Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXCI. AD ANTONIUM MONACHUM. Antonio ad se invisuro significat animi sui laetitiam. Homeri vanitatem in histrionibus carpit; conqueritur de intermisso litterarum commercio, quod ait non esse contra regularem vitam. Post obitum sui memoriam exoptat.
| 1 | Filio charissimo Antonio Albinus salutem. |
| 2 | Laetatus sum in lectione chartulae quam mihi tua direxit charitas, sed amplius in solatio germanitatis tuae, quia valde ex die cognitionis tuorum, intimo cordis affectu amavi eos, quamvis non aequaliter ut te, quia aequaliter ad me non pertinebant; te specialius ex omnibus fere amicis unum. |
| 3 | Gratias quod tandem aliquando refloruisti, aperire os, appellare Patrem, sive charitatis, vel etiam hospitalitatis gratia. |
| 4 | Mandavi Hubone qui praeest rebus sancti Martini ad satisfaciendum animo tuo, condicto die obviam tibi esse. |
| 5 | Quod de emendatis moribus Homeri mei scripsisti, satis placuit oculis meis; licet semper honorabiles habuisset mores, tamen nullus est talis in hoc saeculo qui non habeat oblivisci, quae retro sunt, et se extendere in anteriora, donec perveniat ad perfectionis coronam. |
| 6 | Unum fuit de histrionibus, quorum vanitatibus sciebam non parvum animae suae periculum imminere, quod mihi non placuit, quapropter scripsi aliquid exinde, ut integram amoris mei illi ostenderem sollicitudinem; mirumque mihi visum est, quomodo tam sapiens animus non intellexisset reprehensibilia dignitati suae facere, et non laudabilia. |
| 7 | Suadeo dilectioni tuae, ut ubicunque vadas, verbum Dei fulgeat in ore tuo, secundum opportunitatem temporis vel loci, quatenus bona conversationis tuae fama praedicationis instantia adornetur. |
| 8 | Quod in prima paginulae tuae fronte parafrasticas apologetici sermonis excusationes legebam, paradigmatico calamo conscriptas, grate suscipiebam eas, quamvis minus necessarias aestimarem illas. |
| 9 | Conscius cordium nostrorum novit, qua charitate litterarum consolationis tuarum desiderarem; vel quo timore calamum suspendisses in pariete regularis domus. |
| 10 | Aut ego forsitan tanto indignus fui consolatore, aut magis spem posui in homine quam Deo placuisset: tamen nolim tuam bonitatem de aliis id egisse, sed omnibus omnia factus, ut ex omnibus mercedem merearis habere apud Deum. |
| 11 | Christus, ut in historiis legitur, Abagaro regi pagano scripsit epistolam: aut beatus Paulus inter eos non fuit, de quibus Scriptura dicit: Erat illis cor unum et anima una, et erant illis omnia communia (Act. IV, 32), et bene fecit scribendo amicis? |
| 12 | Aut si fecit, male fecit tantas amicis scribendo epistolas? |
| 13 | Vel quomodo meas ausus fuisti legere litterulas, et tuas mihi non dirigere? |
| 14 | Si contra regulam est aliis scribere, utique contra regulam est et aliorum legere. |
| 15 | Opto ex magno cordis mei desiderio, nullatenus te plus peccasse in custodia regularis vitae quam exhortatorias volentibus edere chartas. |
| 16 | Vulnerasti siquidem cor meum, sed si tempus medendi adhuc fieri valeat, sana vulnus charitatis calamo, ne putrescat in peius. |
| 17 | Non enim tibi sunt indiga pigmentorum genera magno emenda pretio, nec cum periculo cor leonis extrahendum; sed aperi cor charitatis tuae, et irriga coelestis rore benedictionis arentia cordis mei rura, ut semper generare incipiat prioris pacis et concordiae [deest fructus, vel simile]. |
| 18 | Nunquid non me familia sancti Petri te hortante et deprecante, in gremium fraternitatis suae suscepit, quasi unum ex illis? |
| 19 | Si amico prodesse timuisti, quare non fratri et consocio germanitatis tuae? |
| 20 | Nunquid regularis constrictio prohibet te fratrem exhortari tuum? |
| 21 | Aut falsum est quod promisistis, aut verum est quod tu de fratre bene non fecisti. |
| 22 | Sed cessent quaerimoniae, fiant charitatis solatia inter fratres, sine qua nihil Deo placere poterit; et si sit in corde, agnoscatur opere: si intus ardeat, foris fulgeat. |
| 23 | Ideo Spiritus sanctus missus est in specie ignis et linguarum, ut quod intus ardet in corde, foras ferat in verbo charitas, ut poeta cecinit: Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor.
|
| 24 | Ego militaris cingulo laboris deposito quietus Deo servire desiderans, nimium trepidus exspectans, qua hora dicatur mihi: aperi pulsanti, festina ad tribunal iudicis tui, ut audias quidquid operatus [Ms., operasti] in vita tua fuisti. |
| 25 | Si te, fili mi, superstite haec hora adveniat Patri, tu vero cum tuis omnibus fidelis intercessor adesto, ut diras accusantium facies evadere, Deo Iesu miserante, valeam, cui laus et gloria omnium bonorum suorum, quae non solum mihi, sed omni humano generi mira contulit pietate. |
| 26 | Tu vero, fili charissime, prospere proficiens et feliciter vivens valeto in aeternum. |