monumenta.ch > Alcuinus > 140 > 157 > 131 > 190
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXIX. AD ANTONIUM. Conqueritur de sui oblivione, spectacula reprobat, et Homero se de iis scripsisse dicit, etc. <<<     >>> EPISTOLA CXCI. AD ANTONIUM MONACHUM. Antonio ad se invisuro significat animi sui laetitiam. Homeri vanitatem in histrionibus carpit; conqueritur de intermisso litterarum commercio, quod ait non esse contra regularem vitam. Post obitum sui memoriam exoptat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXC. AD ANTONIUM. Nuntiat fratres insulae Lirinensis advenisse, et fratrem Adalhardi vocatum ad palatium fuisse, etc.

1 Pio, prudenti atque religioso filio Antonio Albinus matricularius salutem.
2 Quidam praedicator iuxta apostolum importunus debet esse; sic etiam quaedam charitas importuna se minime grato ingerit auditori: nec spreta tacere novit, quae etiam nec fluminibus obrui valet, nec tempestatibus exstingui, ne semel accensa subito exstinguatur.
3 [Haec] causa fuit huius chartulae, quam subnectere calamus meus curavit.
4 Igitur fratres venerabiles et religiosi de monasterio Hilirinae insulae ante paucos dies venerunt ad nos omnia narrantes de illis prospera partibus: sed et hoc addiderunt quod filius meus frater vester cum abbate palatium adire iussus esset, secundaque hebdomada post Pascha iter incepisse.
5 Hoc te scire volui, ut provideas bono consilio fratri tuo, quid sit agendum.
6 Quantum meae parvitatis consideratio perspicit, valde necessarium ei videretur, ut revertatur ad fratres suos, et ea vita vivat, in qua salvatus fuit de periculo mortis, in quo pene periit.
7 Quid iterum regreditur, ubi propemodum perditus fuit?
8 Non sit tibi durum cum Homero nostro consilium inire salutis perpetuae de fratre tuo, et mittere ad amicos vestros, qui sint in palatio, qui illum bonis erudiant consiliis, et revertendi ei licentiam inquirant; litterisque vestris illum admonere, ne dubitet animo, ne titubet gressus illius; sed unanimiter pietatem imperialem poscat regrediendi facultatem.
9 Credas velim has litterulas ex charitate dictatas esse, ut tu habeas mercedem, et frater tuus salutem aeternam.
10 Vive feliciter in charitate Christi, et omni religione sancta, fili charissime.
Alcuinus HOME

bnf1096.78 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.146 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik