| 1 | Antonio Albinus salutem. |
| 2 | Quam plana via fuisset per bellica rura ad currendum vel ad volandum charitatis pennis! |
| 3 | Timeo ne forte fractae sint alae, quae ex eis, ut aliae, potuissent inseri. |
| 4 | Ideo nidus paternus non visitatur, nec saltem columba pedibus, ut quondam in Graecia legatis, affert litterulas. |
| 5 | Quid ad haec sic iturus Orpheus? |
| 6 | Orpheus . . . inter delphinas Orion. |
| 7 | Vertitur oenofori fundus, sententia nobis. |
| 8 | Ego ludo, ego serie [Forte, serio] dormientem saepius suscitare nisus. |
| 9 | Sed nec cantante saltatum est, nec plangente lamentatum. |
| 10 | Omnia vel medium fiant mare, vivite silvae, Dixit amans spernenti se. |
| 11 | Idem in eodem Poeta: Invenies alium, si te hic fastidit Alexis. |
| 12 | Putavi me venire ad te, et unicae [uni] auriculae suavia susurrare, et alteri dura decantare; sed prohibuit me Romanus comes ingrato tempore. Si illius insurgat contra me praelium, in hoc ego sperabo (Psal. XXVI, 3); quia virtus ex infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). |
| 13 | Vereor, ne Homerus irascatur contra chartam prohibentem spectacula et diabolica figmenta, quae omnes sanctae Scripturae prohibent, in tantum ut legebam sanctum dicere Augustinum: « Nescio homo, qui histriones et mimos et saltatores introducit in domum suam, quam magna eos immundorum sequitur turba spirituum. |
| 14 | » Sed absit, ut in domo Christiana diabolus habeat potestatem. |
| 15 | Olim tibi de his scripsi, optans salutem charissimi filii toto cordis affectu; volens per te fieri, quod per me non posse fieri agnovi. |
| 16 | Tuus vero animus, fili charissime, congaudeat in servitio Dei et in salute fraterna, ut tibi ex profectu aliorum merces accrescat meritorum. |
| 17 | Ideo saepius desideravi exhortatorias dilectionis vestrae litteras. |
| 18 | Sed nescio quae causa vel me rapuit ex mente tua, vel te ab exhortatione cessare compulit. |
| 19 | Beatus qui loquitur in aure audientis. |
| 20 | Utinam omnes tali te desiderio audirent, sicut ego unanimus tuus! |
| 21 | Vel castigatus scribe, ut vindices te, quia rogatus noluisti, ut confortares me. |
| 22 | Valeto in pace perpetuae beatitudinis, fili charissime. |