monumenta.ch > Alcuinus > 140 > 157 > 131 > 190 > 25 > 189 > 26 > 13 > 174 > 219 > 206
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCV. AD QUEMDAM DISCIPULUM. Causam dissensionis a se amolitur, et in amicitiam redire postulat. <<<     >>> EPISTOLA CCVII. AD FILIUM PRODIGUM. Reprehendit discipuli perversos mores, et ad emendationem vitae provocat exemplo cuiusdam nunc episcopi, olim sui condiscipuli.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCVI. AD DISCIPULUM. Reprehendit illum ob vitae perversitatem, et ad emendationem hortatur.

1 Dilectissimo filio.
2 Dulcissime fili, frater et amice, cuius nomen opto ut coelestis bibliotheca teneat in aeternum.
3 Olim te genui, nutrivi, alui, et ad perfectum virum usque, Deo donante, perduxi, artibus studiose eruditum, sapientiae sole illuminatum, moribus apprime ornatum; ita ut tuam laudem tota pene decantet regio [Codd. ms. Salisb., Britannia], et latior est fama nominis tui quam notitia faciei tuae.
4 Huius ego tibi decoris devotus, Christum obtestor, adiutor exstiti, et pro virium mearum portione te, si non idoneus, tamen voluntarius, sicut potui, et adhuc absentem obnixe orationibus prosequar, quem quondam praesentem sacris disciplinis provexi.
5 Sed per eius te misericordiam intentius deprecor qui nos redemit, illuminavit et exaltavit, et suae agnitionis participes effecit ne charitati meae, quae me non sinit tacere, irascaris, si aliquid durius tecum loquar.
6 Urget enim me paternitatis affectus fari, quod pennigero rumore narrante didici, quia quaedam agis quae nec tuae conveniunt dignitati, nec meae placent dilectioni: quia nolim famam claritatis tuae maculis fuscari nigris, ne alius tibi debitum subripiat locum, ut sit novissimus primus et primus novissimus (Matth. XIX, 30).
7 Quid est, fili, quod de te audio, non uno quolibet in angulo susurrante, sed plurimis publice cum risu narrantibus: quod puerilibus adhuc deservias immunditiis, et quae nunquam facere debuisses, nunquam dimittere voluisses [velis].
8 Ubi est nobilissima eruditio tua?
9 Ubi est clarissima in Scripturis sacris industria tua?
10 Ubi morum excellentia?
11 Ubi animi fortitudo?
12 Ubi timor gehennae?
13 Ubi spes gloriae?
14 Quomodo illa perpetrare non horrescis, quae aliis prohibere debuisses?
15 Convertere, obsecro, intra animum tuum [Cod. Sal., in te], et dic cum propheta: Quis dabit capiti meo aquam et fontem lacrymarum oculis meis, ut plangam die ac nocte (Ioan. IX, 1), non Ierusalem Babylonio igne usturam, sed animam Sodomitanis flammis arsuram.
16 Per singula momenta properat dirus exactor, quem nullus vitare potest.
17 Quid respondebis tunc aequissimo iudici tuo, si nunc non corrigis foedissima facta tua?
18 Obsecro te, dilectissime fili, per terrorem illius iudicii, quod omnes subire cogimur, ut ab hac die, qua hanc perlegas paginulam, intimo dolore dictatam, pura charitate conscriptam, sancta fide sigillatam, constanti animo incipias catenam huius diabolicae suggestionis et impiae consensionis disrumpere, et procul a te abiicere, quatenus puras et liberas manus ad Dominum Deum tuum levare valeas (I Tim. II, 8), qui praesto est tibi, de longinqua regione revertenti, occurrere, si tu non tardaveris surgere et dicere: Pater, peccavi in coelum et coram te, ideo non sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV, 21).
19 Et non solum obviare, sed etiam amplectari, osculari, optimaque induere stola et annulo ornare et calceamentis munire, insuper et deducere dignabitur in domum deliciarum suarum, qua angelicis coniunctus coetibus, beata aeternitate et aeterna beatitudine decantabis: Beati, qui habitant in domo tua Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).
Alcuinus HOME

bnf1096.20 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.226 tbl8.1v