monumenta.ch > Terentius > 3 > 179 > 195 > 2 > DE VERBO. > 14 > 163 > 124 > 119 > 198
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCVII. AD FILIAM SPIRITALEM (EUGENIAM). Castitatem cum eleemosynarum largitate commendat. <<<     >>> EPISTOLA CXCIX. AD AEDILTHYDEM FAMULAM DEI, OLIM REGINAM. Instruit optimis vitae documentis.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCVIII AD HUNDRUDEM FEMINAM Hortatur ad devotionem et vitam exemplarem in palatio regis. Salutem precatur reginae, et Egfrido.

1 Deo devotae feminae Hundrudae Alcuinus diaconus salutem.
2 Benignitatis tuae salutationem et munuscula gratanter accepi; in quibus te agnovi conditae olim amicitiae bonam abundare [Forte, habere] memoriam; credens quoque tuam similiter non oblivisci prudentiam, qualiter devotio mea te iam praesentem de charitate Christi, et honestate vitae diligentissime admonuit.
3 Ideo non opus esse arbitror, multis illa reiterare sermonibus, sed paucis deposcere litterulis; ut omni hora vel momento dies in mente habeas aeternos, et praepares te in occursum Domini Dei tui (Amos IV, 12), ut sine timore videre valeas Iudicem vitae tuae, quem tota virtute dilexisti in pectore tuo.
4 Sit cogitatio tua in praesentia Dei, in sobrietate vitae, et sermo tuus in modestia veritatis, et opera tua in castitatis honestate, ut exemplis tuis adolescentiores erudiantur, seniores congaudeant, omnes aedificentur, ut in palatio regis regularis vitae devotio in tua videatur conversatione.
5 Quatenus summi regis pietas in omni te custodiat prosperitate, et in bonis operibus usque ad finem vitae perseverantem, aeterna te remunerari gloria dignetur.
6 Saluta, obsecro, domnam reginam ex meae parvitatis nomine.
7 Scripsissem exhortatorias illi litteras, si illi propter occupationes regis [Forte, regias] meos apices legere licuisset.
8 Sciat tamen certissime sibi quoque dominae, quantum valeo, fidelem esse.
9 Tamen gestum est de monasterio Inmercum, sicut de illorum non speravi bonitate.
10 Faciant de me, sicut illis placeat.
11 Nam fides mea apud illos non violabitur, credens tanto meliores habere illos, quantum meliores sunt meritis et dignitate.
12 Omnipotens aeterna protectione eos ubique custodiat, protegat et regat cum omnibus fidelibus suis.
13 Egfridum filium meum diligenter saluta.
14 Opto, ut floreat in voluntate Dei, et prosperitate multis feliciter annis.
15 Valeto semper, dulcissima soror.
Alcuinus HOME

bnf1096.20 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.202 tbl8.1v