Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCIII. Aenigmatica.
| 1 | Antonio Paulus. |
| 2 | Venerunt mihi litterae sexto Idus Quintilis ad Uuicos, gaudio plenae de meo et de tuo, et de nontermino [Ita ms.; f., nominis termino], quae in me usque modo manserunt, et mansura erunt, credo, licet durissime passus essem praesentiam absentiae, et absentiam praesentiae. |
| 3 | De visitatione vero fraterna saepius volui secundum opportunitatem itineris; sed secunda in pronomine persona optime novit, unde remansit; imo necdum agnosco, quomodo fieri possit hoc. |
| 4 | Scito, quod litterae tantummodo non sufficiunt ad meum et tuum (quia haec sunt, quae mundum destruunt) si non aderunt ego et tu. |
| 5 | Hucusque tres litterae in tristitia fuerunt, duobus [F., duabus] hoc facientibus; sed septem omnia sufferunt, donec sex et octo simul gaudeant, et septem stent in loco suo, quia a senarii numeri perfectione per septenarii gratiam ad octonarii beatitudinem ascenditur; et fiat unitas primi et extremi per medietatem, quia cuncta in creaturis tribus istis terminis ad unitatem perveniunt; et si tolluntur de medio unum, de ultimo duo, erunt tres termini aequales, mirabiles in perfectione omnium creaturarum, quae a tribus personis in unitatem potestatis conditae sunt. |
| 6 | Haec legens intelligat et laudet subtilissime largitorem sapientiae, et vivat in eo feliciter. |
| 7 | Saluta fratres; pueros et perfectos, legentes et intelligentes, amantes et benefacientes, Christum colentes et charitatem habentes; et hi omnes valeant, vigeant, floreant in omni perfectione vitae et laudis Dei aeternaliter. |