monumenta.ch > Alcuinus > DE VIRTUTIBUS. > XIII. > DE MEMORIA. > XIV. > XV. > XVI. > XI. > XVII. > VIII. > EPISTOLA AD SOROREM ET FILIAM. (Anno 800.) Ex codice bibliothecae Harleianae. > EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD GISLAM ET RICHTRUDAM.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, EPISTOLA CHRISTI FAMULARUM GISLAE ATQUE RECTRUDAE AD ALBINUM MAGISTRUM. <<<     >>> PRIMUM. In principio erat Verbum apud Deum, per quem facta sunt omnia. Ioannes missus est ante eum, qui recipientes se facit filios Dei per gratiam.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD GISLAM ET RICHTRUDAM.

1 Nobilissimis in Christianae religionis sanctitate et in sapientiae studiis devotissimis, Deoque dicatis virginibus, Gislae sorori, et Richtrudae filiae [Al., Gislae et Richtrudae filiabus], humilis frater et pater Albinus, perpetuae beatitudinis salutem.
2 Quantum in sanctissimo sapientiae studio optimam in vobis laudo devotionem, tantum meam [Ms., mei] ipsius plango imperitiam; meque ipsum longe imparem vestrae laudabili devotioni agnosco.
3 Atque utinam tanta esset in meo pectore facultas scribendi, quantum [Ms., quanta] est in vobis voluntas legendi.
4 Proinde duabus coarctor angustiis: hinc charitati quidquam negare, cui omnia praestare debitor sum; illinc altiora petere, modulumque meae parvitatis transcendere, dicente Scriptura: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22).
5 Nisi forte in vobis sit culpa, quia difficilia petistis, et in me ratio iustae excusationis, qui infirmitates meas considerans, altissimum meo [Ms., altissimo meum] opere calamum abstinere decrevi.
6 Scire debetis omnibus divinae Scripturae paginis merito evangelicam excellere auctoritatem, quia, quod lex et prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque completum in Evangelio demonstratur [Al., Evangelium demonstrat].
7 Atque inter ipsos Evangeliorum scriptores valde beatum Ioannem, in divinorum profunditate mysteriorum eminentiorem esse: quem etiam tradunt, sicut legitur in ecclesiastica historia, usque ad ultimum pene vitae suae tempus, absque ullius Scripturae indiciis, Evangelium puro sermone praedicasse.
8 Siquidem a tempore Dominicae passionis, resurrectionis et ascensionis, usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta et quinque, absque ullo scribendi adminiculo, verbum Dei praedicabat.
9 At ubi a Domitiano, qui secundus post Neronem Christianorum persecutor exstitit, in exsilio Pathmos [Beda, exsul in Pathmos] missus est; nacta occasione illius pii Patris absentia, irrumpentes in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta pastoris [Beda, pastore] ovilia lupi, Marcion, Cherinthus et Hebion, caeterique Antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina.
10 Sed dum ipse post occisionem [Edit., occasionem] Domitiani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, compulsus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus, de coaeterna Patri divinitate Christi altius facere sermonem, eo quod in trium evangelistarum scriptis, Matthaei videlicet, Marci et Lucae, de humilitate [Ms., humanitate] eius, ac de his quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur habere testimonium.
11 Quod ille se non aliter acturum respondit, nisi indicto ieiunio omnes in commune Dominum precarentur [Ms. deprecarentur], ut illo donante digna scribere posset.
12 Et hoc ita patrato, instructus revelatione coelesti, ac sancti Spiritus gratia ebriatus, omnes haereticorum tenebras, patefacta [Al., patefactas] subito veritatis luce, dispulit dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan. I, 1).
13 Atque cum trium Evangeliorum, Matthaei scilicet, Marci et Lucae, ad eum notitia pervenisset, probasse quidem dicitur fidem et veritatem dictorum; deesse tamen vidit aliqua rerum gestarum historiae, ea maxime quae primo paredicationis suae tempore Dominus gesserat.
14 Certum est enim quod in superioribus tribus Evangeliis haec videntur sola contineri quae gesta sunt postquam Ioannes Baptista traditus et inclusus est in carcere.
15 Denique si observes statim in initio narrationis, posteaquam refert Matthaeus de quadraginta dierum ieiunio et de tentatione eius, continuo subiecit dicens: Audiens autem quia Ioannes traditus est, discessit de Iudaea et venit in Galilaeam (Matth. IV, 12).
16 Sed et Marcus similiter, Posteaquam, inquit, traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam (Marc. I, 14).
17 Lucas vero etiam, priusquam incipiat aliquid de actibus referre Iesu, dixit: Quia adiecit Herodes super omnia mala, quae gesserat, et conclusit Ioannem in carcere (Luc. III, 20).
18 Quia, inquam, ab his haec videbantur omissa, rogatus dicitur Ioannes Apostolus ut ea, quae praeterierant priores, ante traditionem Ioannis Salvatoris gesta describeret.
19 Et ideo dicit in Evangelio suo: Hoc fecit initium signorum suorum Iesus (Ioan. II, 11).
20 Et iterum in alio loco indicat dicens: Nondum enim Ioannes erat missus in carcerem (Ioan. III, 24).
21 Ex quibus constat quod ea quae antequam Ioannes traderetur, ab Iesu fuerant gesta, describit.
22 Sed procul dubio maxime divinitatem Domini nostri Iesu Christi, qua Patri est aequalis, intendit declarare, eamque praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit.
23 Itaque longe a tribus superioribus evangelistis sublimius elevatus est, ita ut eos quodammodo videas in terra cum Christo homine conversari, illum autem transcendisse nebulam qua tegitur omnis terra, et pervenisse ad liquidum coeli lumen, unde acie mentis acutissima atque firmissima videret in principio Verbum, Deum de Deo, lumen de lumine, per quem facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carne [Ms., carnem] factum, ut habitaret in nobis: quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem.
24 Nisi enim carnis assumptio, servata incommutabili divinitate, facta esset, non diceretur: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30).
25 Neque enim Pater et caro unum sunt.
26 Et hoc de se ipso Domini testimonium, solus idem Ioannes commemoravit.
27 Et, qui me videt, videt et Patrem.
28 Et, Ego in Patre, et Pater in me.
29 Et, Ut sint unum; sicut et nos unum sumus.
30 Et, Quae Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter (Ioan. XIV, 9, 10); Et si qua alia sunt quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intelligentibus intiment, plenius solus Ioannes in Evangelio suo posuit, tanquam de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in eius convivio solitus erat, secretum divinitatis eius uberius et quodammodo familiarius biberet.
31 Proinde, cum duae virtutes propositae sint animae humanae, una activa, altera contemplativa: illa qua itur, ista qua pervenitur; illa qua laboratur ut cor mundetur ad videndum Deum, ista qua vocatur et videtur Deus: illa est in praeceptis exercendae vitae huius temporalis, ista in doctrina vitae illius sempiterna [Ms., sempiternae].
32 Ac per hoc illa operatur, ista requiescit: quia illa est in purgatione peccatorum, ista in lumine purgatorum: ac per hoc, in hac vita mortali, illa est in opere bonae conversationis, ista vero magis in fide, et apud per paucos per speculum in aenigmate, et ex parte in aliqua visione incommutabilis Veritatis.
33 Ex quo intelligi datur, si diligenter advertas, tres evangelistas, temporalia facta Domini et dicta, quae ad informandos mores vitae paresentis maxime valerent, copiosius prosecutos, circa illam activam fuisse versatos; Ioannem vero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta vero eius, ea praesertim quae Trinitatis unitatem et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda, suam continuationem [Ms., intentionem] atque praedicationem tenuisse.
34 Iste est siquidem Ioannes, unus ex discipulis Christi, quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate virginem vocavit.
35 Cuius virginitatis in hoc duplex testimonium in Evangelio datur, quod et prae caeteris dilectus a Deo dicitur; et huic matrem suam de throno crucis commendavit, dicens [Beda, commendavit Deus], ut virginem virgo servaret.
36 Qui singulari privilegio meruit castitatis, ut caeteris omnibus miraculorum Christi scriptoribus altius divinae maiestatis simul caperet ac patefaceret arcanum.
37 Neque enim frustra in coena mystica supra pectus Iesu recubuisse perhibetur; sed per hoc verissime docetur quia coelestis haustum sapientiae caeteris excellentius de sanctissimo eiusdem pectoris fonte potaverit.
38 Unde et merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur; cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus.
39 Ita beatus Ioannes sublimius aeternae nativitatis Christi mysteria conspexit.
40 Iste prior [Petro] laborantibus in piscatione discipulis, Christum in littore stantem, reteque in dexteram navigii mittere iubentem agnovit, dicens Petro: Dominus est.
41 Iste est unus de illis de quibus Propheta praedixit: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1).
42 Unde filius tonitrui ab ipso Domino appellatur, quia hoc mirabile et omnibus saeculis inauditum, ex coelesti claritate intonuit prooemium dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan. I, 1).
43 Quae verba semper sunt pura fide veneranda ac perpetua religione colenda, non humanae coniecturae ratiunculis nimium discutienda, quae in plerisque fallitur, dum se putat agnoscere quae humani sensus excedunt indagationem.
44 Tamen quidquid inde pia charitas et humilis inquisitio intelligere potuit, in sacratissimis sanctorum Patrum scriptis, licet sparsim, dicta inveniuntur: sicut etiam et in toto eiusdem Evangelii textu, plurima a catholicis doctoribus leguntur exposita, pro opportunitate loci vel temporis, vel confirmatione orthodoxae fidei, nec non contra haereticas pravitates, in defensione apostolicae traditionis.
45 Quapropter; forsan temperamentum quoddam inter meam negationem, vestramque petitionem invenire posse video, ne omnino vel charitas vestra taciturnitate mea spernatur, vel temeritas mea in vestrae petitionis obsequio reprehendatur.
46 Solent namque medici ex multorum speciebus pigmentorum in salutem poscentis quoddam medicamenti componere genus, nec seipsos fateri praesumunt creatores herbarum vel aliarum specierum ex quarum compositione salus efficitur aegrotantium, sed ministros esse in colligendo et in unum pigmentaria manu conficiendo corpus: sic etiam, si forsitan meae devotionis labor aliquid vestrae charitati proficere valet.
47 Nec ex quolibet paternae possessionis prato mihi flores colligendos esse censeo, sed multorum Patrum, humili corde, prona cervice, florida rura peragranda mihi esse video, ut sine periculo nominis mei satisfaciam sanctissimae voluntati vestrae.
48 Primoque omnium sancti Augustini suffragia quaerens, qui maiori studio huius sancti Evangelii exponere nisus est sacratissima verba.
49 Deinde ex opusculis sancti Ambrosii sanctissimi doctoris aliqua trahens; necnon ex homiliis praecipui Patris Gregorii papae, vel ex homiliis beati Bedae presbyteri, multa assumens, aliorumque sanctorum Patrum, sicut invenire potui, interpretationes posui: magis horum omnium sensibus ac verbis utens, quam meae quidquam praesumptioni committens, veluti legentium curiositas facile probare poterit: cautissimo plane stylo praevidens, divina opitulante gratia, ne quid contrarium sanctorum Patrum sensibus ponerem.
50 Igitur et omne opus secundum capitula eiusdem Evangelii distinxi, ac sub numero septem librorum consummavi.
51 Optans vos, septiformis Spiritus gratia inspirante pectora vestra, variis in Ecclesia Christi florere deliciis, et ambulare quotidie cum sanctis de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion, ubi perpetua dulcedine inter choros coelestium agminum dicatis, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te.
52 Amen.
Alcuinus HOME

bnf1096.29

Alcuinus, In Evang. Ioannis, EPISTOLA CHRISTI FAMULARUM GISLAE ATQUE RECTRUDAE AD ALBINUM MAGISTRUM. <<<     >>> PRIMUM. In principio erat Verbum apud Deum, per quem facta sunt omnia. Ioannes missus est ante eum, qui recipientes se facit filios Dei per gratiam.
monumenta.ch > Alcuinus > DE VIRTUTIBUS. > XIII. > DE MEMORIA. > XIV. > XV. > XVI. > XI. > XVII. > VIII. > EPISTOLA AD SOROREM ET FILIAM. (Anno 800.) Ex codice bibliothecae Harleianae. > EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD GISLAM ET RICHTRUDAM.