Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCII. AD ANTONIUM MONACHUM. Desiderat multum orationes Antonii, ut Deum semper amare possit et laudare.
| 1 | Antonio Albinus, mansionario matricularius salutem. |
| 2 | Ideo dico mansionarium te, quia multae sunt mansiones in domo Patris aeterni (Ioan. XIV, 2), quarum te non solum habitatorem, sed etiam inter apostolicam auctoritatem iudicem esse opto, quis, in qua dignus habitare discernatur. |
| 3 | Deprecor tota cordis intentione, ut habeas Albinum tuum in ore et corde, dum animam offers tuam in conspectu Spiritus sancti, deprecans ut eruat me Spiritus Paraclitus de spiritalibus animi mei tentationibus, quatenus digna sit anima mea summum bonum, id est Deum verum amare et laudare; quia haec est angelica vita; semper et hoc agunt iugiter, quod nobis necesse est saepius agere: Et qui plus amat Deum in terris et laudat, magis eum habet in coelis. |
| 4 | Infelix est haec vita, et tota aerumnis plena; non est nobis salus nisi in Domino Deo Christo, quem tua semper devotio amet, laudet et praedicet; et in orationibus tuis sanctis conservos tuos semper adiuva, et me maxime peccatorem, quem Patris nomine, licet indignum, dedicasti; et saluta fratres nostros, commilitones tuos, ex nostri nominis officio, et specialiter eos, quos familiarius nos dilexisse scias. |
| 5 | Vos vero omnes in fraterna charitate et in unitate pacis sanctae divina gratia, in perpetuum custodire dignetur, dilectissimi fratres! |