Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXV AD FRATRES QUI IN HIBERNIA INSULA PER DIVERSA LOCA DEO DESERVIRE VIDENTUR. Ob famam optimae conversationis ad se delatam laetatur: quae bona ipsorum Patres olim in Britannia, Gallia et Italia gesserint, depraedicat. Hortatur ad vitam regularem; docet quae debeat esse vita principum, monachorum, monialium et omnium Christianorum.
| 1 | Nobilissimis sanctae Ecclesiae filiis, qui per latitudinem Hiberniensis insulae Deo Christo religiosa conversatione et sapientiae studiis servire videntur, humilis levita Alcuinus perpetuae prosperitatis in Domino salutem. |
| 2 | Audiens per fratrem venerabilem, vestrae eruditionis doctorem, Dungal episcopum religiosam Deoque placentem regularis vitae vobiscum conversationem vigere, valde me gavisum fateor, quod Dominus Iesus in hoc ruinoso cadentis saeculi fine tantos sui sanctissimi nominis laudatores, et veritatis praedicatores, et sanctae sapientiae sectatores probatur habere, quantos audio inclytam Hiberniae insulam usque hodie possidere. |
| 3 | Quapropter, excellentissimi Patres et religiosissimi fratres, et nobilissimi filii, vestram piam unanimitatem tota cordis mei affectione deprecor, ut antiquam sanctae religionis consuetudinem, et sanctae sapientiae studium assiduis admonitionibus, exhortationibus, increpationibus renovare studeatis, ut lux veritatis et scientiae per congregationes Ecclesiarum Christi consueto more per vos et a vobis multis mundi partibus uberrime fulgeat. |
| 4 | Igitur antiquo tempore doctissimi solebant magistri et Hibernia Britanniam, Galliam, Italiam venire et multos per Ecclesias Christi fecisse profectus; et quanto magis periculosa nunc esse tempora noscuntur, et plurimos, secundum apostolicam prophetiam, a via veritatis avertentes, tanto instantius ipsa catholicae fidei veritas ubique inter vos discenda est et docenda, ut habeant orthodoxae fidei praedicatores, quo possint contradicentibus veritati resistere, et palam vincere adversarios apostolicae doctrinae. |
| 5 | Erumpunt subito apostatica seducti calliditate pseudo doctores, novas et inauditas introducentes sectas, qui dum novis dogmatibus sibi laudem acquiri putant, inveniuntur reprehensibiles, omnibusque odibiles esse, sicut in Hispaniae partibus vidimus factum. |
| 6 | Unde, sanctissimi Patres, exhortamini iuvenes vestros, ut diligentissime catholicorum doctorum discant traditiones, et catholicae fidei rationes omni intentione apprehendere studeant, quia sine fide Deo impossibile est placere (Hebr. XI, 6). |
| 7 | Nec tamen saecularium litterarum contemnenda est scientia, sed quasi fundamentum tenerae infantium aetati tradenda est grammatica, aliaeque philosophicae subtilitatis disciplinae, quatenus quibusdam sapientiae gradibus ad altissimum evangelicae perfectionis culmen ascendere valeant, et iuxta annorum augmentum sapientiae quoque accrescant divitiae. |
| 8 | Nec ferventem adolescentiae flammam sinite per praecipitia vitiorum corruere, quia Spiritus sanctus, sicut scriptum est, non habitat in corpore peccatis subdito (Sap. I, 4, 5); sine cuius gratia nihil humanum proficere valet ingenium; sed si quid doni adolescens habere videtur, auferetur ab eo, si se in castitate conservare non curat. |
| 9 | Serenus, sanctus et mundissimus Spiritus mundam et castam ingreditur animam. |
| 10 | Non solum seniores verbis admoneant iuniores suos, verum etiam bonis exemplis erudiant illos. |
| 11 | Ergo magistri minuitur auctoritas, si doctrina eius destruitur opere: sapientia doctoris fulgeat in honestate morum, ut videatur in facto quod audiatur ex ore. |
| 12 | Si quid, quod absit, contra Christianae auctoritatem religionis principes agere inter vos saeculares inveniantur, admoneant eos sedula sacerdotes Christi praedicatione malas amittere consuetudines, et bonis potestatem suam ornare moribus, et ut vivant in castitate, unam habentes uxorem secundum evangelicae praeceptum auctoritatis; iustissimoque iudicio causas discernant populi, et misericordiam faciant in pauperes et miseros. |
| 13 | Non sint veloces ad humanum fundendum sanguinem, quia viri sanguinum, sicut sacer psalmus cantat, non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 24). |
| 14 | Si felicitatem praesentis cupiant habere regni et potestatis, sciant se aliter habere non posse, nisi Deo praestante; nec futurae beatitudinis gloriam possidere, nisi Domini nostri Iesu Christi misericordia donante. |
| 15 | Idcirco omni intentione evangelicis inhaereant praeceptis, ut benedictione divina confirmentur in regno praesenti, et perpetuum cum sanctis Dei recipere digni inveniantur. |
| 16 | Quicunque vero monachicae vitae conversatione Deo [servire] promiserint, sciant se debitores esse implere, quod promiserunt, dicente Scriptura: Vovete et reddite Domino Deo vestro (Eccle. V, 3). |
| 17 | Et iterum: Melius est non vovere quam votum non implere. |
| 18 | Fiat illorum conversatio casta et honesta, absque omni reprehensione, Deo placabilis, hominibusque honorabilis, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et in impudicitiis (Rom. XIII, 13), sed induant seipsos exemplis Domini nostri Iesu Christi, lucentes inter saeculares, sicut stellae in coelo fulgentes, ut illorum lumine illustrati multi exhortentur mundi huius fugere voluptates, et numero illorum seipsos congregare studeant. |
| 19 | Feminarum siquidem monasteria sint in castitate virginali Deo, casto corpore, in pudicitia et humilitate servientes. |
| 20 | Si coelestem Regem elegerunt [Ms., eligerent] sibi sponsum, coelesti sponso debitam studeant custodire castitatem, quatenus cum beatissima genitrice Dei, semperque virgine sancta Maria per supernas habitationes Agnum sequi, quocunque ierit, mereantur. |
| 21 | Omnes siquidem commune [communiter] sanctae charitatis praecepta integra perfectione conservare conentur, in qua signum discipulatus sui Deus Christus constituit, dicens: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Ioan. XIII, 35). |
| 22 | Singuli humilitatem habeant in discendo, et devotionem in docendo, et diligentiam in misericordiae operibus ad pauperes et miseros: nullusque senior sive iunior, saecularis vel monasterialis, vir aut femina sua erubescat confiteri peccata, atque per poenitentiam emendare, quidquid contra Dei voluntatem fecisset. |
| 23 | Melius est habere unum hominem testem peccatorum suorum in salutem animae suae, quam spectare accusationem diabolicae fraudis ante Iudicem omnium saeculorum, et ante angelorum choros, et totius humani generis multitudinem. |
| 24 | Dum vero homo vivit in hoc saeculo, fructuosa est confessio et poenitentia; in futuro scilicet iudicio poenitentia erit peccatorum, sed non fructuosa, quia unusquisque iudicabitur secundum opera sua. |
| 25 | Metuant criminosi et peccatis onerati aeternorum flammas tormentorum. |
| 26 | Gaudeant iusti, etiam et poenitentes de perpetuae beatitudinis gloria cum Christo, qui ait: Ibunt impii in ignem aeternum; iusti autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). |
| 27 | Et alibi: Iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). |
| 28 | Orantem pro nobis beatitudinem vestram Deus Christus perpetua prosperitate custodire dignetur, domini desiderantissimi Patres filii et amici. |