Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXIV. AD NIFRIDIUM EPISCOPUM. (Anno incerto.) Memoriam sui in orationibus exorat; Benedictum a se digredientem commendat.
| 1 | Dilecto Patri Nifridio episcopo Alcuinus salutem. |
| 2 | Sit memor mei, obsecro, charitas tua in sacrosanctis orationibus tuis cum fratribus nostris. |
| 3 | Tempora enim sunt periculosa, et solus ille feliciter vivit, qui Deo serviet in charitate perfecta, et fide recta, et spe bona, quae sunt summae veritates servientium Deo. |
| 4 | In his tua se exerceat sanctitas, ut Deo auxiliante de huius vitae labore ad perpetuae quietis beatitudinem pervenire merearis. |
| 5 | Frater vero Benedictus mea omnia tibi innotescere potuerit, quem cum lacrymis dimisi. |
| 6 | Tu vero cum gaudio recipias eum; vos vero ambo laborate quasi boni pastores in grege Christi; nihil haesitantes de mercede perpetua, quae dabitur fideliter gregem Christi pascentibus. |
| 7 | Omnes vero episcopos et Patres fratrum nostrorum ex nostri nominis officio in charitate et prosperitate salutate, rogantes eos nostri esse memores assidua intercessione, ut de mea salute illi mercedem habeant sempiternam. |
| 8 | Deus omnes illos perpetua protectione custodiat et faciat eos in omni opere bono proficere, ut multiplicato talentorum numero multiplici remuneratione digni efficiantur apud Deum. |
| 9 | Vivant omnes et floreant feliciter in Christo Domino Deo nostro. |