monumenta.ch > Alcuinus > 177 > 149 > 32 > 33 > 207 > 231 > 136 > ... > 152 > 155 > 191 > 100 > 35 > 232
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXXI. AD EUMDEM. Charitatem erga Deum et erga pauperes, miseros et peregrinos commendat. <<<    

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXXII. AD GISLAM. Charitatem suam illi significat: ad omnia virtutum genera hortatur, et commendat sanctae Scripturae lectionem.

1 Dilectissimae in Christo virgini Gislae Alcuinus humilis levita salutem.
2 Valde enim tuis, clarissima Dei famula, alloquiis gavisus sum, et tua familiaritatis pietate consolatus, ita ut ex eo die quo pactum charitatis tecum inivi, dulcedine dilectionis tuae per singula pene momenta pascebar, felicem aestimans me, dum sanctissimae orationis munimine, secundum promissionem vestram fruar; at nunc maxime assidua precum vestrarum protectione muniri indigeo, dum fluctivagi maris incertum iter tentare compellor [Ms., temptare conpellar], ut divina clementia me ad portum salutis perducere dignetur, atque vestris iterum conspectibus gaudentem astare condonet.
3 Sed rogo suppliciter te, Deo devotissima virgo, ne aures prudentiae tuae apices insipientiae meae offendant; et quod me dilectio vera scribere admonet, te humilitas sancta doceat perlegere; nec stylum meum praesumptiosum putes, officiosum agnoscens; et quem in Deo diligit, admonentem accipit [F., accipiat].
4 Primo omnium te de Dei charitate admoneo, et nobilitatem imaginis illius serva; et cuius viri sponsa esse coepisti, semper rememora.
5 Inclytus est valde et gloriosus sponsus tuus, qui alium ornatum in te non quaerit nisi spiritalem; non tortas crinium alligationes, sed rectas morum bonorum conligationes; nec vestimentorum vanum exterius nitorem, sed sanctitatis et castimoniae nobilem interius splendorem; cave ne aliquid in te inveniat quod oculos illius offendat; et si forsan, ut solet humanae fragilitatis conditio afferre, aliquam negligentiae maculam in te malignus spiritus infigat, citius poenitentiae lacrymis abluere memento, ne diu sine sponsi tui maneas amplexu, quia promptior est te recipere quam amittere: tantum ne tardaveris de die in diem reverti ad illum.
6 Haec enim duo mala maxime odit in hominibus, negligentiam revertendi, et desperationem salvantis.
7 Tantum haec absint a cogitationibus procul nostris, et ille tunc animis prope erit nostris.
8 Ideo habet nomen Salvator, quia semper salvat et salvare cupit, sicut scriptum est: Qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4).
9 Noli de terrena nobilitate gloriari, sed gratias age ei qui, dum te hominem esse voluit, tam sublimes et claros tibi perdonavit parentes, quorum nobilitatem non superbia, sed humilitate prosequere; et maxime in eo gaude, quia alterius noluit te esse sponsam, ni suam.
10 Quae tibi maior esse gloria poterit, vel sublimior honor, quam eius Regis esse sponsam qui super omnes reges est: et quanto ille sublimioris est potentiae in virtute, tanto tu maioris esto diligentiae in sanctitate; sanctitas vero in iustitiae operibus constat, iustitia vero duobus modis impletur, hoc est, ut quae prohibita sunt a Deo, non faciamus, et quae iussa sunt ab eo, faciamus, iuxta Prophetam: Diverte a malo et fac bonum (Psalm. XXXIII, 15).
11 De quibus sapientiae vestrae me scribere supervacuum aestimo, quia in utrisque ab optimis ac nobilissimis magistris a prima aetate abundantius imbuta es, et excellens naturaleque animi tui ingenium te ubique docet; insuper omnis sanctorum librorum series hoc maxime auribus tuis indicat, iterum iterumque replicat, quid sit omni homini cavendum vel sequendum, in quorum lectione te ipsam exerce, quoniam per illos tibi loquitur ipse Deus et Dominus noster, et piae voluntatis tibi demonstrat effectum.
12 Recognosce et cogita quali honore nobis illius legatio sit aestimanda: quid si a rege legatio et indiculus ad te veniet, nunquid non mox aliis curis postpositis prompta et cum omni devotione eius litteras accipis et legis, et implere satages?
13 Ecce de coelo rex regum, imo et Sponsus tuus per prophetas, apostolos, doctores [Ms., apostolorum doctores] tibi, o virgo, dignatus est dirigere litteras suas, non ut aliquod servitium sibi necessarium demandasset, sed quae ad salutem et gloriam tibi necessaria sciebat esse, innotuisset.
14 Harum te litterarum sedula reficiat lectio, quia in illis agnoscitur Deus, in illis vitae aeternae gloria adnuntiatur, in illis quid credere, quid sperare, quid amare, vel quid fugere debeamus, ostenditur.
15 Haec scripsi, non ignorantem instruens, sed charitatis officium implens, maxime rogans ut teipsam immaculatam in diem Domini nostri Iesu Christi serves; et alios tota intentione, monitis seu exemplis trahe tecum, et curre multis comitata post illum, donec introducat vos in domum Patris, et in cubile genitricis suae (Cant. III, 4), ut edatis et bibatis super mensam eius in regno suo (Luc. XXII, 30), ubi est cibus sine fastidio, et potus sine siti, et vita sine morte, et gaudium sine tristitia et gloria sine fine.
16 Huc, o virgo, propera, ut semper sanctae genitrici Virgini coniuncta Agnum sequens per omnia coelestis regni penetralia transeas.
17 Sanctitatem tuam, in omnibus bonis florentem, pro me intercedentem Deus Christus conservare et exaudire dignetur, domina virgo.
Alcuinus HOME

bnf1096.44 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.192 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXXI. AD EUMDEM. Charitatem erga Deum et erga pauperes, miseros et peregrinos commendat. <<<    
monumenta.ch > Alcuinus > 177 > 149 > 32 > 33 > 207 > 231 > 136 > ... > 152 > 155 > 191 > 100 > 35 > 232

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik