monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV. > . . . > qui recipientes se facit filios Dei per gratiam.
>>> Alcuinus, In Evang. Ioannis, p4, II. Ioannes negat se esse Christum, sed missum se ante ipsum, vocemque clamantis in deserto secundum Isaiam enuntiat.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, COMMENTARIORUM IN IOANNEM LIBER PRIMUS., CAPUT PRIMUM. In principio erat Verbum apud Deum, per quem facta sunt omnia. Ioannes missus est ante eum, qui recipientes se facit filios Dei per gratiam.

1 VERS. 1. - In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
2 « Neque enim frustra beatus Ioannes, dilectus Domini discipulus, in coena supra pectus Iesu recubuisse perhibetur.
3 Sed per hoc typice docetur, quia coelestis haustum sapientiae caeteris excelsius [Beda, excellentius] de sanctissimo eiusdem pectoris fonte potaverit.
4 Unde ex [Ms., et] merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur (Ezech. I).
5 Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus.
6 Et caeteri evangelistae quasi in terra ambulant cum Domino, qui, temporalem eius generationem pariter et temporalia facta sufficienter exponentes, pauca de divinitate dixerunt.
7 Hic autem quasi ad coelum volat cum Domino, qui, perpauca de temporalibus eius actis edisserens, aeternam divinitatis eius potentiam, per quem [Ms., quam] omnia facta sunt, sublimius mente volando et limpidius speculando cognovit, ac nobis cognoscendam scribendo contradidit.
8 Ergo alii evangelistae Christum ex tempore natum describunt, Ioannes eumdem in principio iam fuisse testatur discens: » In principio erat Verbum.
9 Quod duobus modis intelligitur.
10 Nam Pater principium est, quasi dixisset: In Patre.
11 In Patre est Filius, quem Verbum nominavit iste evangelista.
12 Nec nos movere debet quod in sequentibus huius Evangelii, Iudaeis interrogantibus quis esset ipse Deus, Dei Filius respondit, Principium, qui et loquor vobis (Ioan. VIII, 25).
13 Si enim Filius principium est [Al., Si enim Filius generatus non esset a Patre], qui habet Patrem, quanto facilius Deus Pater intelligendus est esse principium, qui habet quidem Filium, cui Pater sit; Filius enim, Patris est Filius; et Pater utique Filii Pater est, et Pater Deus, sed non de Deo Deus; Filius verus [Ms., Filius vero] Deus de Deo est.
14 Et Pater dicitur lumen, sed non de lumine: Filius dicitur lumen, sed lumen de lumine.
15 Sic Pater principium, sed non de principio: Filius principium, sed a principio principium.
16 Quod enim erat in principio, non finitur tempore, non principio inchoatur [Ms. et Beda, nec principio praevenitur, om. lin. seq.].
17 Filius principium non finitur tempore, non principio praevenitur, sive ad creaturarum principium vel temporum velis referre quod ait: In principio erat Verbum.
18 Quidquid creaturarum, quodcunque principium habuit ut esset, erat tunc Verbum Dei, per quod facta sunt omnia.
19 Ideo quater dicit evangelista, Erat, erat, erat, erat, ut intelligeres omni tempore [Ms., omnia tempora] praevenisse coaeternum Deo Patri Verbum.
20 « Alii evangelistae inter homines subito apparuisse Dei Filium demonstrant [Beda, commemorant]; beatus Ioannes apud Deum semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum erat apud Deum.
21 Alii eum verum hominem, ille ipsum verum confirmat esse Deum, dicens: Et Deus erat Verbum.
22 Alii hominem eum apud homines temporaliter conversatum, ille Deum apud Deum in principio manentem ostendit, dicens (VERS. 2): Hoc erat in principio apud Deum.
23 » Si etiam superius principium ad Patrem referri [Ms., referre] placet, et hoc sequens principium ad creaturas, intelligitur aeternaliter Verbum, id est Filium, esse [Ms. et Beda, Filium Dei esse] in Patre, et omne creaturarum principium sua essentia praeire.
24 « Alii magnalia quae in homine gessit perhibent, ille quod omnem creaturam visibilem et invisibilem per ipsum Deus fecerit, docet, dicens (VERS. 3): Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
25 Si enim nihil creaturarum sine ipso factum est, patet profecto quia ipse creatura non est, per quem omnis creatura facta est.
26 Et ne quis audiens factam per Dei Filium creaturam, mutabilem credat eius voluntatem, quasi qui subito vellet facere creaturam, quam ab aeterno nunquam ante fecisset; manifeste docet Evangelista, factam quidem in tempore creaturam, sed in aeterna Creatoris sapientia, quando et qualis crearetur, semper fuisse dispositum, et hoc est quod ait: VERS. 4. - Quod factum est, in ipso vita erat.
27 Id est, quod factum in tempore, sive vivum, sive vita carens apparuit, omne hoc in spiritali factoris ratione quasi semper vixerat, et vivit; non quia coaeternum est Creatori quod creavit, sed quia coaeterna est illi ratio voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit et habet quid et quando creavit [Ms., crearet]; qualiter creatum gubernet, ut maneat; ad quem finem singula quae creavit perducat.
28 » Ideo ita distinguendum et subinferendum est, quasi alia voce, In ipso vita erat.
29 Quia quidquid per ipsum factum est, etiam et in ipso vivit.
30 Sicut ars in animo artificis vivit, licet arca vel aliud aliquid ab ipso factum, pereat.
31 Sequitur: « Et vita erat lux hominum.
32 Quo verbo aperte docetur quod ipsa vitalis ratio, per quam omnia disposita sunt et reguntur, non omnem creaturam, sed rationabilem tantum, ut sapere possit, illuminat.
33 Homines namque, qui ad imaginem Dei facti sunt, percipere sapientiam possunt, animalia non possunt.
34 Sed et animalis quicunque est homo, non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14).
35 Unde bene cum dixisset: Et vita erat lux hominum, subiunxit et de his qui, ab humanae conditionis honore procul recedentes, comparati sunt iumentis insipientibus, et similes facti sunt illis, atque ideo recte veritatis luce privantur.
36 VERS. 5. - Et lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
37 Lux quippe est hominum Christus, quia omnia, quae illuminari merentur, corda hominum suae praesentia cognitionis illustrat.
38 Tenebrae autem stulti sunt et iniqui quorum caeca praecordia, lux aeternae sapientiae, qualia sint, manifeste cognoscit, quamvis ipsi radios eiusdem lucis nequaquam capere per intelligentiam possint; veluti si quilibet caecus iubare solis perfundatur, nec tamen ipse solem, cuius lumine perfunditur, aspiciat; » talibus divina consuluit misericordia, qualiter pervenire possint, ut illam veram lucem cernerent, et essent filii lucis, qui fuerunt filii tenebrarum.
39 Et huius cognitionis initium fuit, quod sequitur: VERS. 6, 7. - « Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
40 Non ait, ut omnes crederent in illum.
41 Maledictus enim homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum (Ierem. XVII, 5).
42 Sed ut omnes, inquit, crederent per illum, hoc est, ut per illius testimonium crederent in lucem, quam necdum videre noverant, Dominum videlicet Iesum Christum, qui de seipso testatur: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit [Ms., ambulat] in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII, 12).
43 Sequitur: VERS. 8, 9. - Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine; erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in [hunc] mundum.
44 Et sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14).
45 Et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).
46 Sed multum distat inter lucem quae illuminatur, et lucem quae illuminat; inter eos qui participationem verae lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quae non solum in se ipsa lucere, sed et sua praesentia, quoscunque attigerit, illustrare sufficit.
47 Ad huius comparationem verae lucis, non tantum minores quilibet electi, verum etiam ipse Ioannes, quo maior inter [natos] mulierum nemo surrexit, lux non esse asseritur, ut videlicet Christus non esse, quod putabatur, monstretur. Ille enim [Al., Ioannes enim], ut scriptum est: Erat lucerna ardens, et lucens (Ioan. V, 35).
48 Ardens scilicet fide et dilectione, lucens verbo et actione.
49 Gratiam vero lucis pectoribus infundere, solius est eius de quo dicit: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in [hunc] mundum; omnem videlicet, qui illuminatur, sive naturali ingenio, seu sapientia divina.
50 Sicut enim nemo a se ipso esse, ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed illo illustrante, de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I, 1).
51 Cuius utramque naturam, et divinam videlicet qua semper ubique totus manet, et humanam ex qua in tempore natus, loco inclusus apparuit, consequenter evangelista descripsit, dicens: VERS. 10, 11. - In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
52 In propria venit, et sui eum non receperunt.
53 In mundo [quippe] erat, et mundus per ipsum factus est, quia Deus erat, quia totus ubique, quia suae praesentia maiestatis, sine labore regens et sine onere continens quod fecit.
54 Et mundus eum non cognovit.
55 Quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
56 Mundum namque hoc in loco dicit homines, mundi amore deceptos, atque inhaerendo creaturae, ab agnoscenda creatoris sui maiestate reflexos.
57 In propria venit, quia in mundo, quem per divinitatem fecit, per humanitatem natus apparuit.
58 In propria venit, quia in gente Iudaea, quam sibi prae caeteris nationibus speciali gratia copulaverat, incarnari dignatus est.
59 In mundo erat ergo, et in mundum venit.
60 In mundo erat per divinitatem: in mundum venit per incarnationem. Venire quippe et [Ms., vel] abire, humanitatis est; manere et esse, divinitatis.
61 Quia ergo, cum in mundo esset per divinitatem, mundus eum non cognovit, dignatus est venire in mundum per humanitatem, ut vel sic eum mundus cognosceret.
62 Sed videamus quid sequitur In propria venit, et sui eum non receperunt.
63 Quem enim in potentia divinitatis cuncta creantem regentemque cognoverant [Beda et ms., non cognoverunt], ipsum in carnis infirmitate, miraculis coruscantem recipere noluerunt.
64 Et quod gravius est, sui eum non receperunt, homines scilicet, quos ipse creavit; Iudaei, quos peculiarem sibi elegerat in plebem, quibus suae cognitionis revelaverat arcanum, quos mirificis patrum glorificaverat actis, quibus suae legis doctrinam contulerat, ex quibus se incarnandum promiserat, et in quibus se incarnatum, ut promiserat, ostendit, ipsi eum recipere venientem magna ex parte recusarunt.
65 Neque enim omnes recusarunt; alioquin nullus esset salvus, et supervacua eius esset incarnatio.
66 Nunc autem multi eum ex utroque populo non credendo [respuerunt, multi credendo] receperunt: de quibus evangelista consequenter insinuat dicens: VERS. 12. - Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius.
67 Consideremus, fratres charissimi, quanta gratia Redemptoris nostri, quam magna sit multitudo dulcedinis eius.
68 Unicus ex Patre natus est, et noluit remanere unus.
69 Descendit ad terram, ubi fratres sibi, quibus regnum Patris sui dare posset, acquireret.
70 Deus ex Deo natus est, et noluit Dei tantum Filius manere; hominis quoque filius fieri dignatus est, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat; ut per hoc homines in Dei filios transferret, gloriaeque suae faceret cohaeredes, qui, quod ipse semper habebat per naturam, inciperent habere per gratiam.
71 Consideremus, quanta virtus est fidei, cuius merito potestas datur hominibus filios Dei fieri.
72 Unde bene scriptum est, quia iustus ex fide vivit (Heb. II, 4; Rom. I, 17).
73 Vivit iustus ex fide, non illa quae labiorum tantum confessione profertur, sed ea quae per dilectionem operatur.
74 Alioquin fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa (Iacob. II, 17).
75 Nullus seipsum despiciat, nullus de sua salute desperet, curramus [Beda, curremus] omnes, curramus singuli, ut qui eramus longe, mereamur fieri prope in sanguine Christi.
76 Videamus quod dicitur: Quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; Quotquot, inquit, receperunt eum.
77 Non est enim personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
78 Quo autem ordine credentes filii Dei possunt fieri, et quantum haec generatio a carnali distet, subsecutus evangelista designat.
79 VERS. 13. - Qui non ex sanguinibus, inquit, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
80 Carnalis quippe nostra singulorum generatio, ex sanguinibus, id est, ex semine maris et feminae, a coniugii duxit originem complexu.
81 At vero spiritalis Spiritus sancti gratia ministratur, quam carnaliter distinguens Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.
82 Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est de spiritu, spiritus est (Ioan. III, 5, 6).
83 Verum ne quis hominum dubitet filium se Dei cohaeredem Christi posse fieri, dat exemplum evangelista, quia et ipse Filius Dei homo fieri, et habitare inter homines dignatus sit, ut humanae particeps existendo fragilitatis, homines divinae virtutis suae donaret esse participes.
84 VERS. 14. - Et Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis.
85 Quod est dicere, et Filius Dei homo factus est, et inter homines conversatus est.
86 Solet namque Scriptura modo animae, modo carnis vocabulo, totum designare hominem; animae videlicet, ut scriptum est: Quia descendit Iacob in Aegyptum, in animabus septuaginta (Deut. X, 22); carnis vero, ut rursus scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6).
87 Neque enim vel animae sine corporibus in Aegyptum descendere, vel caro sine anima videre aliquid potest; sed hic per animam, totus homo, ibi signatur per carnem.
88 Sic ergo hoc in loco, quod dicitur: Et Verbum caro factum est, nihil aliud debet intelligi, quam si diceretur: Et Deus homo factus est, carnem videlicet induendo et animam.
89 Ut sicut quisque nostrum unus homo ex carne constat et anima, ita unus ab incarnationis tempore Christus ex divinitate, carne et anima constat: Deus ab aeterno in aeternum existens verus, ut erat, hominem ex tempore assumens in unitatem suae personae verum, quem non habuerat.
90 Sequitur: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
91 Gloriam Christi quam ante incarnationem videre non poterant homines, post incarnationem viderunt, aspicientes humanitatem miraculis refulgentem, et intelligentes divinitatem intus latitantem; illi maxime, qui et eius claritatem, ante passionem transfigurati in monte sancto, contemplari meruerunt, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. XVII, 5).
92 Et post passionem, resurrectionis, ascensionisque ipsius gloria conspecta, Spiritus eius sunt dono mirifice refecti.
93 Quibus omnibus manifeste cognoverunt, quod huiusmodi gloria non cuilibet sanctorum, sed illi soli homini, qui esset in divinitate unigenitus a Patre, conveniret.
94 Quod autem sequitur: Plenum gratiae et veritatis.
95 Gratiae plenus erat et est, homo Christus Iesus, cui singulari munere prae caeteris mortalibus datum est, ut statim ex quo in utero virginis concipi et homo fieri inciperet, verus esset et Deus.
96 Unde et eadem gloriosa semper virgo Maria, non solum hominis Christi, sed et Dei genitrix recte credenda et confitenda est.
97 Idem veritatis plenus erat et est, ipsa videlicet Verbi divinitate, quae hominem illum singulariter electum, cum quo una Christi persona esset, assumere dignata est; non aliquid suae divinae substantiae, ut haeretici volunt, in faciendam hominis naturam commutans; sed ipse apud Patrem manens, totum quod erat, totam de semine David naturam veri hominis quam non habebat, suscipiens.
98 » VERS. 15. - « Ioannes testimonium perhibet de ipso.
99 Redemptoris nostri praecursor testimonium de ipso perhibens, celsitudinem humanitatis eius pariter et divinitatis aeternitatem manifesta voce pronuntiat.
100 Clamat enim dicens: Hic erat, quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat (Ioan. I, 15).
101 In eo namque quod ait, qui post me venturus est, ordinem humanae dispensationis, qua post eum natus, post eum etiam praedicaturus, baptizaturus, signa facturus, et mortem erat passurus insinuat.
102 In eo vero quod subiungit, ante me factus est, sublimitatem eiusdem humanitatis, qua caeteris omnibus creaturis erat merito praeferenda, designat.
103 Quod enim ait, ante me, non ad ordinem temporis, sed ad distantiam pertinet dignitatis, iuxta quod de Ioseph filiis benedicente Iacob scriptum est: Constituitque Ephraim ante Manassen (Gen. XLVIII, 20), ubi recte potuit dicere Manasses, qui post me venit, ante me factus est, id est, qui post me natus est, potentia me regni antecessit.
104 Quemadmodum Ioannes de Domino, qui post me, inquit, venturus est, ante me factus est, id est, qui post me ad praedicandum venturus est, culmine me regni et sacerdotii perennis antecellit.
105 Quare autem is qui post eum venturus erat, eum dignitate antecelleret, aperuit, cum subiunxit: Quia prior me erat, id est, quia aeternus ante saecula Deus erat, propterea me licet posterior natus, gloria maiestatis etiam in assumpta humanitate praeibit.
106 Exposito autem evangelista praecursoris Domini testimonio quod de illo perhibuerat, reddit statim suae quoque assertionis, quod coeperat, illi testimonium dare.
107 Nam sequitur: VERS. 16. - Et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia.
108 Superius namque dixit: Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.
109 Quod cum praecursoris [Al., praecursor] quoque eius testimonio confirmasset, dicentis: Hic erat quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat, rursus ipse, quod coeperat exsequitur dicens: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia.
110 Plenus quippe erat Dominus Spiritu sancto, plenus gratia et veritate, quia sicut Apostolus ait: In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9); de cuius plenitudine nos omnes (iuxta modum nostrae capacitatis) accepimus, quia unicuique nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7).
111 De solo namque mediatore Dei et hominum, homine Iesu Christo veraciter dici potuit: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2).
112 Omnes vero sancti non plenitudinem spiritus eius, sed de plenitudine eius, quantum ille donat, accipiunt.
113 Quia alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum.
114 Alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu.
115 Alii operatio virtutum, alii prophetatio [Ms., prophetia], alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
116 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8-11).
117 Quia ergo de plenitudine conditoris nostri, non quidam [Beda, non quiddam], sed omnes, quidquid boni accepimus, habemus, curandum summopere est ne quispiam de bona se sua actione vel cogitatione incautus extollat; ne si ingratus largitori remanserit, perdat bonum quod accepit.
118 Cum autem dixisset evangelista, nos omnes de plenitudine Christi accepisse, confestim subiunxit et ait: Gratiam pro gratia.
119 Geminam ergo nos gratiam accepisse testatur, unam videlicet in praesenti, alteram vero in futuro.
120 In praesenti quidem fidem, quae per dilectionem operatur; in futuro autem vitam aeternam.
121 Fides quidem [Ms., quippe], quae per dilectionem operatur, gratia Dei est, quia quod credimus, et [Ms., quia ut crederemus, ut] ut diligamus, ut operemur bona quae novimus, non ullis praecedentibus meritis nostris, sed ipso largiente percepimus, qui dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis (Ioan. XV, 16).
122 Et ut vitam, propter fidem et dilectionem, per opera bona percipiamus aeternam, gratia Dei est; quia ne a bono deviemus itinere, ipso duce semper opus habemus, cui dicitur: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11).
123 » Notandum est quod quidam libri habent, Nos omnes accepimus de plenitudine eius, et gratiam pro gratia.
124 Aliquid primo de plenitudine eius accepimus; et postea gratiam pro gratia, id est, de plenitudine eius accepimus remissionem peccatorum; et gratiam, id est, vitam aeternam, pro gratia fidei, quae per dilectionem operatur.
125 Quae omnia ex uno fonte plenitudinis Christi nobis provenire certissimum est.
126 Quid ergo accepimus de plenitudine bonitatis illius? Scilicet remissionem peccatorum, ut iustificemur in fide.
127 Insuper quid? Et gratiam pro gratia, id est pro gratia, in qua, ex fide vivimus, recepturi sumus aliam.
128 Quid tamen, nisi gratiam? hoc est, vitam aeternam.
129 Sequitur: VERS. 17. - « Quia lex per Mosen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
130 Lex quidem per Moysen data est, in qua quod agendum, quod vitandum sit, coelesti iure decernitur.
131 Sed quod illa praecipit, non nisi gratia Christi completur.
132 Illa siquidem monstrare peccatum, iustitiam docere, et transgressores sui reos ostendere valebat.
133 Porro gratia Christi diffusa per spiritum charitatis in cordibus fidelium facit, ut quod lex praecipit impleatur.
134 Unde illud quod scriptum est, non concupisces, lex est per Moysen, quae iubet [Al., quia iubetur]; sed per Christum fit gratia, quando quod iubetur, impletur.
135 Veritas autem facta est per Christum, quia umbram habebat lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.
136 Et sicut alibi dicit Apostolus: Omnia in figura contingebant illis (I Cor. X, 11).
137 Sed pro umbra lucem veritatis, pro figura legis ipsam imaginem rerum quae figurabatur, exhibuit Christus, quando data spiritus gratia, aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas.
138 Lex per Moysen data est, cum populus aspersione sanguinis agni mundari praeceptus est.
139 Gratia et veritas quae in lege figurabatur, per Iesum Christum facta est, cum ipse passus in cruce, lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
140 Lex per Moysen data est, quia populum praeceptis salutaribus instituit, quae si servaret [Al., instituit si haec servaret], terram repromissionis intraturum et in ea perpetuo victurum promisit; sin alias, prosternendum ab hostibus praedixit.
141 Gratia et veritas per Iesum Christum facta est, quia dato spiritus sui dono, et legem spiritaliter intelligi ac servare posse donavit: et eos qui servant, in veram coelestis vitae beatitudinem, quam terra repromissionis signabat, introducit.
142 Quae sit autem summa gratiae et veritatis, quae per Iesum Christum facta est, evangelista subdendo manifestat: VERS. 18. - Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
143 Nulla etiam gratia maior hominibus dari, nulla veritas altior potest ab hominibus cognosci, quam ea de qua unigenitus Filius Dei suis fidelibus narrans: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Dominum [Ms., Deum] videbunt (Matth. V, 8).
144 Et de qua Patri supplicans ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te verum, et unum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3).
145 Quae nimirum beatissima perceptio gratiae et veritatis, quoniam in huius saeculi vita fieri non potest, recte dicitur: Deum nemo vidit unquam (I Ioan. IV, 2), id est, nemo corruptibili adhuc, et mortali carne circumdatus, incircumscriptam divinitatis potest lucem contueri.
146 Unde manifestius dicit Apostolus: Quem nemo vidit hominum, nec videre potest (I Tim. VI, 16).
147 Nemo enim hominum dicitur, id est, nemo humano adhuc habitu aggravatus, humana conversatione caducus.
148 Hinc est enim, quod Moyses, qui Deum, quem in angelo videbat, in ipsa eius natura videre desiderans orabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi gloriam tuam, audivit: non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo et vivet (Exod. XX, 18-20).
149 Qua autem ratione ad visionem incommutabilis et aeterni luminis pervenire debeat, evangelista consequenter exposuit, dicens: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
150 Cui simile est, quod Dominus ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Ioan. XIV, 6); et alibi: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27).
151 Ipsius quippe ducatu ad Patrem venire, ipsius magisterio Patrem et Filium, nec non et Spiritum sanctum [unum] Deum et Dominum nosse debemus: quia nimirum ipse homo factus pro nobis, in hominis habitu loquens nobis, quid de sanctae Trinitatis unitate recte sentiendum, qualiter ad eius contemplationem fidelibus properandum, quibus actibus ad hanc sit perveniendum, clara luce revelavit.
152 Ipse sacramentis suae incarnationis nos imbuens, sui nos spiritus charismatibus sanctificans, ut ad hanc venire valeamus, adiuvat.
153 Ipse peracto in hominis forma iudicio, novissime [Ms., iudicio novissimo] ad visionem nos divinae maiestatis sublimiter introducet [Ms., introducit] atque arcana nobis regni coelestis mirabiliter enarrabit [Ms., enarravit].
154 Sane quod ait: Qui est in sinu Patris, in secreto Patris significat.
155 Neque enim sinus Patris pueriliter est cogitandus, in similitudinem nostri sinus, quem habemus in vestibus; aut putandus est Deus, qui humanorum forma membrorum compaginatus non est, sic sedere quemadmodum nos.
156 Sed quia sinus noster intus est, more nostro loquens Scriptura, in sinu Patris esse dicit [Ms., dicitur] quem in secreto Patris, quo humanus intuitus pertingere non valet, semper manentem vult intelligi.
157 Non tunc autem solum enarrabit [Ms., enarravit] unigenitus Filius Deum, id est, sanctae et individuae Trinitatis, quae est unus Deus, gloriam manifestabit [Ms., manifestavit] hominibus, cum post universale iudicium omnes pariter electos ad visionem claritatis eius inducet: sed et quotidie narrat, cum singulis quibusque fidelium perfectorum mox a carnis corruptione [Edit., incorruptione] solutis, implere coeperit, quod promisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
158 Meipsum, inquit, manifestabo dilectoribus meis, ut quem in sua cognoverunt mortalem, in mea tamen [Ms., et Beda, in mea iam] natura, Patri et Spiritui sancto videre possint aequalem.
Alcuinus HOME



>>> Alcuinus, In Evang. Ioannis, p4, II. Ioannes negat se esse Christum, sed missum se ante ipsum, vocemque clamantis in deserto secundum Isaiam enuntiat.
monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV. > . . . > qui recipientes se facit filios Dei per gratiam.