monumenta.ch > Alcuinus > 212
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXI. AD OMNES AMICOS. Commendatitia Noroberet presbyteri peregrinantis ad amicos. <<<     >>> EPISTOLA CCXIII. AD RAGANBERTUM EPISCOPUM. (Anno incerto.) Conqueritur de novis exactionibus, quibus ministri episcopales vexabant presbyteros in ecclesiis sancti Martini servientes.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCXII. COMMENDATITIA AD AMICOS. Commendatio ad amicos pro peregrinantibus ad limina apostolorum.

1 Omnibus venerabilibus viris, et diversarum potestatibus dignitatum et sanctae charitatis filiis humilis levita Alcuinus sempiternae beatitudinis salutem.
2 Scimus itaque vestrae bonitatis pietatem pro Christi amore et futurae gloriae retributione peregrinos et hospites et maxime eos qui pro ecclesiastica necessitate vel pro salute animarum suarum, sacra sanctorum apostolorum limina visitare solent, benigne suscipere.
3 Qui hos receperit in domo sua, Christus eum recepturus erit in gloria sua; quia [ita] in talibus Christus receptus erit; ut ipsa Veritas in Evangelio ait: Hospes fui et suscepistis me (Matth. XXV, 35).
4 Tamen pro portitoribus chartulae huius ego Alcuinus fidelis vester amicus, o Patres optimi et fratres sanctissimi, et filii dilectissimi!
5 vestram summopere deprecor charitatem, ut benigne eos suscipiatis, in quocunque negotio vel necessitate illi opus habeant.
6 Habetis Deum remuneratorem, meque debitorem secundum opportunitatem temporis, ut vestrae voluntati satisfaciam in Christo.
Alcuinus HOME

bnf1096.49 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.192 tbl8.1v