monumenta.ch > Alcuinus > 110 > 22 > 209
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCVIII. AD EUMDEM. Deplorat discipuli perversos mores, et illum ad meliora revocare conatur timore gehennae. <<<     >>> EPISTOLA CCX. COMMENDATITIA AD AMICOS. Commendatitia cuiusdam presbyteri Fordradi ad amicos.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCIX. AD AMICUM. Conversum ad meliora, hortatur ad constantiam.

1 Dilectissimo amico totius prosperitatis praesentis et aeternae beatitudinis perpetuam salutem.
2 Magna mihi laetitia est de bona voluntate vestra quam audivi a fratre nostro Benedicto in vobis esse.
3 Opto, atque Deum deprecor, ut citius cum omni convenientia perficiatur.
4 Scriptum est enim: Ne tardes converti ad Dominum Deum, quia nescis quid ventura pariat dies (Eccli. V, 8).
5 Erue te de harum carcere tribulationum, quae in hoc mundo fidelium animos torquere solet, sicut scriptum est: Multae tribulationes iustorum; ut quod sequitur tibi evenire merearis: Sed de his omnibus liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20).
6 Et cave diligentissime, ne qua te aratrum Domini tenentem iniustitia retro revocet.
7 Nemo miles sarcinis alienis onustus ad bella bene procedit, nisi armis tantummodo victricibus, vel ad defensionem sui, vel ad laesionem adversarii.
8 Omnia quae vobis necessaria videbantur mihi fidelissimo fratri Benedicto dixi.
9 Loca adiutorium et animi constantiam [locus corruptus].
10 Sed scire debes quod in omni loco ubi hominum conversatio est plurimorum, utrumque et boni et mali inveniuntur: Sed sapiens animus utrorumque utatur magisterio, id est, ut malorum caveat malitiam, et bonorum sequatur iustitiam.
11 Mens rationalis quae homini data est, discernere debet quae sint cavenda, et quae sint sequenda; nec multum de loco diffidere, vel etiam confidere, quia si locus adiuvare potuisset, nunquam angelus de coelo cecidisset, vel homo in paradiso positus peccasset; sed regnum Dei, ut ipsa Veritas ait, intra nosmetipsos quaerendum est (Luc. XVII, 21).
12 Et Psalmista: Timete Dominum omnes sancti eius, quia nihil deest timentibus eum (Psal. XXXIII, 10).
13 Timor Domini peccare vetat, dum homo ubique Dei sibi praesentiam agnoscit et timet, quia qui conscium habet cogitationum, verborum, vel operum suorum, hunc habiturus est et iudicem; nec eum quidquam effugit nostri, nec aliquid iniudicatum dimiserit, quia, sicut dictum est, unicuique reddet secundum opera sua.
14 Dum tempus habemus, operemur bonum, quia post mortem non est tempus operandi, sed tempus mercedem recipiendi.
15 Haec cogitans, charissime fili, tui ipsius curam habeto, memor de quantis te liberavit Deus periculis.
16 Illum ama, et ad eius misericordiam convertere, ut deleantur delicta tua, et merearis locum refrigerii, lucis et pacis recipere cum sanctis Dei.
17 Meique memor cum Deo servientibus, pro teque intercedentibus, valeas perpetua prosperitate, dulcissime amice.
Alcuinus HOME

bnf1096.55 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.225 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik