monumenta.ch > Alcuinus > 140 > 157 > 131 > 190 > 25 > 189 > 26 > 13 > 174 > 219 > 206 > 23 > 137 > 146 > 113 > 200
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCIX. AD AEDILTHYDEM FAMULAM DEI, OLIM REGINAM. Instruit optimis vitae documentis. <<<     >>> EPISTOLA CCI. AD MAGENHARIUM COMITEM SENONICAE CIVITATIS. Hortatur ad virtutes; curamque sui officii.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CC. AD EDILTHRUDAM. Consolatur matrem de morte filii.

1 Dilectissimae in Christo matri Edilthrudae humilis levita Alcuinus salutem.
2 Quia praesentialiter vestram dulcissimam dilectionem, ob longitudinem habitationis nostrae, admonere nequeo, ideo litterarum officio implere non cesso, quae linguae ministratione denegatur, desiderans toto cordis mei affectu, te ubique, charissima mater!
3 in omni proficere bono, ut digna efficiaris in eorum censeri numero de quibus in Evangelio Dominus noster Iesus Christus respondit: Omnis qui fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse mihi mater et frater (Matth. XII, 50).
4 Quomodo mater, nisi sancta charitate in visceribus cordis perfecti quotidie generatur?
5 Ecce qualem filium poterit pia mater habere, eumdem ipsum Deum regem ac redemptorem; etiam et in omnibus tribulationibus consolatorem.
6 Multae sunt tribulationes iustorum (Psal. XXXIII, 20); sed maiores sunt consolationes Christi.
7 In quo debet homo saecularis miserae eventu contristari, qui fontem totius consolationis, id est, Christum habitatorem possidet in pectore?
8 Imo magis gaudendum est in tribulationibus propter spem aeternae beatitudinis, dicente Apostolo: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21).
9 Item: Flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6).
10 Item de apostolis legitur: Ibant autem gaudentes apostoli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati (Act. V, 41).
11 Sciat dilectio tua quia filius tuus spiritalis Dominus Iesus non est mortalis; vivit, vivit, et in dextera Dei Patris vivit et regnat.
12 Ideo de carnali filii tui morte non contristeris; imo magis nec de tui corporis abso ( sic ): sed labora omnibus horis et momentis, ut anima feliciter vivat cum Christo, et in spem bonitatis illius consolare, quia multae miserationes Dei.
13 Te vero superstitem reliquit filio carnali, ut per tuas intercessiones et eleemosynas misereatur et illi.
14 Forte in peccatis suis mortuus est, sed in misericordia potest fieri ut vivat divina.
15 Nam latro, qui in scelere suo suspensus est cum Christo, sed in misericordia salvatus est Christi.
16 Noli lugere eum, quem revocare non poteris; et si Dei est, non illum doleas amissum, sed tibi in requiem gaudeas praemissum.
17 Si duo sunt amici, felicior est mors praecedentis quam subsequentis, habet enim, qui fraterno amore pro se quotidie intercedat, et lacrymis lavat pristinae errores vitae.
18 Nec dubites prodesse piae sollicitudinis curam, quam pro anima illius geris.
19 Tibi proficit, et illi.
20 Tibi itaque, quae in fide facere dilectione [Ita Cod. mendose; f. leg., quia in fide facis et dilectione]: illi, ut vel poena levigetur, vel beatitudo augeatur.
21 Larga est et inaestimabilis pietas Domini nostri Iesu Christi, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), et neminem perire.
22 Noli, ut praedixi, in tribulationibus tuis contristari, sed, si maiores tibi superveniant, gaudeas in illis, dicente Apostolo: Non sunt condignae huius temporis passiones, ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).
23 Sicut aurum in igne examinatur, sic homo in camino tribulationis comprobatur.
24 Dum potestatem habeas rerum tuarum, fac ex eis eleemosynam, quia nescis quid ventura pariat dies (Prov. XXVII, 1).
25 Nullus tibi dispensator fidelior potest esse quam tu ipse; et libentius munera praecedentia nos, quam subsequentia Deus accipiet.
26 In multis enim offendimus omnes (Iac. III, 2), sicut Iacobus ait apostolus.
27 Item Ioannes evangelista dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus (I Ioan. I, 8).
28 Et iuxta Salomonem: Redemptio viri propriae divitiae (Prov. XIII, 8).
29 Et qui plus habet, plus exigetur ab eo.
30 Dispensatores saeculi debemus esse non possessores: exsules enim et peregrini sumus in hac vita, sicut omnes patres nostri (I Paral. XXIX, 15, et Psal. XXXVIII, 13).
31 Illorum mors nobis nostram omni hora oculis opponat; et illorum bona conversatio in Christo, nostrae sit eruditio vitae; quatenus illorum in fide et charitate atque omni opere bono sequentes vestigia in coelesti beatitudine vitam habere mereamur sempiternam.
Alcuinus HOME

bnf1096.20 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.202 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCIX. AD AEDILTHYDEM FAMULAM DEI, OLIM REGINAM. Instruit optimis vitae documentis. <<<     >>> EPISTOLA CCI. AD MAGENHARIUM COMITEM SENONICAE CIVITATIS. Hortatur ad virtutes; curamque sui officii.
monumenta.ch > Alcuinus > 140 > 157 > 131 > 190 > 25 > 189 > 26 > 13 > 174 > 219 > 206 > 23 > 137 > 146 > 113 > 200