Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXIX. AU LEUTFREDUM EPISCOPUM. Solatur illum in tribulatione.
| 1 | Sanctissimo Patri et amantissimo filio Leutfredo episcopo Albinus salutem. |
| 2 | Vere fateor quod tribulatio tua torquet animum meum, dum audio te in periculo esse statutum, nec officii tui implere posse ministerium, sed bellator spiritalis, bellator cogitur esse carnalis. |
| 3 | Tamen spem habeto in Deo, et consolare teipsum in Dei misericordia, sperans in illius perpetuam bonitatem, quae nunquam deserit sperantes in se. |
| 4 | Tribulatio super tribulationem incumbit, quia peccatum super peccatum accrescit. Quid vero [in] ea tribulatione quam pateris agendum sit, Benedicto fratri dixi; quid vero de me actum sit, omnia charitati tuae ille ostendere poterit. |
| 5 | Deprecemini Dei clementiam super nos, ut dirigat vias nostras, quod suae bonae voluntati placeat, et nobis ad perpetuam proficiat salutem. |
| 6 | Nec te bellantium armis ullatenus immiscere consentias. |
| 7 | Fuge ad Christum, iacens ante eum clama: Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus, in ipso speravit cor meum. |
| 8 | Valeto in omni prosperitate. |