monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167 > 180 > 127 > 186 > 126 > 148 > 184 > 213 > 226 > 222 > 106 > 117 > 130 > 133 > 223 > 187 > 138 > 132 > 215
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXIV. AD NIFRIDIUM EPISCOPUM. (Anno incerto.) Memoriam sui in orationibus exorat; Benedictum a se digredientem commendat. <<<     >>> EPISTOLA CCXVI. AD CUNIBERCTUM EPISCOPUM. Commendat memoriam contractae olim amicitiae. Ad opus praedicationis hortatur, nulla saeculi potestate aut vanitate impediendum.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXV. AD DILECTISSIMOS PATRES. (Anno incerto.) Hortatur illos ad charitatem et ad labores vitae monasticae.

1 Dilectissimis in Christo patribus perpetuam salutem.
2 Quos fida semper sequitur charitas, saepius litterarum sequatur et series, quia quoddam est amantis refrigerium, aestuantis animi fervorem verbis vel litteris explicare, quia verba data sunt ad veritatis demonstrationem, uti quod cor veraciter concipit, lingua non fallaciter proferat, et suum cor frater alterius infundat cordi, et fiat unanimitas animorum, in quibus est communio charitatis; nam anima sine charitate mortua est, non habens divinae Bonitatis imaginem, ad quam creati sumus; etiam et renovati per bonitatem Salvatoris nostri, qui ait: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Ioan. XIII, 35).
3 De cuius dulcedine non mihi opus esse arbitror plurima scribere vestrae sanctitati, quam olim didicistis, et habere innotuistis.
4 Superest ut usque ad finem firmum retineatis, quoniam qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X, 22).
5 Saluta quoque, sanctissime Pater Infridii fratres nostros servientes siquidem sanctae MARIAE. Optimam vere elegerunt dominam, et optimum sponsum eiusdem dominae et reginae coelorum; et dignum est ut optimo regi optime serviatur.
6 Qui bona elegat [Forte, eligit, vel elegit], bona custodiat, bona non derelinquat, sed perpetualiter bona retineat.
7 Parum est incepisse bona, nisi ut perseveret in bonis, qui bona eligit.
8 Quid est laborem fructuosum derelinquere, et labori infructuoso mancipari?
9 Labor itaque monachicae vitae fructuosus est; labor vero saeculi infructuosus est.
10 Sine labore nemo vivit in mundo; et felix nimium, qui de labore venit in requiem, et infelix qui de labore venit in tormenta; laborat enim ut male habeat, et non intelligit quid facit.
11 Intelligentia enim opus est in vita, ut sciat homo ad quem finem tendat retributio laboris sui.
12 Parvus labor in bono homine perpetua remunerabitur quiete.
13 Omnipotens Deus ad multorum salutem vos longaeva prosperitate proficere concedat, charissimi Patres.
Alcuinus HOME

bnf1096.50 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.192 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik