monumenta.ch > Alcuinus > 230
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXIX. AD EANULFUM PRESBYTERUM. Commendat se eius orationibus: ad conversationem fraternam et regularem vitam, ad curam animarum, etc., hortatur. <<<     >>> EPISTOLA CCXXXI. AD EUMDEM. Charitatem erga Deum et erga pauperes, miseros et peregrinos commendat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXX. AD ONIAM SACERDOTEM. Charitatem in praesente dulcem, in absente amaram dicit. Hortatur ad virtutes.

1 Albinus Oniae sacerdoti salutem.
2 Mirabile est quod dulce versum est in amarum.
3 Nam charitas dulcis est in praesente, sed extrema [Forte, amara] quodam modo in absente, dum non videt quem amat, angustiatus in absentia eius; quae siquidem in beatis et regno Dei semper dulcis erit, quoniam praesens illi qui amatur; cuius visio omnis est beatitudo, ad quam ut pervenire mereamur, omnia dura dulcia per patientiae donum videri debent; et omnia huius saeculi dulcia quasi nihil reputanda sunt.
4 Hoc memor, fili charissime, ut vivas feliciter sub timore Dei, in charitate Christi, in omni sobrietate, castitate et charitate, proficiens de die in diem in omni opere bono, ut dignus efficiaris ad eam pervenire charitatem, quae nunquam mutabitur, nunquam finem habitura est.
5 Vive feliciter in charitate Christi et omni religione sancta, fili charissime.
Alcuinus HOME

bnf1096.80 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.192 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik