monumenta.ch > Alcuinus > 111 > 199
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCVIII AD HUNDRUDEM FEMINAM Hortatur ad devotionem et vitam exemplarem in palatio regis. Salutem precatur reginae, et Egfrido. <<<     >>> EPISTOLA CC. AD EDILTHRUDAM. Consolatur matrem de morte filii.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCIX. AD AEDILTHYDEM FAMULAM DEI, OLIM REGINAM. Instruit optimis vitae documentis.

1 Dilectissimae in Christo sorori Aedilthydae matri humilis levita Alcuinus salutem.
2 Vestrae benignitatis munera gratanter suscipiens, vestrae dilectionis salutatoria verba libenter audiens, fateor magna me dulcedine esse gavisum, cognoscens fidelem in vestro pectore permansisse charitatem, quam nec terrarum longinquitas interrumpere poterit, nec fluctivagi maris aestus procellosis undis obruere valet, quo minus ad me usque beneficiosa munificentia pervolasset.
3 Sicut legitur: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam (Cant. VIII, 7).
4 Igitur charitas quae deseri potest, nunquam vera fuit.
5 Nil homines ita Deo appropinquare facit, sicut charitas.
6 Qui in charitate manet, in Deo manet, sicut dicit Scriptura, quia Deus charitas est (I Ioan. IV, 16).
7 De qua ipse Salvator ait: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40), id est, in charitate Dei et proximi.
8 Per charitatem proximi ad Dei dilectionem pervenitur.
9 Dicit enim Ioannes evangelista: Si fratrem, quem vides, non diligis, quomodo Deum, quem non vides, diligere potes (I Ioan. IV, 20)?
10 Sed fraterna charitas in admonitione spiritali et in solatio saeculari ostendenda est.
11 Sicut enim corpus cibo pascitur, ita anima sacris doctrinis alitur.
12 Ideo utrumque facere debet qui potest: et pauperi larga porrigere manu quod indiget, et esurientem animam salutifera admonitione reficere: maxime qui praesunt aliis et multorum curam habere videntur.
13 De hoc studiose vigilare [Forte, vigila] pro singulis animabus, quasi rationem redditurus pro eis in die iudicii.
14 Qui negligenter talentum servat acceptum, poenam patietur suae negligentiae condignam; qui vero multiplicat diligenter pecuniam Dominicam, magnam accepturus erit mercedem a Domino Deo suo.
15 Scire debent praelati quod quanto plus laborant in salute subiectorum suorum, tanto maiorem accepturi erunt gloriam, dicente in die iudicii Domino Deo illis: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21, 23).
16 Quid hac voce iucundius?
17 quid hoc auditu beatius?
18 Hanc [Suppl. ut] vocem audire merearis, charissima soror, omni instantia tibi subiectos instrue, verbis admone, exemplis erudi: quia illorum salus tua est remuneratio.
19 Noli propter hominis terrorem tacere, sed propter Dei amorem loquere.
20 Argue, increpa, obsecra (II Tim. IV, 2); publice peccantes palam castiga, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20); alios in spiritu mansuetudinis admone; alios in virga pastorali corripe, diligenter considerans quid cui conveniat.
21 Quidam itaque maligni morbi per dulcia, quidam per amara sanantur pocula.
22 Anus et senes quasi matres et patres honora; iuvenes quasi fratres et sorores dilige; minores aetate quasi filios filiasque erudi, et omnium curam habeto in Christo, ut omnium mercedem habeas a Christo (I Tim. V, 1, 2).
23 Fidelis vero dispensator pecuniam Domini sui, id est, animas sibi commissas augere studeat per diligentiam, non minuere per pigritiam; quia servus bonus coronabitur a Domino suo, malus vero damnabitur, sicut in Evangelio dici a legentibus intelligi potest.
24 Tu vero labora diligentissime in opere Dei, ut retributionem magnam accipias in regno Dei.
25 Eleemosynae tuae praecedant te et viam tibi faciant.
26 Munera enim dilatant viam hominis, et spatium ei ante principem faciunt (Prov. XVIII, 16).
27 Hospites et peregrini sumus in hac terra (Hebr. XI, 13).
28 Patria nostra in coelo est.
29 Non est bonum transitoria diligere, et sempiterna negligere.
30 Unusquisque sicut operabitur, sic accipiet a Deo suo, qui reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27).
31 Vigiliae et orationes tibi sint frequentes, et psalmodia in ore, non vaniloquia in lingua.
32 Sed dilectio Dei in corde, et non ambitio saeculi in mente.
33 Praeterit enim quidquid amatur in mundo: permanet quidquid diligitur in Christo.
34 Volentes nolentes aeterni erimus.
35 Omni intentione studeamus, ut fideliter vivamus, ubi semper mansuri erimus.
36 Sanctorum festivitates cum laude divina, et pauperum eleemosyna frequenter honora, quatenus eorum merearis intercessione illorum esse particeps beatitudinis.
37 Sint tibi sermones veritate laudabiles; sint mores sobrietate et modestia amabiles; sint manus largitate honorabiles: sit totius vitae conversatio exemplum in omni bonitate aliis, ut dignitas personae tuae laudetur ab omnibus, ametur a pluribus, et per (te) Dei nomen glorificetur, ipsa dicente Veritate: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
38 Magnum habemus Patrem, Deum scilicet omnipotentem.
39 Quam nobilis in moribus, quam modestus in verbis, quam castus in corde, quam misericors omnibus debet esse filius Dei, ipso praecipiente: Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI, 36).
40 Imitemur quantum poterimus illius bonitatem, ut aeternam beatitudinem cum illo habere mereamur: ait enim non solum apostolis, sed etiam et nobis: Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis (Ioan. XIII, 15).
41 Item: Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII, 12).
42 Quid superbit homo in saeculi divitiis?
43 Christus pauper factus est pro nobis (II Cor. VIII, 9), ut per illius paupertatem, quam pro nobis accepit in terra, nos divites essemus in coelo.
44 Cito enim putrescit caro in terra, quam tanta diligentia ornamus in deliciis.
45 Insuper et de sepulcro cogitamus ornando; vanitas haec vanitatum est.
46 Melius est his opibus animam vestire, quam spurcitiam carnis ornare.
47 Christus sepultus est in spelunca, non in templo.
48 Hoc ideo dico, quia aliqui viventes suam solent fabricare sepulturam.
49 Quid mihi, ubi vermi putrescat esca?
50 Tantum ut anima requiem habeat, studendum est, ut illa vivat feliciter, quae mori non potest.
51 Veniet enim tempus, quando corruptibile hoc induetur incorruptionem (I Cor. XV, 53), et resumet anima quod reliquit in terra.
52 Tunc homo pariter anima et corpore regnabit cum Christo, qui hoc totius [Forte, nunc totus] anima et corpore, serviebat Christo.
Alcuinus HOME

bnf1096.20 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.202 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCVIII AD HUNDRUDEM FEMINAM Hortatur ad devotionem et vitam exemplarem in palatio regis. Salutem precatur reginae, et Egfrido. <<<     >>> EPISTOLA CC. AD EDILTHRUDAM. Consolatur matrem de morte filii.
monumenta.ch > Alcuinus > 111 > 199