monumenta.ch > Alcuinus > 177 > 149 > 32 > 33 > 207 > 231
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXX. AD ONIAM SACERDOTEM. Charitatem in praesente dulcem, in absente amaram dicit. Hortatur ad virtutes. <<<     >>> EPISTOLA CCXXXII. AD GISLAM. Charitatem suam illi significat: ad omnia virtutum genera hortatur, et commendat sanctae Scripturae lectionem.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXXI. AD EUMDEM. Charitatem erga Deum et erga pauperes, miseros et peregrinos commendat.

1 Albinus Oniae sacerdoti salutem.
2 Prosperitas et gaudium animi vestri multum mihi placere fateor, quae charitas, sicut Apostolus ait, nunquam excidit (I Cor. XIII, 8), quae semper nova et antiqua; nova ex praesentia, antiqua ex memoria: quam semper utinam fideliter sequaris cum omni homine, quantum in te est, et quantum ad Dei honorem honestum et utile videaris.
3 Non est charitas quae in ebrietate tenetur, vel in peccatis coniuncta conglutinatur, sed impia voluntas, non bona suavitas.
4 Ama Deum semper, qui amantem se amat, et diligentem se diligit.
5 Habeto illum amicum, qui unicuique amicus est secundum se.
6 Pauperum memor esto in eleemosynis, et miserorum in defensione, et peregrinorum in solatio, ut Deus tibi reddat in die magno, ubi dividet omne humanum genus in duas partitiones; aliis propter duritiam cordis indeficientes tormentorum flammas; aliis propter misericordiae opera et charitatis officia perpetuae beatitudinis regnum.
7 Hoc faciens feliciter, vive, fili mi charissime.
Alcuinus HOME

bnf1096.41 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.192 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik