Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXIII. AD TEOTGARIUM ABBATEM ET FRATRES, QUIBUS PRAEESSE VIDETUR. Remittit fratres ad S. Martinum peregrinantes cum epistola: veniam illis ob inobedientiam et negligentiam exorat. Errantes optat revocari, non abiici.
| 1 | Sanctissimo Patri Teotgario et omni Deo electae etiam et benedictae familiae, Alcuinus famulus sancti Martini cum fratribus in eius monasterio Deo deservientibus, perpetuae beatitudinis salutem. |
| 2 | Misi vestrae pietati per Sizimarium fratrem vestrum verba salutationis, et nunc iterum secundo eadem repetere propter opportunitatem horum fratrum, qui venerunt ad nos, ut se commendarent sancti Martini intercessionibus, idem repetere fas et necessarium esse visum est; unde et has litteras vobis dirigere studui, quia praefato fratre abeunte magna me febrium molestia fatigare coepit. |
| 3 | Unde obnixius deprecor clementiam vestram, ut me adiuvare dignemini in sanctissimis vestrae unanimitatis orationibus, quia scio vestram religiosam, Deo devotam sanctitatem multum valere in precibus apud superni regis . . . dicente ipsa Veritate: Quodcunque petieritis credentes accipietis (Matth. XXI, 22); Credentes dixit, quia impossibile est sine fide placere Deo (Hebr. XI, 6). |
| 4 | Quare catholica integritas vestris maneat in cordibus, quatenus quidquid petieritis in nomine Iesu, accipere mereamini, seu pro stabilitate vitae vestrae et perseverantia boni operis usque in finem; sive pro amicis vestris, qui fidem habeant de vestra bonitate et charitate. |
| 5 | Charitas enim cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8); et qui in charitate manet, in Deo manet, quia Deus charitas est (I Ioan. IV, 16). |
| 6 | In huius vero charitatis sanctitate hos fratres vestros, etiam nostros, ad vestram pietatem dirigere curavi, qui orationis gratia sancti Martini reliquias visitare voluerunt; sed et mihi secretissime aliquid de sua inobedientia vel negligentia dixerunt, precantes nos cum sancti Martini pietate intercessores esse pro illis, ut recipiantur in locum suum; et ego mandavi illis firmiter, tacere apud omnes homines de causa negligentiae suae, nolens aliquid foras venire a sanctissima congregatione vestra, nisi optima quaeque; quia multi sunt reprehensores vitae nostrae magis quam sectatores, cupientes sua criminosa peccata monasterialium reprehensione abscondi. |
| 7 | Sed quidquid secus agamus, quam regularis vita definiat, remaneat apud nos tantum, et reconcilietur, et in concordiam revocetur grex Christi, ne gaudeant inimici super nos. |
| 8 | Non est homo qui non peccet; et bonum est errantem ovem revocare in ovile Christi, eius exemplo qui de coelo descendit ut ovem perditam requireret in terris. |
| 9 | Patientia praelatorum salus debet esse subiectorum. |
| 10 | Melius est ignoscere delinquentibus quam expellere peccantes; quia si tantum iusti remanent et sani, forsan solus pastor solus remanet absque grege. |
| 11 | Quid si ipse pastor peccat, quis remanet in loco Deo consecrato? |
| 12 | Memores debemus esse apostolum Ioannem dicentem: Quia si dixerimus, peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8). |
| 13 | Sed si agnoscimus peccatores nos esse, et confitemur iniquitates nostras, cum Publicano dicentes: Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13), habemus advocatum, id est, propitiatorem Dominum Iesum apud Patrem, qui semetipsum tradidit pro peccatis nostris (Tit. II, 14), ut nos redimeret in sanguine suo, et acquireret Deo populum acceptabilem. |
| 14 | Haec considerantes, fratres charissimi, recolligite oviculas errantes cum gaudio, recordantes eius pietatem, qui nonaginta novem oves dimisit in montibus, ut unam errantem inveniret; et humeris suis imposuisset, reportaretque ad domum gloriae suae, ut angeli congauderent de ove inventa (Matth. XVIII, 12; Luc. XV, 4). |
| 15 | Haec omnia in mente habentes ignoscite, ut ignoscat vobis Deus; quia haec est via et coelestis regni culmen; aut non peccare, aut peccantibus ignoscere. |
| 16 | Considera, dicit Apostolus, teipsum, ne et tu tenteris; alter alterius onera invicem portate, et sic implebitis legem Christi (Gal. VI, 1, 2). |
| 17 | Divina vos gratia in charitate obedientiae et humilitate semper conservare dignetur, Domini Patres, fratres et filii. |