monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167 > 180 > 127 > 186 > 126 > 148 > 184 > 213 > 226 > 222 > 106 > 117 > 130 > 133 > 223 > 187
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXVI. AD AMICUM FIDELEM. Ardorem charitatis suae significat; hortatur ut omnibus sit exemplum vitae. Commendat lectionem sancti Evangelii, et Libri Pastoralis sancti Gregorii. <<<     >>> EPISTOLA CLXXXVIII. AD FILIUM AEGROTUM. Solatur illum, et hortatur ad confessionem peccatorum.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXVII. AD QUEMDAM FILIUM. Laudat discipuli devotionem et sapientiae studium. Non suos mores, sed exhortationes et sanctorum exempla sequi hortatur; commendat lectionem sanctae Scripturae, virtutum exercitium, curam adolescentum, etc.

1 Dilectissimo filio atque amabili meo Albinus salutem.
2 Litterarum series tuarum laetificavit oculos meos, aspiciens in eis bonae devotionis intuitum, et sanctae sapientiae decorem, atque in eam discendi amorem; quod maxime tuis modo competit annis, vel pro aeternae vitae beatitudine, vel pro saecularis honore: quia nihil laudabilius est in homine quam sapientiae decus et charitatis affectus.
3 Quod vero postulasti meos tibi inscribere mores, mirum videtur; dum die noctuque mecum fuisti, nec aliquid tibi celatum fuit, quid nobiscum ageretur.
4 Nec dignum videtur, mea multum te sequi velle vestigia, nisi forte admonitionis verba, quae saepius audisti.
5 Sed etiam magis sanctorum te instruant exempla, quae in sanctis leguntur Scripturis, et nostrae vitae stabilimentum dignoscitur esse.
6 Tu vero, fili charissime, in charitate teipsum exerce, et in ecclesiasticis officiis ornare vitam tuam memento; vigilias et orationes frequentans et in lectionis studio die noctuque desudans quaerere [Forte, quaere] Christum in litteris prophetarum praedictum, et in evangelica ostensum auctoritate.
7 Et dum invenias eum, non amittas eum (Cant. III, 4); sed introduc eum in domum cordis tui, et habeto eum rectorem vitae tuae.
8 Ama eum sicut redemptorem, gubernatoremque tuum, omniumque tibi largitorem bonorum.
9 Custodi mandata illius (I Ioan. V, 3; Matth. XIX, 17), quia in illis vita est aeterna.
10 Et magna discretione teipsum circumspice, considerans quid agendum, vel quid cavendum praecipiatur tibi.
11 Et quidquid accepisti a magistro, vel Spiritu inspirante sancto intelligis, trade diligentissime, et doce; ut tibi semper augeatur intelligentiae donum, quia omni habenti dabitur (Matth. XIII, 12), id est, docendi studium habenti augetur intelligendi scientia.
12 Esto pauperibus et miseris quasi pater, humilis in ministrando, largus in dando, quatenus illorum benedictio veniat super te.
13 Admoneasque adolescentulos qui tecum sunt de castitate corporis sui, de confessione peccatorum suorum, de assiduitate discendi, de conversatione sobria, de ebrietate cavenda, de luxuria fugienda, de vanitate huius saeculi non sequenda.
14 Sed discant in adolescentia, ut habeant, quod doceant in senectute.
15 Deferant enim honores senioribus, ament vero ecclesiastica officia.
16 Ergo praevide ut bona videant in te exempla cum sanctorum exhortatione verborum.
17 Pro huiusmodi religione et devotione Dei omnipotentis te gratia consequatur et exaltet, et honorificet inter homines, et vitam tibi praestet sempiternam.
18 De libris vero quos rogasti, id est, in Epistolas Apostolorum beati Bedae tractatum, soror mea Gysla habet.
19 Dum illa remittet eum mihi, dirigam vobis.
20 De Benedictione Patriarcharum, de quibus rogare tibi quoque placuit, composui olim epistolam sub nomine tuo Samuelisque condiscipuli tui.
21 Nescio si de ea postulasti, sive de quolibet alio auctore.
22 De epistola interrogasti, quid esset?
23 Nam ἐπὶ super, στόλα habitus Graece dicitur.
24 Unde Adrianus imperator Epictetum philosophum inter alias inquisitiones interrogavit, quid esset cinctum?
25 At ille videns eum epistolam manu tenentem, respondit: Quod manu tenes.
26 Volens intelligere, quasi supercinctorium esset epistolae sigillum, quo a foris vestiatur chartula.
27 Hanc habeto interpretationem, donec meliorem invenias vel veriorem.
Alcuinus HOME

bnf1096.77 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.146 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXVI. AD AMICUM FIDELEM. Ardorem charitatis suae significat; hortatur ut omnibus sit exemplum vitae. Commendat lectionem sancti Evangelii, et Libri Pastoralis sancti Gregorii. <<<     >>> EPISTOLA CLXXXVIII. AD FILIUM AEGROTUM. Solatur illum, et hortatur ad confessionem peccatorum.
monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167 > 180 > 127 > 186 > 126 > 148 > 184 > 213 > 226 > 222 > 106 > 117 > 130 > 133 > 223 > 187

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik