Alcuinus, Epistolae, 281-283 EPISTOLA CCXXIV. AD FRIDUINUM. Gratulatur adeptam curam monasteriorum SS. Benedicti et Ceolfridi hortatur ut praesit gregi suo bono exemplo. Precibus se commendat.
| 1 | Sanctissimo Patri Friduino, olim notus et semper amicus Alcuinus salutem. |
| 2 | Audiens paternam curam ovilis Christi vobis delegatam, multum me gavisum esse fateor, vel de exaltatione tantae dignitatis, vel de commoditate boni operis, quia habes, unde te sanctis Patribus nomine et meritis coaequare valeas. |
| 3 | Ideo, sanctissime Pater, diligentius regularem vitam in loco optimo erigere studeas; nec nova te cudere suademus, sed vetera omnimodis renovare, quia fundator et renovator eiusdem mercedis esse possunt apud Deum. |
| 4 | Non tibi per inanes adulationes nomen quaeras, sed Deo, per sanctas admonitiones, laudem. |
| 5 | Exemplis sanctorum Patrum Benedicti et Ceolfridi vivas, quatenus illorum merita sequens, illorum mercede dignus inveniaris. |
| 6 | Non permittas ullatenus vanitates vestimentorum, et luxuriantes ebrietates, et libidinosas voluptates in te, vel in tuis dominare fratribus, sed omnia vestra regulari moderamine fiant in cibo, potu, vestimento et castitate. |
| 7 | Et sicut tu primus in dignitate, ita primus esto in totius bonitatis conversatione. |
| 8 | Quid erit de grege, si pastor oberrat? |
| 9 | Sanitas gregis et multiplicatio, gloria et merces est pastoris. |
| 10 | Non te carnalia decipiant, sed spiritalia exaltent. |
| 11 | Esto lucerna in domo Dei, et in omni loco forma salutis. |
| 12 | Angeli vero visitantes officia ecclesiastica et opera fraternae unanimitatis, te vero in primis stantem, in primis operantem, in primis intercedentem pro populo Christiano omnimodis inveniant. |
| 13 | Non te specialia auri vel argenti pondera decipiant, sed generalis et sancta conversatio Deo amabilem efficiant. |
| 14 | Sit thesaurus tuus Ecclesia et ornamenta illius, non arca singularis. |
| 15 | Ne damnet te tua conscientia habentem, quod habere non debeas, ne dicatur tibi: Medice, cura temetipsum (Luc. IV, 23). |
| 16 | Vel quomodo alios doceas, quae tu ipse non facis? |
| 17 | Error vitae claudit os magistri. |
| 18 | Melius est te Deum habere in arca cordis, quam aurum in arca cubilis. |
| 19 | Confusio est vitae tuae digitos auro radiare, collum siricis [F., sericis] ornare vestimentis; ornet pectus tuum orarium sanctitatis, non inanis vestimentorum cultus. |
| 20 | Melius est animam virtutibus decorari, quam corpus coloratis vestibus ornari. |
| 21 | Cogita quam pauci tibi supersint dies, vel quam longaeva prosperitate primi fundatores monasterii, in quo modo Deo deservis, vivebant in conversatione sancta; et quam cito rapti sunt de hac vita, qui primorum parentum aliquantulum scindebant statuta. |
| 22 | Recordare quam felices sunt illi, qui apud Deum gaudent in coelis: hoc non luxuria vitae, non vestimentorum vanitas, non saeculi pompa promeruit, sed zelus Domini, et regularis vitae custodia, et maior animae cura quam corporis, et fraterni profectus sollicitudo in charitate. Fac quod [F., ut] tibi proficiat honor praesentis horae ad futuri temporis gloriam; meique, obsecro, cum fratribus semper memoriam habeas, sive in speciali oratione sanctitatis tuae, sive in generali fraternae intercessionis communione, quatenus Deus dirigat cursum vitae meae ad salutem; non solum mei solius, sed, Christo Deo donante, salutem multorum. |
| 23 | Vos vero divina clementia cum omnibus fratribus, beatissimis apostolis intercedentibus, semper in omni bono proficere faciat, et in omni sanctitate ultimum exspectare diem, ut digni efficiamini stare ante tribunal Christi, et audire beatam vocem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). |