Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCIV. AD FRIDUGISUM. De tribus generibus visionum.
| 1 | Tria sunt genera visionum: unum corporale, aliud spirituale, tertium intellectuale. |
| 2 | Corporale est quod corporeis oculis videtur [Cod. Sal., videre solemus]. |
| 3 | Spirituale est quod, remota corporali visione, in spiritu solo per imaginationem quamdam cernimus, sicut cum forte quidlibet ignotum oculis perspicimus, statim eius rei imago formatur in spiritu, sed prius non apparet illa spiritualis imaginatio quam corporalis allata sit intuitio. |
| 4 | Intellectuale est quod sola mentis vivacitate consideramus, veluti cum scriptum legimus: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XIX, 19). |
| 5 | Litterae autem corporali visione leguntur, et proximus spirituali imaginatione rememoratur, et dilectio sola mentis intelligentia. |
| 6 | Primum autem genus visionis omnibus notissimum est. |
| 7 | Secundum aeque omnibus consuetum. |
| 8 | Tertium a plerisque ignoratum, quia discernere nequeunt, quid sit spirituale, quid intellectuale: quae duo Apostolus una sententia et hac brevissima optime discrevit: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15). |
| 9 | Spiritum occultas significationes, quae sunt in Scripturis sanctis, nominavit; et mentem manifestas harum intelligentias appellavit. |
| 10 | Voluit enim nos cum intelligentia eorum quae dicimus, vel orare vel psallere. |
| 11 | Unde et in alio loco dicit: Si oravero lingua, spiritus meus orat, mens mea sine fructu est (Ibid. 14). |
| 12 | Hic autem lingua obscuras et mysticas significationes quae solent tantummodo spiritu cerni designavit, quarum si intelligentiam ignoramus, mens nostra infructuosa remanet. |
| 13 | Haec quoque duo genera visionum in Pharaone et Ioseph mirabiliter distinguuntur (Gen. XLI). |
| 14 | Illi enim in spiritu futura ostendebantur, isti in mente horum revelatio facta. |
| 15 | Illius spiritus informatus est ut videret, istius mens illuminata est ut intelligeret. |
| 16 | Similiter et Danielis excellentia tentata est et probata, qui et somnium futurorum, quod rex videbat spiritu, intellexit, eiusque interpretationem regi ostendit (Dan. II et IV). |
| 17 | Ideo magis ille fuit propheta qui mente intellexit, quam rex qui spiritu cernebat. |
| 18 | Sed haec tria quoque genera visionum in illa Scriptura, quae coram rege Balthazar in pariete est depicta, ostenduntur (Dan. V). |
| 19 | Nam corporali visione rex cernebat in pariete litteras perscriptas, cuius nec spiritus informatus fuit, ut eas, licet videret, legere potuisset; nec mens illuminata intelligere eas. |
| 20 | Accessit autem et propheta, qui utrumque et in spiritu obscuritatem scripturae perlegebat, et obscurissimas eius significationes mentis vivacitate intellexit. |
| 21 | Haec tibi, charissime fili Fridugilse, citato sermone dictavi, ne ignarus huius tripartitae rationis esses, quae omnibus usitata est, sed a paucis intellecta. |