Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXVI. AD FRATRES IN ECCLESIA BEATI IOANNIS BAPTISTAE DEO SERVIENTES. Abbatem et fratres monasterii Montis-Olivi in familiaritatem suscipit, et illos hortatur ut militent pro fide catholica, et perseverent in observantia regulari.
| 1 | Religiosis fratribus, Deo et sancto Ioanni praecursori Christi servientibus, humilis servulus eiusdem Christi et praecursoris eius, Alcuinus salutem. |
| 2 | Nam prima congregatio quam, Deo dispensante, gubernandam accepi, beato Ioanni Baptistae consecrata est. |
| 3 | Quapropter fas aestimo, vos fratres agnoscere et commilitones, unum habentes Dominum Deum, et unum patronum, cuius intercessio nostrum hinc inde numerum augere dignetur. |
| 4 | Patrem vero vestrum Olomundum in Christo, et fratrem nostrum in charitate, familiari pietate accepimus, quasi unius familiae germanum, et unius Domini cultorem, et unius protectoris conservum; et in eo ipso vos omnes recipiens quasi fratres charissimos, deprecans ut me meosque per eius manus familiariter in sanctas orationes vestras recipere dignemini. |
| 5 | Optime enim scitis quanta est verae charitatis communio, quae absentes corpore, praesentes efficit in spiritu. |
| 6 | Nihil vero nocet absentia corporalis, ubi est praesentia spiritalis. |
| 7 | Vos vero, filii, fratres et Patres, in Christi clementia deprecor, unanimes estote in fide catholica, idem sapientes, idem volentes; firmiter permanentes in loco certaminis vestri, nil tela antiqui hostis metuentes, communibus manibus pugnate contra eum. |
| 8 | Melius in acie cum pluribus pugnat miles, quam si solus foris inveniatur in campo. |
| 9 | Campum vero dico saeculi latitudinem. |
| 10 | Quid vero vobis cum saeculari consuetudine? |
| 11 | Christum elegistis, Christo certare vosmetipsos constrinxistis, perseverantes in agone regularis vitae. |
| 12 | Nil vobis durum videatur in mandatis Dei; spe perpetuae remunerationis consolamini, scientes quod non coronatur nisi qui legitime certat (II Tim. II, 5). |
| 13 | Nullatenus legitime certat, qui locum certaminis sui derelinquit, et signa suae militiae deponit. |
| 14 | Tentatio est haec vita; in tentationibus fortes estote, in tribulationibus constantes, nihil dubitantes de remuneratione. |
| 15 | Pauci sunt dies laboris, sed perpetui sunt retributionis dies. |
| 16 | Nolite turbari de paucitate vestra, dicente ipso duce nostro: Nolite timere pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). |
| 17 | Tantum absque murmuratione et taedio servite Deo in confessione regularis vitae; nunquam deerit remunerator Deus, si vestra non deerit vobis devotio in servitute illius. |
| 18 | Si quidquam pio Patri congregationi vestrae placeat immutare, vel renovare congregationis vestrae ( ita ms. ), nolite murmurare inde; sicut enim prudentissima apis de multis floribus unam colligit dulcedinem, ita providus Pater ex multorum colligere debet conversatione unum optimae religionis mel. |
| 19 | Nullatenus in uno campo omnia florum genera colliguntur, ita nec in uno quolibet omnis morum dignitas inveniri poterit; quidam enim charitate abundat, quidam humilitate micat, quidam eleemosynis fulget, quidam sapientia claret, quidam sanctarum Scripturarum cognitione laetatur. |
| 20 | Ideo sapienti de singulis singula eligenda sunt, ut fiat unius coronae splendor in animo Deum possidente, qui dividit unicuique secundum mensuram suae voluntatis, vel possibilitatem accipientis. |
| 21 | Omnia probate, quod bonum est tenete (I Thess. V, 21); id est, plurima considerate, optima quaeque eligite. |
| 22 | Opto, Deumque deprecor, ut vester numerus augeatur, et sanctis virtutibus semper florescat, quatenus multi vestris bonis erudiantur exemplis, et vos multa mercede in conspectu altissimi iudicis digni habeamini, beato Ioanne intercedente, et Christo Deo miserante, donante. |
| 23 | Gratia coelestis vos provehat et in omni bono proficere faciat, fratres charissimi. |