Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXIII. AD RAGANBERTUM EPISCOPUM. (Anno incerto.) Conqueritur de novis exactionibus, quibus ministri episcopales vexabant presbyteros in ecclesiis sancti Martini servientes.
| 1 | Domino venerando, nobisque Christi amore colendo Ragerberto episcopo, Alcuinus levita salutem. |
| 2 | Memor condictae amicitiae inter nos quantam mihi fiduciam praestat aliquid scribendi ad vos, quod nobis ex utraque parte necessarium videtur. |
| 3 | Dictum est mihi, quod vestri iuniores aliquam novam consuetudinem misissent super ecclesias et presbyteros sancti Martini: Imo et de vobismetipsis dixerunt; tamen de vestra sanctitate hoc non credebam, aestimans vos canones optime servare, et maxime Domini nostri Iesu Christi evangelicam sententiam, ubi ait: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). |
| 4 | Dicunt enim: vestri missi mandassent presbyteros nostros de pane modio et dimidio; de vino modio; de annona ad caballos modia quatuor, casios 6, ova 100, pisces et orto et legumen adsufficienter ab unoquoque presbytero; et si hoc non reddidissent, ex vestra auctoritate interdictum haberent, missas non cantare in ecclesiis nostris; nec etiam alios presbyteros in ecclesiis sancti Martini cantare licitum habere. |
| 5 | Mirum mihi videtur, qua autoritate ecclesias Christi excommunicare voluisti; si presbyteri peccaverunt, quid ecclesia peccavit? |
| 6 | Quare non memorant tui iuniores quam terribiliter beatus Petrus princeps apostolorum venditores gratiae in primo huius haeresis inventore percellit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditione (Act. VIII, 20). |
| 7 | Deprecor, clementissime Pater, in ea charitate qua Deus nos coniunxit; et in ea fide qua condiximus, ne quid novi mittas in ecclesias sancti Martini et in res illius. |
| 8 | Potens est sanctus Martinus apud Deum defendere res suas, si necesse est illi clamare ad Deum. |
| 9 | Dimitte, si placeat, et si fieri possit, sic esse ecclesiis Christi, quae sunt in immunitate sancti Martini; et in parochia vestra, donec colloquamur. |
| 10 | Quidquid enim iustum est tuam recipere ab eis auctoritatem, non renuo, sed omnino, si tibi obedientes non erunt, ego tecum constringo eos; ad tuam enim synodum venire debent, et rationem reddere de officiis spiritalibus, et tu gratis dare illis quae Dei sunt, sicut ante praedixi, Domino Iesu demandante ut gratis spiritalia dona dentur ab omnibus: et maiorem tibi prosperitatem praestat intercessio sancti Martini et sancti Aredii, quam illorum concilium qui hanc hortantur exactionem et tributa solvere: et si aliis facere voluisses, nunquam tamen nostris hanc necessitatem imponere te velle putavi, propter amicitiam inter nos condictam, vel magis honorem sancti Martini, quem Deus tanta honoravit auctoritate, ut omnibus auxilium sanctis suis intercessionibus praestare poterit. |
| 11 | Incolumem et felicem beatitudinem tuam, recteque praedicantem divina clementia protegere et exaltare dignetur, domine sanctissime. |