Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCV. AD MATREM ET FILIAM. Hortatur ad bona opera; et precibus earum se commendat.
| 1 | Albinus matri et filiae in Christo salutem. |
| 2 | Laetante animo salutationem accepi vestram, suppliciter deprecans ut Deus Christus misericorditer devotionem respiciat vestram; magis magisque faciat in sua proficere voluntate, et ad coronam gloriae vestram deducat conversationem. |
| 3 | Filia sit matri in omni bono obediens; mater sit in salute filiae devota: utraque in Dei servitio semper studiosa, in castitate facientes quae sunt Deo placita. |
| 4 | Subiectamque vobis filiam [Videtur leg. familiam] in omni timore Dei educate, quasi rationem redditurae pro singulorum animabus. |
| 5 | Quapropter ut filios filiasque cum omni diligentia eos erudite, ut non solum carnale solatium, sed etiam spiritale gaudium habere mereamini. |
| 6 | In pannoso paupere Christus non despiciatur, sed in domum deducatur, foveatur et reficiatur; quia refectio egeni salus est divitis. |
| 7 | Canonicas horas in laude divina omni studio peragite, quatenus ab angelis exaudiatur et a Christo accipiatur concentus psalmodiae vestrae. |
| 8 | Modestia vestra, iuxta Apostolum, nota sit omnibus hominibus (Philip. IV, 5); quatenus et praesens vita exemplum sit in salutem multis, et futura pro laudabili pietatis conversatione a Deo remuneratore omnium bonorum recipiatur. |
| 9 | In fine vero huius chartulae vestram deprecor almitatem, ut inter vestras orationes mei nominis memoriam habere dignemini: et ea charitate mihi salutem deprecamini perpetuam, qua vos per hanc epistolam de vestra admonere studui; hosque legentes apices in Christo valete semper charissimae. |