monumenta.ch > Alcuinus > 230 > 203 > 197 > 21 > 109 > 134 > 153 > 108 > 402 > 11 > 122 > 204 > 218
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVII. AD ALCHARDUM ET TIFREDUM EPISCOPOS. Hortatur illos ad officium praedicationis implendum. <<<     >>> EPISTOLA CCXIX. AU LEUTFREDUM EPISCOPUM. Solatur illum in tribulatione.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVIII. AD ARDBERTUM. Hortatur ad opera iustitiae et misericordiae; laudat illius bonitatem, eique commendat causam Lulli abbatis.

1 Alcuinus sancti Martini famulus Ardberto viro illustri perpetuae beatitudinis salutem.
2 Audiens vestram laudabilem conversationem, sicut decet vestrae personae, valde me gavisum esse fateor.
3 Tu vero, vir optime, semper quae Deo placeant fac aliisque suadeas ut benedictio Dei te ubique comitet [comitetur], et proficias in consilio salutis tuae, multorumque profectu populo iustitias faciens, pauperibus misericordiam, ecclesiis Christi honorem, ut servorum Dei intercessio Domini Iesu clementiae te quotidie commendet, quia multum valet deprecatio iusti (Iac. V, 16), quanto magis plurimorum.
4 Habeto pauperum curam qui ante ostium convivii tui stare solent, quia in pauperibus Christus suscipitur, qui dicturus est in die iudicii illis qui eleemosynam pauperibus diligenter faciunt: Quandiu uni ex minimis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40).
5 Quos sequitur illa felicissima sententia quam Dominus dicturus erit illis qui in hoc saeculo [Forte deest erga] pauperes, peregrinos, miseros et infirmos benigne fecerunt, dicentis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34).
6 Nostri nominis memoriam per ecclesias ditionis vestrae, deprecor, illis ut iubeatis fieri.
7 Gaudeo siquidem de vobis semper meliora audire, sciens multorum esse prosperitatem tuae bonitatis pietatem in servitio Christi.
8 Plura siquidem scripsissem dignitati tuae, si talis cognitio inter nos esset, ut praesumptiosum non videretur, me subito vestrae excellentiae ingerere.
9 Sed quod cum Christi charitate scripsi, obsecro ut humiliter legere digneris; nam praesens huius indiculi portitor Lul, venerabilis abbas, vestram solebat apud me laudare bonitatem; ea fiducia has etiam litteras scripsimus, quem benigne in suis causis ut suscipiatis deprecamur tali pietate [Ms., pietatis], qualem nobis de vobis referre solebat.
10 Opto ut feliciter longaeva prosperitate in hoc saeculo vivas, et post huius vitae terminum, Deo donante, ad perpetuae beatitudinis regnum pervenire merearis, vir nobilissime nobisque amantissime!
Alcuinus HOME

bnf1096.40 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.192 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik