Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCVI. AD EUGENIAM FILIAM. Hortatur ad fortitudinem in tribulationibus, quas ipsa innocens cum Dei servis patitur ab iniquis regibus.
| 1 | Albinus Eugeniae filiae virgini charissimae in Christo salutem. |
| 2 | Litteris dilectionis vestrae acceptis, et dulcissimis cum gratiarum actione muneribus, valde laetatus sum in fide et charitate vestra. |
| 3 | Auditisque tribulationibus quas non solum vestra innocentia patitur, verum etiam pene omnis servorum Dei multitudo: quia reges vobiscum tyranni facti sunt, non rectores; nec ut olim reges a regendo, sed a rapiendo dicuntur. |
| 4 | Sed forti animo esto; multae sunt enim tribulationes iustorum (clamat Psalmista) ut consequi valeas, quod sequitur: Sed de his omnibus liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20). |
| 5 | Et Dominus in Evangelio: Tradet frater fratrem in mortem, etc. (Matth. X, 21). |
| 6 | Sed in patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). |
| 7 | Aurum non splendescit, nisi igne probetur. |
| 8 | Iob lateret occultus, nisi tribulationibus probaretur; de quo Iacobus apostolus, dum nos ad patientiam hortaretur, ait: Iob audistis, et finem Domini vidistis (Iac. V, 11). |
| 9 | Tribulatio patientiam operatur, ait Apostolus, patientia autem probationem, probatio vero spem (Rom. V, 3, 4). |
| 10 | Qualem spem, nisi perpetuae beatitudinis? |
| 11 | Si margaritam invenisti pretiosam, venditis omnibus eme illam: teneas, nec dimittas eam (Matth. XIII, 46). |
| 12 | Saeculum hoc in maligno est positum (I Ioan. V, 19). |
| 13 | Sunt homines seipsos amantes, Evangelio Christi non obedientes. |
| 14 | Unusquisque viam voluntatis suae graditur, non sequens eum, qui ait: Ego sum lux mundi, qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII, 12). |
| 15 | Item: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, tollat crucem suam et sequatur me (Matth. XVI, 24). |
| 16 | Crux tollitur, dum per patientiam tribulatio vincitur. |
| 17 | Nemo miles coronabitur, nisi qui legitime certat (II Tim. II, 5). |
| 18 | Legitime certare est virgini, ut sit sancta corpore et anima (I Cor. VII, 34), et sit digna Christo sponsa; cantans quotidie: Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia (Cant. II, 16); id est, inter candorem virginitatis. |
| 19 | Memor esto virgines esse prudentes et fatuas. |
| 20 | Si antiquus hostis in te ipsa, id est, in corpore tuo tentationis locum non invenit, omnino exterius quaerit, quomodo animi fortitudinem enervare valeat; cui forti animo resistendum est. |
| 21 | Non sunt enim, ait Doctor egregius, condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18); dum revelata facie videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). |
| 22 | Et virgo, quocunque ierit, agnus sequitur eam (Apoc. XIV, 4). |
| 23 | O nimium felix, cui nec felicior ullus. |
| 24 | Quae beata Dei Genitrice ducente omnia secreta coelestis regni intrare merebitur penetralia. |
| 25 | Non nocet multum quod iter perficere non valuisti quod coepisti, Deo aliquid melius providente tibi. |
| 26 | Expende in pauperum solatia, quod in tanti itineris viaticum tibi praeparasti. |
| 27 | Da quod habes, ut accipere merearis quod optas. |
| 28 | Habeto eius pleniter in corde charitatem, quem defensorem tibi petis in tribulatione. |
| 29 | Non est diabolo facilis vastatio domicilii, in quo est habitatio Christi; a cuius latere cadent mille et decem millia a dextris eius (Psal. XC, 7). |
| 30 | Illum habeas opto consolatorem in omni tribulatione tua, quem habebis remuneratorem totius poenitentiae tuae. |
| 31 | Respice in eum, qui ait: Confidite, ego vici mundum (Ioan. XVI, 33). |
| 32 | Illius te aeterna potestas in omni tribulatione vincere faciat, et palmam perpetuae beatitudinis accipere concedat, qui ait: Dabo ei manna absconditum (Apoc. II, 17), quod nullus novit, nisi qui acceperit. |
| 33 | Valeto, in omni virtute et sapientia florens, charissima filia. |