Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXV. AD QUEMDAM DISCIPULUM. Gaudet ob discipuli prosperitatem et litterarum studium; hortatur ad poenitentiam et ad pugnam contra hostes animae. Ornatum corporis reprehendit.
| 1 | Dilectionis vestrae litteras grata suscepi dextera, et laeto legebam animo, intelligens in eis vestrae vitae prosperitatem et litteralis exercitii studium, ex quo dictantis eloquentia claruit. |
| 2 | Hoc mihi maximum esse gaudium constat, ut filios [meos] florere videam in conversationis puritate et profectus diligentia. |
| 3 | Iste est ornatus quem optavi in eis [Al., meis]. |
| 4 | Istae sunt deliciae quibus illos desideravi vestiri. |
| 5 | Ista est munditia quam concupivi in illis. |
| 6 | Hae sunt epulae in quibus illos iucundari amavi. |
| 7 | His etiam anima reficitur esuriens et sitiens iustitiam. |
| 8 | Hoc est vinum quod miscet sapientia invitatis ad mensam suam, dum septem columnis subnixam sibi domum construxit (Prov. IX, 5, 1). |
| 9 | In hac divina domo, frater [Cod. Sal., fili] carissime, te habitare semper obsecro; illius te epulis pasci deprecor; hoc [Al., huius] te calicis mero inebriari exopto; non vanas saeculi pompas, non noxias corporis delectationes exsequi, quae non proderunt ambulantibus in eis, sed suos sequaces in aeternae perditionis voraginem demerserunt. |
| 10 | Tu vero, amor animae meae, si quid sordium ex his contraxisti, lacrymis lava, poenitentia ablue, et vitae melioris manu dele; memor tui, memorque mei; animam meam laetificans, tuae parcens: quia salus tua consolatio mea est. |
| 11 | Noli patrem sua mercede fraudare de te. |
| 12 | Noli filii nomen delere in te. |
| 13 | Si pro te non vis, vel pro me fac. |
| 14 | Si vel me non curas, et te negligis; Deum time, dilige, honora. |
| 15 | Ille est verus pater, ille redemptor, ille omnium largitor bonorum suscitat dormientem in deliciis animam. |
| 16 | Contra tres tibi quotidie pugnandum est inimicos: contra diabolum, contra saeculum, contra carnem. |
| 17 | Quomodo poteris secure dormire? |
| 18 | Te vero dormiente vigilant, qui te occidere quaerunt. |
| 19 | Quomodo non times flammas aeternae perditionis? |
| 20 | Quid tu, parvi temporis hospes, patriam quaeris in peregrinatione, et illam oblivisceris in qua civis conscriptus es in baptismo? |
| 21 | Cogita quis pro te pependit in cruce [patienter sustinens probra invidorum], cuius latus lancea perforatum tuae sanguinem redemptionis emanavit. |
| 22 | Noli parvipendere pretium tuae [Cod. Sal, propriae] salutis. |
| 23 | Pro te traditus est, qui te fecit: imo omnium creator ad redemptionis tuae pretium seipsum expendit. |
| 24 | Cur te ignobilem facis, nobilissimo emptus pretio? |
| 25 | Noli ex filio Dei facere servum diaboli. |
| 26 | Quid pompaticis carnem induis vestimentis, et ornamenta animae non quaeris? |
| 27 | Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius, qui non respicit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). |
| 28 | Melius est collo sapientiae monile suspendi, quam serico vanitatis involvi (Eccli. VI). |
| 29 | Melius est castitate lumbos circumcingi, quam numerosis pomparum cingulis constringi, et ardentes bonorum operum in manibus portare lucernas, quam digitos annulis ostentationis radiare (Luc. XII, 35). |
| 30 | Satius est pedes in Evangelium pacis expeditos esse, quam longo fasciarum nexu ligari (Ephes. VI, 15). |
| 31 | Heu! |
| 32 | quod corrumpitur, tanta diligentia ornatur; et quod permanet, tanta socordia negligitur! |
| 33 | Illud omni cura ornatur, pascitur et vestitur: hoc quasi vile supellectile nullo decore dignum ducitur! |
| 34 | Terrenum colitur, et coeleste non curatur! |
| 35 | Dei imago vilescit, et terrae species honoratur! |
| 36 | Non ita, fili, non ita in te sit. |
| 37 | Tu sacri altaris minister, tu summi honoris socius, tu sapientiae vas, flos adolescentiae, dignitatem tuam attende, et esto quod nominaris. |
| 38 | Cogita corpus tuum in pulverem reverti et animam tuam ad iudicium rapi. |
| 39 | Qualis tunc esse cupias, talem te nunc exhibe. |
| 40 | Nunc tempus est laborandi, tunc remunerandi; nunc promerendi, tunc accipiendi. |
| 41 | Qui plus laborat, plus mercedis accipiet. Curre, dum lucem habes (Ioan. XII, 35). |
| 42 | Qui hodie est, cras non erit, dicente Scriptura: Noli tardare converti ad Dominum, quia nescis, quid ventura pariat dies (Eccli. V, 8). |
| 43 | Omnis gloria saeculi quasi flos feni decidet. |
| 44 | Arescit fenum et flos eius deperit (I Petr. I, 24). |
| 45 | Memento creatoris tui, antequam veniat tempus afflictionis. |
| 46 | Pugnemus fortiter, et vincamus perniciter [Ms., viriliter; al., pertinaciter], ut coronemur feliciter. |
| 47 | Illum habemus adiutorem, quem et remuneratorem. |
| 48 | Ille prior hostem vicit, ut nos vincere possimus. |
| 49 | Triumphavit in cruce, ut nos regnemus in coelo. |
| 50 | Ad nos descendit in terram, ut nos ascendamus ad illum in coelum. |
| 51 | Filius hominis factus est, ut nos filii Dei esse mereamur, cui laus et gloria in omnes aeternitates. |
| 52 | Amen. |