monumenta.ch > Alcuinus > 110 > 22 > 209 > 150 > 129 > 142 > 34 > 228 > 145 > 154 > 205
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCIV. AD FRIDUGISUM. De tribus generibus visionum. <<<     >>> EPISTOLA CCVI. AD DISCIPULUM. Reprehendit illum ob vitae perversitatem, et ad emendationem hortatur.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCV. AD QUEMDAM DISCIPULUM. Causam dissensionis a se amolitur, et in amicitiam redire postulat.

1 Charissimo in Christi charitate filio salutem.
2 Obsecro ut solitae pietatis dilectione has paternae devotionis litterulas legere digneris.
3 Cur, dulcissime fili, contumeliam dissensionis nostrae in aures palatinas mittere voluisti?
4 Ecce ibi sonat: « Quid nos sperare debemus de illorum amicitia, qui nec inter seipsos fidem vel concordiam servare potuerunt?
5 » Magis haec potest esse confusio quam laudatio, desperatio fidei nostrae quam confirmatio causae tuae.
6 Et qua fronte reprehendere poteris eum quem toties laudare solebas?
7 Scio quod tibi ira tua iusta videtur; quia haec est natura humani furoris, ut haec, quidquid agit vel dicit, iustum sibi esse videatur.
8 Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5), id est, nolite permanere in ira.
9 Concessit quod naturae est; tulit quod culpae est.
10 Idcirco et Apostolus ait: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26).
11 Saepe melior est defensor quam accusator; quia ille ad pacem defendit, iste ad discordiam accusat.
12 Nec in mea diffido causa, licet in praesentia regis ventiletur.
13 Testis est mihi renium scrutator (Psal. VII, 10), quam fideliter te semper amavi, et quam bene cupivi de fratre tuo, quem video te plus carnaliter amasse quam patrem spiritaliter, licet ille de me superbe egisset [Locus corruptus].
14 Testis est mihi domnus rex, Dei esse causa, an illius pietas prius alterum nominaret, an ego precarer.
15 Et non erubescerem de ambabus accusationibus in illius sanctissima praesentia diiudicari, si non confunderemur de dissensionis nota.
16 Quod vero te nesciente perrexi, necessitas hoc fecit, non voluntas.
17 Quare oblitus fuisti, fili mi, quomodo cum lacrymis et inclinata cervice te pro pace et concordia, pro Christi amore precatus sum, cuius debitor es omni homini, etiam non rogatus.
18 Et si fratrem tuum occidissem, utique ob Christi praeceptum ignoscere debuisses: quanto magis, dum nihil ei nocui, sed omnino benefeci.
19 Et ob hoc benefactum in illum, inimicus factus es amico tuo.
20 Nec tibi plus est, in regeneratione sancti Spiritus, fratris [Forte, frater] quam mihi.
21 Et si in prima mansisset generatione, ex qua orta est discordia inter charissimas personas; et in qua plus illum amas quam me, nec tibi nec mihi esset frater.
22 Revertere, revertere, licet non pro meo, sed pro illius amore, qui cum inimici essemus, reconciliavit nos Deo in sanguine suo (Coloss. I, 20).
23 Sit ille nobis nunc mediator ad pacem, qui fuit ante mediator ad vitam.
24 Si has humilitatis meae preces dura mente contemnis, et nocere cupis (cui prodesse fas esse negare non poteris, nisi paternum nomen et magistrale de pectoris tui arcano, vel oris eloquio delere velis; quod impium esse nemo est qui nesciat, qui beneficia charitatis inter nos unquam agnovit) tamen eo protegente, pro cuius amore haec tam suppliciter deposco, credo nocere non poteris.
25 Absalon patrem suum regno expulit, sed seipsum vita privavit (II Reg. XV et XVIII); et quod illa dissensio carnaliter perpessa est, timeamus ne nos spiritaliter patiamur, si ad charitatem Christi non revertamur.
26 Charitas patiens est ad sufferendum, benigna ad praestandum; non agit perperam, id est, non superquaerit fratrem suum in negotio; omnia sperat, omnia credit (I Cor. XIII, 4 seq.).
27 Quae meliora sunt, sperare debemus et optima credere.
28 Utinam haec chartula in locum me apud te remittat pristinum; et si hoc perficere non valeat, vel excusatum habeat apud iudicem meum; quia feci quod potui, si obtinere non valuissem quod voluissem.
29 Possum, possum, credo, per eum, qui inspiravit pectusculum meum, ut peterem quod pium putavi.
30 Inspiret etiam pectus tuum, ut concedas quod deposceris.
31 Conditio vero pacis non puer sit pater dissensionis, sed puer Pater futuri saeculi (Isai. IX, 6), de quo dictum est: Ecce puer meus quem elegi, electus meus, in quo bene complacuit animae meae (Matth. XII, 18): ut digni habeamur inter eos nominari, et esse pueros, de quibus antea ille per prophetam praedixit: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus (Isai. VIII, 18).
Alcuinus HOME

bnf1096.20 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.226 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCIV. AD FRIDUGISUM. De tribus generibus visionum. <<<     >>> EPISTOLA CCVI. AD DISCIPULUM. Reprehendit illum ob vitae perversitatem, et ad emendationem hortatur.
monumenta.ch > Alcuinus > 110 > 22 > 209 > 150 > 129 > 142 > 34 > 228 > 145 > 154 > 205