Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXVI. AD AMICUM FIDELEM. Ardorem charitatis suae significat; hortatur ut omnibus sit exemplum vitae. Commendat lectionem sancti Evangelii, et Libri Pastoralis sancti Gregorii.
| 1 | Dulcissimae dilectionis fratri et amico in Christi charitate salutem. |
| 2 | Amico antiquo novus non est similis (Eccli. IX, 14). |
| 3 | Amicus qui fortunam sequitur, et tempus observat, qui iuxta qualitatem loci mutatur, nunquam verus fuit. |
| 4 | O si mihi vox ferrea esset, et omnes pili verterentur in linguas, ut vel sic ad aures tui cordis verba dilectionis meae pervenire valuissent; vel in tuo pectore spiritus esset prophetiae, ut perspicere cordis mei arcana potuisses! |
| 5 | crederes utique quam suavissimo sapore tui amoris pectus meum impleretur. |
| 6 | Sed nunc, quod valeo, faciam. |
| 7 | Hos parvos apices, magnae indices charitatis, tibi dirigo, ut per hos intelligas quod vix intelligi potest. |
| 8 | Sicut flamma potest videri, tangi autem non potest, ita charitas in litteris cerni potest, sed vix in animo scribentis sentiri valet. |
| 9 | Quia sicut scintillae de igne sparguntur, ita dilectio litterarum officio volat. |
| 10 | Sed plurimi sunt in quorum corde exstinguitur: ideo gratius lucescit, ubi vel aliqua eius flammula ardescit. |
| 11 | Quia in te, frater sanctissime, veram inveni charitatem, ideo nulla terrarum spatia me prohibent, secundum opportunitatem portantis [visere], cupiens te in Christo perenniter frui, cuius amor nostra utinam impleat corda ut per eius dilectionem nobis inviolabilis permaneat fraternitas, cuius charitatem sicut sacerdos Dei summi, sicut tuba coelestis, sicut praeco salutis cunctorum ingerere cordibus studeas. |
| 12 | Quidquid illius respuit sanctitas, instantissime prohibe; quidquid illius diligit bonitas, ardentissime praedica. |
| 13 | Non terrenae fragilitatis terreat potestas, non saecularis ambitio sacerdotalem severitatem compescat. |
| 14 | Nolite [Cod. ms. Noli] timere eos qui corpus possunt occidere, animam autem non possunt (Matth. X, 28). |
| 15 | Esto omnibus vitae lucerna, praevius viarum Dei, exemplum honestatis. |
| 16 | Esto miseris consolatio, medicina vulneratis, afflictis consolatio, pastor, non mercenarius, domus Dei, non spelunca latronum, palma florens, oliva semper virens (Ioan. X, 12; Matth. XXI, 13; Psal. XCI, 13; Gen. VIII, 11). |
| 17 | Noli columbas Dei vendere. |
| 18 | Gratis da, quod gratis accepisti (Matth. X, 8). |
| 19 | Irreprehensibilem teipsum in omnibus exhibe, ut vita tua doctrina sit populi, ut ex bona conversatione tua aedificentur plurimi (I Tim. III, 2). |
| 20 | Lege diligenter, obsecro, Evangelium Christi, libros quoque alios canonicae auctoritatis. |
| 21 | Sed et Pastorale beati Gregorii papae saepissime perscrutare. |
| 22 | His epulis animam tuam pasce, ut habeas unde alios quoque reficere valeas. |
| 23 | Mei quoque, obsecro, ut memoriam habeas inter missarum solemnia et sacras orationes tuas, ut divina clementia veniam mihi peccatorum, et coronam tibi meritorum praestare dignetur. |