 77 | Venit quippe ad sanctos, vadit a sanctis Spiritus, ut quem semper [habere] idonei non sunt, eius per tempora redeuntis crebra luce reficiantur. |
| 78 | In solo autem mediatore Dei et hominum homine Iesu Christo Spiritus perpetuo veraciter manet, in quo nec sordidae cogitationis maculam, quam refugeret, ullam invenit. |
| 79 | Mansit autem totus in illo, non ex eo solum tempore quo hunc Ioannes super eum vidit descendentem; sed ex quo homo [fieri] incipiens, eius ministerio et opere conceptus est. |
| 80 | Idcirco autem super eum, in quo semper manebat, baptizatum descendere Spiritus ostenditur, ut et Baptista ipse [Ms., ipsum] celsius iam quem praedicaret, agnosceret; et credentibus daretur indicium, nequaquam se nisi baptizatos aqua, Spiritus eiusdem posse baptisma mereri. |
| 81 | Quaerendum est interea quomodo speciale filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit, et manserit Spiritus? Cum etiam discipulis ipse promittat, dicens eis: Ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis (Ioan. XIV, 15). |
| 82 | Et paulo post: Quia apud vos manebit, et in vobis erit. |
| 83 | Si enim apud servos Dei electos manet, et in illis erit Spiritus, quid est magnum [Ms. et Beda, magni est] Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruatur? Notandum quoque quod semper in Domino manserit Spiritus sanctus: in sanctis autem hominibus, quandiu mortale corpus gestaverint, partim maneat in aeternum, partim rediturus secedat. |
| 84 | Manet quippe apud eos, ut bonis insistant actibus, voluntariam paupertatem diligant mansuetudinem sequantur [Beda, consequantur], pro aeternorum desiderio lugeant, esuriant, et sitiant iustitiam, misericordiam, munditiam cordis, et tranquillitatem pacis amplectantur. |
| 85 | Sed et pro observatione iustitiae, persecutionem pati non vereantur, eleemosynis, orationibus, et ieiuniis, caeterisque spiritalibus [Ms. et Beda, Spiritus] fructibus insistere desiderent. |
| 86 | Recedit autem ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, leprosos mundandi, daemones eiiciendi, vel etiam prophetandi possint habere virtutem. |
| 87 | Manet semper, ut mirabiliter ipsi vivant: venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant. |
| 88 | VERS. 34. - Ego, inquit, vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. |
| 89 | Supra dixerat: Post me venit vir, qui ante [me] factus est: nunc testimonium perhibet, quia hic est Filius Dei: utriusque naturae veritatem, et humanae videlicet et divinae, in una eademque Christi persona, manifeste designans. |
| 90 | Erubescat Manichaeus, audiens: Venit vir. |
| 91 | Conticescat Photinus, audiens: Hic est Filius Dei. |
| 92 | Audiant mansueti et laetentur, quia venit vir post Ioannem, fortior Ioanne, qui baptizat in Spiritu sancto, et quia hic est Filius Dei. |
| 93 | Quia enim per superbiam recessimus omnes a Deo, Filius Dei per misericordiam factus est homo, ut idem ipse et per divinitatem Patri et per humanitatem congrueret nobis; ac per humanitatem nostri similem pro nobis cum hoste configere, per divinitatem Patri consubstantialem, ad imaginem nos Dei et similitudinem, quam peccando amisimus, posset digne recreare; [ut] per mortem nostrae fragilitatis destrueret eum qui habebat mortis imperium, et per impassibilem suae divinitatis potentiam reconciliaret nos Deo Patri. |
| 94 | » VERS. 35. - Stabat Ioannes et ex discipulis eius duo. |
| 95 | Stabat Ioannes, quia credebat in Domino, et duo ex discipulis eius; statim enim crediderunt, et secuti sunt Iesum ambulantem. |
| 96 | VERS. 36. - Et respiciens Iesum, ambulantem. |
| 97 | Debemus singula Scripturarum verba tractare, quare Ioannes stans, et Iesus ambulans dicitur: Et aspiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. |
| 98 | Lex dat testimonium: ecce agnus Dei, agnus immaculatus, agnus anniculus, agnus qui tollit peccata mundi, agnus qui exterminatorem Aegypti populum Israel percutere non sinit. |
| 99 | Ecce agnus Dei. |
| 100 | VERS. 37. - Et audierunt eum discipuli. |
| 101 | Quare voluit dicere, ecce? Quando dicitur ecce, quodammodo ille qui ostenditur, digito demonstratur. |
| 102 | Dicit ergo ad discipulos suos: Quid me sequimini? Quid me putatis magistrum habere? Ecce agnus Dei. |
| 103 | Illum sequimini, illum oportet crescere, me autem minui. |
| 104 | Nemo prudentum eum qui minuitur, sequitur, et relinquit eum qui crescit. |
| 105 | Et audierunt eum duo discipuli loquentem magistrum: Magistri imperium sunt secuti. |
| 106 | Testimonium Ioannis fides est discipulorum. |
| 107 | Et secuti sunt Iesum. |
| 108 | Sequentes Iesum, relinquerunt Ioannem; sequentes Evangelium, Legem amiserunt. |
| 109 | Sic tamen secuti sunt Evangelium, ut testimonio uterentur e Lege. |
| 110 | Conversus autem Iesus, et videns eos. |
| 111 | Discipuli Ioannis cominus, et coram, et antecessu Iesum videre non poterant, sed tergum illius sequebantur ut viderent. Ergo [illi] discipuli faciem Domini videre non poterant. |
| 112 | Convertit se et quodammodo de sua maiestate descendit, ut possent discipuli contemplari faciem illius: convertit se ut ex Lege a discipulis cerneretur. |
| 113 | VERS. 38. - Conversus autem et videns eos sequentes dixit: Quid quaeritis? Non quasi ignorans interrogat; sed interrogat, ut mercedem habeant respondentes. |
| 114 | Quid quaeritis? Nec dixit quem quaeritis, ne se videretur ostendere. |
| 115 | Quid quaeritis? Rem interrogat, ut illi personam significent. |
| 116 | Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi. |
| 117 | Ipsa appellatio responsionis indicium est fidei. |
| 118 | Quando enim dicunt Rabbi, quod intelligitur magister, et sequuntur eum, utique magistrum sequuntur et dicunt: VERS. 39. - Ubi habitas? Dicit eis: Venite et videte. |
| 119 | Volunt habitaculum nosse Iesu, volunt sibi ostendi qualem habitationem habeat Salvator, ut cum ille ostenderit in quibus Christus habitet, tales se exhibeant, in quibus Dominus possit habitare. |
| 120 | Et dixit eis: Venite et videte. |
| 121 | Vultis videre habitaculum meum? Sermone explicari non potest, opere demonstratur. |
| 122 | Venite et videte. |
| 123 | Isti quia de testimonio legis venerant, qui [Forte, Isti, qui a testimonio. . . venerant, statim] statim in ipso nomine confitentur, et dicunt: Rabbi, quod interpretatur magister. |
| 124 | Iesus autem respondit eis, et dixit: Vos autem, qui discipuli estis Ioannis, qui ex ipso nomine confessionem vestram demonstratis, et dicitis: Rabbi, venite et videte [Ms. add. ubi maneo]. |
| 125 | Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo. |
| 126 | Quia credebant, non in nocte manserunt, sed in die. |
| 127 | Nox illa tenebras non habebat, ubi erat fides veri luminis. |
| 128 | Et apud eum manserunt die illo. |
| 129 | Hora erat quasi decima. |
| 130 | Ex Lege veniebant ad Evangelium; ad fidem Christi mittebat illos legis decalogus, qui per Ioannem significabatur. |