| 1 | Deprecor vestrae pietatis unanimitatem, ut nostri nominis habeatis memoriam, et intercedere pro mea parvitate dignemini in ecclesia sanctissimi Patris Niniae episcopi, qui multis claruit virtutibus, sicut mihi nuper delatum est per carmina metricae artis, quae nobis per fideles nostros discipulos Eboracensis ecclesiae scholasticos directa sunt; in quibus et facientis agnovi eruditionem, et eius perficientis miracula sanctitatem per ea, quae ibi legebam. |