monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167 > 180 > 127 > 186 > 126 > 148 > 184
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXIII. AD MONNAM PRESBYTERUM ET FRATREM EIUS. Hortatur ad saeculi contemptum, ad humilitatem. <<<     >>> EPISTOLA CLXXXV. AD QUEMDAM DISCIPULUM. Gaudet ob discipuli prosperitatem et litterarum studium; hortatur ad poenitentiam et ad pugnam contra hostes animae. Ornatum corporis reprehendit.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXIV. AD PRESBYTERUM EADA. Pro muneribus gratias agit; dolet se de gradu paupertatis raptum esse in voraginem divitiarum; orationibus se commendat.

1 Dilecto amico Eada presbytero Albinus salutem.
2 Dilectionis tuae munera magna devotionis laetitia suscepi, desiderans, donante Deo Christo, prosperitatem vos et praesentem habere atque futuram, agnoscens antiquae in vobis munificentiae largitatem.
3 Quapropter et in nobis antiquae fidei reformastis amicitiam.
4 Utinam divina clementia in vobis usque ad finem vitae perseverare faciat, quod ab ineunte aetate in vobis operari dignata est.
5 Praeterit enim figura huius temporis (I Cor. VII, 31).
6 Idcirco necesse est ut nos dies extrema in dilectionis geminae sobrietate vestitos inveniat.
7 Quia qui offenderit in uno, id est, in uno charitatis praecepto, factus est omnium reus (Iac. II, 10).
8 Habeto nos, obsecro, socios beatitudinis tuae, sicut te cupimus socium habere prosperitatis nostrae.
9 Et orationibus devotionis vestrae deduc nos in eumdem paupertatis gradum, in quo, perficiente Deo, salubriter consistis.
10 Tu tenes in manibus quod nos olim tenere cogitavimus.
11 Sed fluctus saeculi nostram naviculam procellosis ventis in voraginem divitiarum rapuerunt.
12 Sed te precor ut me pietatis precibus in portum quietis revocare studeas.
13 Cupio, sed non facio.
14 Tranquilla est paupertas, quam feliciter olim amasti.
15 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).
16 Sed paupertas haec humilitatis gubernaculo regatur, et charitatis velo, flante sancto Spiritu in eam, ad aeternae beatitudinis portum perveniet, ubi mei nominis memor intercedere pro me [Canis., pro mea infelicitate te supplex] mereatur.
17 Da te, supplex obsecro, ut duplicem habeas mercedem: unam tui ipsius, alteram fratris tui.
18 Utinam ut merear te videre cum laetitia illic, si hic fieri non possit!
19 Divina te gratia comitetur, et in omni bono florere faciat, ut cum multiplici bonorum operum fructu vitam merearis ingredi sempiternam.
Alcuinus HOME

bnf1096.77 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.167 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik