Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCIII. AD GALLICELLULAM. De comparatione numerorum Veteris et Novi Testamenti.
| 1 | Dilecto filio meo Gallicellulae Albinus salutem. |
| 2 | Quia me rogasti de numerorum ratione, vel magis comparatione, qui in Veteri Lege inveniuntur, ad auctoritatem Novi Testamenti referre; quia non occurrit nobis iter agentibus plura scribere; a denario tamen incipiamus, donec usque ad unitatem perveniamus, ut cum pedibus gradientis calamus currat scribentis. |
| 3 | Decem praecepta sunt Legis, quae data sunt in duabus tabulis per Moysen et Aaron populo Dei (Exod. XX). |
| 4 | Decem mnas dedit Christus utriusque populi praedicatoribus (Luc. XIX, 13). |
| 5 | Decem plagis percussa est Aegyptus, ut populus Dei liberaretur (Exod. XII, 3). |
| 6 | Per decem persecutiones coronata est Ecclesia Christi. |
| 7 | Decima die mensis primi tenendus fuit agnus paschalis, qui immolandus fuit XIV die mensis eiusdem. |
| 8 | Decima hora [Nona utique] pro mundi salute agnus paschalis, id est Christus, in cruce emisit Spiritum (Matth. XXVII, 46, 50; et Marc. XV, 34, 37). |
| 9 | Decima generatione venit diluvium, et perdidit impios (Gen. VII). |
| 10 | Post decem reges novissimi temporis nascitur AntiChristus, cum quo pereunt omnes impii (Apoc. XVII, 12). |
| 11 | Novem lapidibus opertus est archangelus, qui cecidit de coelo. |
| 12 | Novem ordines angelorum remanserunt in coelo. |
| 13 | Octo animae salvae factae sunt in arca (I Petr. III, 20). |
| 14 | Octo beatitudinibus salvantur animae fideles in Ecclesia (Matth. V, 3 seq.). |
| 15 | Octavo die in populo [Dei] circumcidendus fuit [omnis] masculus puer (Levit. XII, 3). |
| 16 | Octavo die circumcisus est Christus (Luc. II, 21), per cuius circumcisionem octo principalia vitia destruuntur. |
| 17 | Septima die requievit Deus ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2). |
| 18 | Septima aetate requiescunt sancti a laboribus huius saeculi. |
| 19 | Septem columnas excidit sapientia ad construendam sibi domum (Prov. IX, 1). |
| 20 | Septem donis sancti Spiritus Christus domum suam, id est Ecclesiam, confirmavit. |
| 21 | Sex diebus fecit Deus coelum et terram, et omnia quae in eis sunt. |
| 22 | Sex aetatibus omnia currunt huius saeculi tempora. |
| 23 | Sexta die creatus est homo de immaculata terra. |
| 24 | Sexta aetate Filius Dei de immaculata Virgine factus est homo. |
| 25 | In quinque libris Israelitico populo Moyses dedit praecepta vivendi. |
| 26 | Quinque talenta Christus ad coelos rediens fideli tradidit servo (Matth. XXV, 15). |
| 27 | Quatuor de uno paradisi fonte ad irrigandam profluunt flumina terram (Gen. II, 10). |
| 28 | Quatuor Evangelia de uno fonte, qui est Christus, procedunt ad irriganda corda arida, ut virtutum floribus vernent. |
| 29 | Quatuor sunt elementa, quibus mundi ornatus maxime constat. |
| 30 | Quatuor sunt virtutes, quibus minor mundus, id est, homo ornari debet. |
| 31 | Tribus modis Adam tentatus est, et superatus, id est, gula, iactantia et avaritia. |
| 32 | Tribus his modis (iterum) Christus tentatus est, et vicit victorem Adae (Matth. IV). |
| 33 | Totus orbis in tres dividitur partes, Europam, Africam, Asiam [Codd. ms., et Indiam]. |
| 34 | In quibus partibus tribus modis colitur [Codd. ms., colendus est] Deus, fide, spe et charitate. |
| 35 | Tria praecepit Deus Abraham dicens: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1). |
| 36 | Tria promittuntur nobis: resurrectio, vita et gloria. |
| 37 | Duae fuerunt tabulae testamenti, in quibus decalogus digito Dei scribebatur (Exod. XXXI, 18). |
| 38 | Duo sunt praecepta charitatis, quae digito Dei, id est, Spiritu sancto in cordibus scribuntur fidelium. |
| 39 | Duo fuerunt Cherubim in templo: Cherubim multitudo scientiae interpretatur (Num. VII, 89; et III Reg. VI, 23 seq.). |
| 40 | Ideo duae partes sunt scientiae; una est diabolum relinquere, altera Deum diligere. |
| 41 | Una fuit arca, in qua mundo pereunte fideles salvati sunt. Una est [sancta Dei] Ecclesia, qua pereuntibus peccatoribus salvantur fideles. |
| 42 | Unus fuit transitus Israelitici populi per Mare Rubrum, ut promissam acciperent terram (Exod. XIV). |
| 43 | Unum est baptisma, per quod transeundum est ad vitam aeternam (Ephes. IV, 5). |