monumenta.ch > Alcuinus > 230 > 203 > 197 > 21 > 109 > 134 > 153 > 108 > 402 > 11 > 122 > 204 > 218 > 221 > 217
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVI. AD CUNIBERCTUM EPISCOPUM. Commendat memoriam contractae olim amicitiae. Ad opus praedicationis hortatur, nulla saeculi potestate aut vanitate impediendum. <<<     >>> EPISTOLA CCXVIII. AD ARDBERTUM. Hortatur ad opera iustitiae et misericordiae; laudat illius bonitatem, eique commendat causam Lulli abbatis.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVII. AD ALCHARDUM ET TIFREDUM EPISCOPOS. Hortatur illos ad officium praedicationis implendum.

1 Sanctissimis et venerabilibus patribus Alchardo et Tifredo episcopis Alcuinus levita salutem.
2 Deprecor piissimam bonitatem vestram, ne parvitatis meae litteras praesumptiosas aestimetis.
3 Vestrae igitur charitatis fiducia easdem scribere ausus sum, quia humilitas Christiana nullum spernere debet, sed omnes benigne suscipere pio dilectionis gremio; quam in vobis opto abundanter per Spiritum sanctum splendescere, ut flumina de ventre vestro aquae vivae, id est, doctrinae sacrae, sicut in Evangelio ipsa Veritas ait (Ioan. VII, 38), sufficienter fluere videantur.
4 Vestrum est omnibus praedicare verbum Dei, omnibus lucere in domo Dei, ut omnes per vos veritatis lumen agnoscant, et per pascua perpetuae beatitudinis deducantur.
5 Os vestrum tuba debet esse Dei Christi, quia linguae auctoritatis vestrae claves sunt coeli habentes potestatem aperire et claudere; poenitentibus aperire, resistentibus veritati claudere.
6 Quapropter tantae excellentiae vosmetipsos dignos bonis moribus efficite, scientes laudem esse sacerdotum praedicationis assiduitatem.
7 Non est ludus saecularis sacerdotalis honor; sed magna diligentia in mandatis Dei seipsum exercere debet sacerdos Christi, ut exemplis simul et verbis populum erudiat Christianum.
8 Laudabat mecum vestram bonam conversationem venerabilis frater Lullo abbas.
9 Ideo supplex ego vestrae sanctitati meipsum commendare curavi, deprecans ut iubeatis nostri nominis per vestras ecclesias aliquantulam fieri memoriam.
10 Non pro meis meritis, sed pro Christi charitate haec ipsa flagitare praesumpsi.
11 Facite exinde, sicut de vestra bona pietate confido.
12 Deus Dominus augeat vos meritorum gratia, et proficere faciat in omni sanctitate et praedicatione verbi Dei, charissimi et desiderabiles Patres.
Alcuinus HOME

bnf1096.84 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.192 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik