Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXX. AD BENEDICTUM. Quemdam fratrem, quem filium suum vocat, charitati; se vero in saeculi fluctibus iactatum precibus illius commendat. Pro herbis medicinalibus gratias refert, etc.
| 1 | Benedicto Patri, utinam in Christo benedicto perpetuam salutem. |
| 2 | Valde mihi placet fides vestrae devotionis et charitatis in fratrem vestrum et filium nostrum, quia amicus in necessitate comprobatur, quo maxime de hac vita quisque transiens indiget, ut fraterna intercessione iudicis sui faciem videat clementem. |
| 3 | Tu illum, quantum valeas, verbis consolare et factis, donec videas quid de illo faciat Deus. |
| 4 | Me vero saeculi fluctus diversis agitat motibus; tu vero cum fratribus tuis, sicut promisisti, orationibus adiuvare non cessa, ne cuiuslibet cupiditatis vel peccati me vorago submergat; causas vero et rationes huius mei eventus tibi viva voce, volente Deo, pandam, et quod petisti faciam temporibus opportunis. |
| 5 | Semper meae parvitatis litterulas vestrae dirigere charitati recordor, vestrasque mutua vice accipere deprecor; obsecro ut fiducialiter mihi studeas de vestris profectibus vel prosperitatibus intimare. |
| 6 | Herbas medicinales quas direxisti, gratanti animo accepi, et sicut corporali me sanitate providere curasti, ita tuae spiritali saluti provideri semper desidero, optans te in eo strenue perficere opere quod coepisti, et gregem gubernare fideliter quem congregasti. |
| 7 | Nullatenus fatigeris vel cogitationum desidia, vel ab aliquorum negligentia. |
| 8 | Qui plus laborat, plus mercedis accipiat. |
| 9 | Multum te isto anno praesenti videre desidero, si fieri potest, quia familiaritas humilitatis vestrae multum animo meo complacuit. |
| 10 | Aequalitas animorum dulcedinem generare solet dilectionis, et si disparia sint operum merita, tamen par potest esse desiderium salutis; nam infirmus suam desiderat sanitatem, sicut et medicus, licet ille aegrotus iaceat, et iste sano vigeat corpore. |
| 11 | Tuam paternitatem pro nobis intercedentem pius Deus in omni bono proficere faciat. |