monumenta.ch > Alcuinus > 177 > 149 > 32 > 33 > 207 > 231 > 136 > ... > 152 > 155 > 191 > 100 > 35 > 232 > 151 > 201
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CC. AD EDILTHRUDAM. Consolatur matrem de morte filii. <<<     >>> EPISTOLA CCII. AD AMIGUM. Charitatem suam amico significat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CCI. AD MAGENHARIUM COMITEM SENONICAE CIVITATIS. Hortatur ad virtutes; curamque sui officii.

1 Dilecto in Christo Magenhario comiti, humilis levita Albinus salutem.
2 Audivi vos, vir venerande, nostrae parvitatis optasse colloquia; et ut vere fateor, vestram valde desideravi praesentiam, ut dulci collocutione vestrae prudentiae consolarer.
3 Sed quia rerum eventu hoc fieri non valuit, visum est mihi condignum litteris implere quod verbis non potui, et meam in vos ostendere dilectionem, et vobis utilia per chartam suadere, ut vester profectus meus esset fructus.
4 Ut qui in sublimi dignitate positus es in terris, per opera iustitiae et misericordiae coelestem tibi merearis honorem.
5 Cogita quod [Cod. Sal., quam] transitoria sunt haec omnia quae in hoc saeculo habemus: et quia necessarium est unicuique hominum [Cod. Sal., homini] aeternam sibi per temporalia benefacta promereri gloriam.
6 Quapropter, ut ad perpetuam pervenias, Deo donante, beatitudinem, nulla te saeculi delectatio, nulla carnalis concupiscentia impediat.
7 Sed esto in iudiciis iustus, in operibus misericordiae pius, viduis et orphanis quasi pater, defendens [Canis., defendas] eos ab omni violentia.
8 Esto quoque Ecclesiis Christi quasi frater, ut per orationes servorum Dei, inter pericula hostium, fluminum, viarum, infirmitatum, divina te protegat dextera, regat atque conservet semper ubique.
9 Fac ut quotidie pauperes de pane tuo comedant, quia miserorum consolatio tibi erit aeterna remuneratio.
10 Esto quoque in consiliis providus, sapiens in cogitationibus, modestus in sermone, Deum semper habens praesentem, quatenus illius loquens voluntatem [Al., veritatem], eius dignus efficiaris protectione.
11 Corpus tuum in castitate, et animam in sobrietate conserva: fidelis esto ad dominos quos dedit tibi Deus, ad amicos benignus, ad omnes homines aequus et miseris largus.
12 Debitoribus [tuis] vel in te peccantibus culpas ignosce, ut tibi ignoscat Deus, si quid contra eius fecisti voluntatem.
13 Tuis quoque diligenter praecipe subiectis, ut iusti sint in iudiciis, misericordes in miseros, Deum timentes, Ecclesiamque Christi honorantes: ut illorum bonitas tibi in mercedem [Cod. Sal., mercede] computetur.
14 Saepe subiectorum peccata rectoribus imputantur [Canis., implicantur], si minus diligenter eos admonent praelati, quomodo facere debent; sicut eorum bona dominis prosunt ad praemia, qui eos studiose erudiunt Deum timere, eiusque obedire praeceptis.
15 Obsecro ne me praesumptuosum esse arbitreris, haec tibi scribentem.
16 Charitas Christi et vestrae salutis amor, et vestrae bonitatis fiducia, haec me monuit scribere; optans vos [Cod. Sal., te] et praesentem habere prosperitatem, et futuram promereri beatitudinem.
17 Divina vos gratia in omni bonitate florere faciat, vir dilectissime.
Alcuinus HOME

bnf1096.20 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.202 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik