monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXVIII. AD ARNOLDUM ABBATEM. Laudat eorum conversationem; hortatur ad virtutes religiosas, praesertim paupertatem in conviviis, in nummis, in vestimentis, etc. <<<     >>> EPISTOLA CCXXX. AD ONIAM SACERDOTEM. Charitatem in praesente dulcem, in absente amaram dicit. Hortatur ad virtutes.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXIX. AD EANULFUM PRESBYTERUM. Commendat se eius orationibus: ad conversationem fraternam et regularem vitam, ad curam animarum, etc., hortatur.

1 Dulcissimo fratri Eanulfo presbytero Albinus salutem.
2 Quia charitas memor est totius bonitatis, ideo te obsecro, ut mei habeas memoriam in sanctis orationibus tuis, et te ipsum in omni castitate conservare studeas in conspectu Domini Dei altissimi; et humilem habeas conversationem inter fratres, et sollicitudinem magnam regularis vitae, quia qui maius portat iudicium, maiorem accipit honorem [Leg. quia maius portat iudicium, qui, etc.].
3 Quid tibi saeculi dignitas, quae sicut flos feni decidit?
4 Nolo te vagabundum esse per loca, sed stabilem in servitio Dei, ubi electus es in servitium Christi.
5 Vivas inter fratres quasi Lucifer inter stellas, ut plurimi tuis bonis exhortentur exemplis.
6 Sicut ego curam habui de salute animae tuae, ita tu curam habeas de salute multorum.
7 Noli torrem de incendio raptum disperare, sed poenitentiae fonte exstingui, quatenus qui in flamma libidinis exarsit, in flamma charitatis et munditiae luceat in conspectu Dei.
8 Tu scis fragilitates adolescentiae; tu nosti flumen iniquitatis, quomodo per praecipitia rapiuntur multi in voragines diversae luxuriae.
9 Quapropter sollicita mente labora, Deo adiuvante, ut quamplurimos per admonitiones dulcissimas ab errore iniquitatis revoces.
10 Erit tibi maxima merces apud Deum, si salutem fraternam non neglexeris.
11 Plurimi sunt nominetenus doctores, sed pauci charitatis officio.
12 Non cesses seminare Verbum Dei; Deus novit, ubi vult, ut cadat.
13 Nullatenus tibi eius bonitas deerit in remuneratione.
14 Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, cooperit multitudinem peccatorum suorum (Iac. V, 20).
15 Vivas utinam in mansuetudine patientiae, et humilitate obedientiae, et charitatis dulcedine inter fratres, quatenus misericordia Redemptoris nostri te florere faciat in vario virtutum genere, et ab omni adversitate clementer custodire dignetur.
16 Saluta, obsecro, fratres nostros, quoscunque scias aliquo charitatis officio mihi esse coniunctos, et semper admoneas de orationibus meis, quoscunque habeas amicos, vel Deum timentes, vel sanctae conversationis socios.
17 Vivite in omni charitate, et valete in aeternum.
Alcuinus HOME

bnf1096.14 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.192 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik