Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCIV. AD CONGREGATIONEM SANCTAE MARIAE ET PATREM MOROALDUM. Cupit eorum societate frui, et amicitia.
| 1 | Beatissimae et sanctissimae Dei genitricis semperque virginis Mariae congregationi, et pio Patri Moroaldo, ultimus sanctae Ecclesiae clientellus Alcuinus in Christi charitate salutem. |
| 2 | Saepius vestrae sanctitatis audiens famam, et ideo me vestrae familiaritati adiungere desideravi. |
| 3 | Sed modo tempus opportunum occurrit, per praesentem fratrem obnixis precibus meipsum vobis commendare. |
| 4 | Quapropter per sanctae Virginis Filium vestram suppliciter obsecro unanimitatem, ut me, licet indignum, vestris animis atque manibus accipere dignemini, non quasi ignotum, sed quasi fratrem. |
| 5 | Quia licet oculis carnis non vidissem, tamen oculis cordis vos videre videor, et valde diligo; honestatemque vitae vestrae animo complector studioso, cupiens vestram beatitudinem ubique proficere in Domino, et ad perpetuae pacis pervenire laetitiam. |
| 6 | Orantes pro nobis, vos semper valete in Christo, fratres dilectissimi? |