monumenta.ch > Alcuinus > 230 > 203 > 197 > 21 > 109 > 134 > 153 > 108 > 402 > 11 > 122 > 204 > 218 > 221
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXX. AD BENEDICTUM. Quemdam fratrem, quem filium suum vocat, charitati; se vero in saeculi fluctibus iactatum precibus illius commendat. Pro herbis medicinalibus gratias refert, etc. <<<     >>> EPISTOLA CCXXII. AD HILLIRIENSES FRATRES. Commemorat famam bonae illorum conversationis: precibus eorum se commendat: hortatur ad mutuam charitatem et pacem.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXXI. AD EUMDEM. Epistolas mittit regi et aliis a Benedicto tradendas; optat saepius accipere ab ipso epistolas.

1 Benedictus Deus Benedicto Patri benedictionem det aeternam.
2 Scripsi epistiunculas aliquas, sicut intelligere earum lectione poteris; si tibi dignum videatur.
3 Redde singulis singulas; regi vero suam cum multis salutationis verbis: et melius mihi visum est te dicere eius pietati de nobis nostraque voluntate, et filio nostro, quam inde aliquid scripsissem, quia litterae per manus currunt multorum; verba vero in corde permanent fideli.
4 Epistolam vero ad fratres nostros communiter scripsi; si dignum quid in ea invenies, iubeam [Forte, iubeas] melius perscribere, et si quid addendum aestimas, fac secundum consilium, quia sub festinatione dictata fuit ad rememorandum amicitiae iucunditatem, et orationum pro nobis sedulitatem, sicut scis magnum nos habere desiderium, magnam etiam necessitatem, spemque bonam de illorum habere sacratissimis orationibus.
5 Ubi tu, ibi et ego, et Deus nobiscum in aeternum.
6 Secundum opportunitatem portitoris saepius litterae veniant, nec rusticitas, de qua te excusare soles, charitatem tacere faciat, ne minus flamma lucescat illius, sed fulgeat in chartulis, quae in corde perpetualiter incensa ardet.
7 Vadens vade, Deo miserante, cum omni prosperitate.
8 Videat te oculus meus, antequam moriar, non semel, sed saepius, donante Deo semper in aeternum valeas.
Alcuinus HOME

bnf1096.15 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.192 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik