Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCVIII. AD EUMDEM. Deplorat discipuli perversos mores, et illum ad meliora revocare conatur timore gehennae.
| 1 | Charissimo filio. |
| 2 | Quem sero genui, et cito dimisi. |
| 3 | Nec bene ablactatus raptus est ab uberibus meis. |
| 4 | Inimicior quam noverca, tenera de paterno gremio per libidinum vortices caro rapuit. |
| 5 | Heu, proh dolor! |
| 6 | quid faciam, nisi plangam pereuntem, si forte calidis lacrymarum fomentis resuscitari possit. |
| 7 | Vae carni, quae non timet sulphureos quinque urbium ignes, vel poenae infernalium tormentorum flammas Stringe teipsum, obsecro, huius timoris catenis, et tenta quomodo vel unam ardoris scintillam sufferre possis: et cogita quid sit, si totum corpus aeterno crucietur incendio. |
| 8 | Respice tandem, et noli consentire ei qui tibi talia parat incendia: sed magis castiga teipsum, et paternis acquiesce obsecrationibus: et Dei oculis te semper praesentem esse cognosce, et ante sanctorum angelorum aspectus. |
| 9 | Erubesce in conspectu illorum facere quae horrescis in conspectu cuiuslibet hominis perpetrare. |
| 10 | Scio quod iudicium credis omnibus esse futurum, et te credis inter illos esse qui talia egerunt qualia tibi quotidie diabolus suadet. |
| 11 | Ecce heri fecisti voluntatem carnis tuae; hodie vadis in incendium ignis aeterni. |