Alcuinus, In Evangelium Ioannis, EPISTOLA AD SOROREM ET FILIAM. (Anno 800.) Ex codice bibliothecae Harleianae.
| 1 | Dilectissimis in Christo personis Luciae et Columbae Albinus frater et pater, in solatio sancti Spiritus, salutem. |
| 2 | Memor petitionis vestrae et promissionis meae, quamvis tardius implerem propter occupationes plurimas, tamen nullatenus obliviscebar quod me spondere recordabar. |
| 3 | Opus arduum et difficile, et meae parvitati praesumptiosum iniunxistis, sed charitati nihil negare ratum duxi, quia nihil impossibile eo [F., in eo] qui est charitas vera, optime sciebam. |
| 4 | Devotus sanctorum Patrum cellaria peragrans, quidquid in eis invenire valui, vobis ad gustandum attuli; ut probetis, si saporem habeat catholicum, vel secus, quod absit. |
| 5 | Quod legebam, plena fide, secundum memoriae integritatem, protuli; praeponens etiam huic operi epistolam petitionis vestrae, ut in posterum agnoscerent legentes vestrae devotionis studium et meae obedientiae occasionem. |
| 6 | Adiunxi quoque epistolam, annuentem voluntati vestrae, quam etiam quasi prologum anteposui opusculo nostro; rationemque evangelistae, qua necessitate compulsus Evangelium scriberet, et caetera quae in ea epistola legere potestis et agnoscere, quam necessaria esse videatur. |
| 7 | Fateor siquidem, propemodum ante annos triginta me voluntatem huius habere operis; sed quievit calamus meus, quia non fuit qui excitaret eum, donec vestra bona intentio illum revocavit ad studium scribendi. |
| 8 | Si quid dignum meo sudore elaboratum inveniatis, date gloriam Deo, qui dedit, vobisque mercedem sperate, qui impulistis torpens ingenium, ut mitteret manum in gazophylacium Christi; ut aliquid inde protulisset in solatio famularum suarum. |
| 9 | Scio omni habenti esse dandum; item, qui habet desiderium discendi, dabitur ei gratia intelligendi: sed sunt quidam magis mordere aliorum dicta parati, quam sua in publicum proferre; quorum dentes vitandi sunt, vel etiam parvi pendendi. |
| 10 | Facile enim columbina charitas serpentinum non curat dentem. |
| 11 | Saepe unde charitas proficit, inde invidia labescit; et lacteam dulcedinem nigro inficit veneno: quos vestra parvipendat prudentia, magis proficere studentes, quam curare invidentes. |
| 12 | Obsecro ut iubeatis, si dignum ducatis, transcribere hanc partem quam modo vobis direxi, et capitula singulis periochis cum numero adnotare, librorumque initia diligenter distinguere, scriptamque citius remittere mihi; simul et eam partem, quam vobis anno transacto direxi, ut ordinetur per numeros et capitula, et librorum initia: et si quid addendum sit in fine, ut impleatur: cogitavi aliquid adhuc addere quod vix in aliis invenitur opusculis. |
| 13 | Litteras vero quas direxisti [F., direxistis] mihi, benigne suscepi, gratias agens Deo de exaltatione excellentissimi domini mei David; et de prosperitate apostolici viri; et de legatione honesta sanctae civitatis, in qua Salvator noster mundum suo sanguine redemere [pro redimere] dignatus est, et gloria resurrectionis ascensionisque coronari et exaltari. |
| 14 | Vos vero, filiae charissimae, illius semper habete charitatem in corde, laudem in ore et opus in manibus. |
| 15 | Praeparate vobis sedem inter sponsas eiusdem Regis aeterni, ut dignetur vobis seipsum ostendere, qui suis amatoribus seipsum promisit ostendendum esse: in cuius visione beata est aeternitas, et aeterna beatitudo; meique memores estote inter sacras orationes vestras famularumque Christi vobiscum Deo deservientium, ut benedictio Domini nostri Iesu Christi me famulum suum proficere faciat in domo sua, peccatorumque meorum indulgentiam perdonare dignetur. |
| 16 | Florere vos faciat et vigere divina pietas, in omni studio sanctitatis, et sapientiae sensibus, multo feliciter tempore, Deus Dei Filius, Iesus Christus Dominus noster, charissimae filiae. |