monumenta.ch > Alcuinus > 202 > 103 > 183
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXII. AD HECHSTANUM PRESBYTERUM. Hortatur ad virtutes: et orationibus amicorum cupit se commendari. <<<     >>> EPISTOLA CLXXXIV. AD PRESBYTERUM EADA. Pro muneribus gratias agit; dolet se de gradu paupertatis raptum esse in voraginem divitiarum; orationibus se commendat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXIII. AD MONNAM PRESBYTERUM ET FRATREM EIUS. Hortatur ad saeculi contemptum, ad humilitatem.

1 Dilectissimis in Christo amicis fratri et filio Anthropo et Stratoclei humilis levita Alcuinus salutem.
2 Solet charitas litteris appellare quos oculis cernere non valet: quia apices chartarum amoris magnitudinem exprimere conantur, ut oculis legatur in syllabis quod videri non potest in mentibus.
3 Ideo vestrae, charissimi, memor germanitatis hanc chartam vobis in commune direxi, ut cognoscatis quantam pro vobis habeo sollicitudinem, quam nec terrarum longinquitas, nec temporum diuturnitas delere valuit, quo minus admoneam, quos magis diligam; desiderans salutis vestrae prosperitatem et in Deo credere et in saeculo scire.
4 Ut utrumque fiat, unum est studendum, id est, Deo placendum.
5 Praeterit quidquid amatur in mundo, et solum permanet quidquid agitur in Deo.
6 Ideo temporalia non tardent iter ad aeterna tendentium, dicente discipulo quem diligebat Iesus: Nolite diligere ea, quae in mundo sunt (I Ioan. II, 15).
7 Nunquid ex umbra panis esuriens se saturare poterit?
8 Umbratica est saeculi felicitas, vera tantummodo in futuro exspectatur.
9 Nolite vinculis saeculi teneri, nec laqueis diaboli ligari.
10 Et vincula quae per confessionem et poenitentiam praecidistis, nolite reformare, ut liberas manus valeatis relevare ad Deum, et puro corde deprecari quem toto corde amare debetis.
11 Vigiliae et orationes sint assiduae vobis.
12 Beatus servus ille, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem (Luc. XII, 37).
13 Vigilandum est in bonis operibus, non dormiendum in delectationibus carnalibus.
14 Ebrietatem quasi perditionis foveam fugite, quia iuxta Prophetam: Vinum et ebrietas aufert cor (Oseae IV, 11).
15 Pompas vestimentorum non sectemini.
16 Beatus homo, qui non respicit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5).
17 Melius est animam ornare quae permanet, quam corpus vestimentis, quod putrescit in pulverem, dicente quodam philosopho: « Ridiculum est in vanitate laudem quaerere; » volens vestimentorum supervacuas curas vanitatem intelligere [Canis., intelligi].
18 Quod si plurimi hoc faciunt, scriptum est: Non sequeris turbam ad faciendum male (Eccli. XVIII, 32).
19 Melius [enim est], cum paucis salvari quam cum plurimis perire.
20 Scitote cuius exempla diligentius sectamini, eius meritis maxime adhaereatis.
21 Christus per humilitatem viam nobis fecit ad coelum; quid superbiam pravorum sequimur?
22 Angelus per superbiam proruit e coelo; quid superbit homo terra et cinis?
23 Quis superbienti homini locus deputetur, si angelo superbienti infernales poenae praeparatae sunt?
24 Non est opus vos quasi [insipientes vel] inscios admonere, dum Evangelium Christi ante oculos habetis.
25 Legite et intelligite, quid sit cavendum vel quid observandum.
26 Quidquid ibi scriptum est, necesse [est] ut fiat, dicente ipsa Veritate: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35).
27 Item: Si quis diligit me, sermones meos servabit (Ioan. XIV, 23).
28 Indicium dilectionis Dei est mandata eius observare; et praemium dilectionis, visio [Can., visitatio] [est] divinitatis; eo ipso promittente quem diligere iubemur, [qui dicit]: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Ioan. XIV, 21).
29 Pro me orantes valete, viri fratres, charissimi in Christo.
Alcuinus HOME

bnf1096.77 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.164 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXII. AD HECHSTANUM PRESBYTERUM. Hortatur ad virtutes: et orationibus amicorum cupit se commendari. <<<     >>> EPISTOLA CLXXXIV. AD PRESBYTERUM EADA. Pro muneribus gratias agit; dolet se de gradu paupertatis raptum esse in voraginem divitiarum; orationibus se commendat.
monumenta.ch > Alcuinus > 202 > 103 > 183

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik