Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXXII. AD HECHSTANUM PRESBYTERUM. Hortatur ad virtutes: et orationibus amicorum cupit se commendari.
| 1 | Filio meo charissimo Altapetra Albinus salutem. |
| 2 | Utinam iuxta nomen tuum fiat merces tua alta et firma. |
| 3 | Hoc vero, ut, Deo donante, fiat, labora instanter; curre, dum lucem habes; ascende quotidie per singulos gradus virtutum, ut de te dici possit: Ibunt sancti de virtute in virtutem, ut quod sequitur fieri possit hoc, ut a te videatur Deus Deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). |
| 4 | Vigiliis et orationibus insta, castitate et humilitate, dilectione Dei et proximi, et aliorum mandatorum observatione teipsum exorna. |
| 5 | Quae tamen omnia ad charitatis firmamentum respicient, in qua tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40). |
| 6 | Si nondum adhuc annis, ordine tamen sacri ministerii [Can., sacro ministerio] senior esse coepisti. |
| 7 | Nam presbyter, senior in Latina interpretatur lingua: ut significet, moribus esse debere senes, constantia perfectos, praedicationi verbi Dei intentos, ita ut ore impleant quod ore doceant. |
| 8 | Tu vero fili charissime, vigilanter tibi praepara bonis meritis domum perpetuam in coelis. |
| 9 | Modo est tempus laborandi et promerendi Deum: tunc erit tempus iudicandi, et pro bonis operibus vivendi Deum; quia tunc iudicabitur unusquisque secundum opera sua (Matth. XVI, 27). |
| 10 | Non tibi sit saeculi pompa suavior quam salus aeterna; nec delectatio [Canis., dilectio] carnalis dulcior quam dilectio Dei. |
| 11 | Qui hic Deum diligit, ibi cum Deo etiam laetabitur [Cod. Sal., cum Deo esse laetetur]. |
| 12 | Quam iucunda est beatitudo aeterna: et quam misera perditio sempiterna! |
| 13 | qualis in vita futura fieri velis, talem te praepara in praesenti. |
| 14 | Parvi temporis hospes perpetuam tibi promerere [Canis., promereris] mansionem. |
| 15 | Hodie te cogita cras esse moriturum. |
| 16 | Omnis dies quasi ultimus est habendus. |
| 17 | Ideo semper homo debet esse paratus, ut quacunque die iudex pulsaverit ostium, aperiatur ei cum laetitia (Luc. XII, 36). |
| 18 | Rapietur ad iudicium anima, dum ducetur de corpore. |
| 19 | Quid tunc ebrietas, quid tunc luxuria carnalis, quid pompa vestimentorum, quid annulus in digito, quid aurum in sacculo? |
| 20 | Dives moritur similiter sicut et pauper, et una est amborum conditio, nisi forte quis melior altero fiat. |
| 21 | Bonus in vitam vadit sempiternam, impius tormentis traditur aeternis. |
| 22 | Esto filius vitae et non mortis. |
| 23 | Esto haeres coeli cum Christo, non esca ignium cum diabolo. |
| 24 | Per singulos dies semper esse melior studeto, ut semper cum Deo esse merearis. |
| 25 | Saluta meo nomine Sacen et Begnod Dei famulos, amicos nostros, filios vitae aeternae. Roga [Can., Rogo] eos nostri esse memores in orationibus suis cum sua familia, quam diligenter in Dei servitio erudiunt [erudiant]: quatenus mercedem ex illis habeant et non poenam, laudem et non contumeliam. |
| 26 | Quia profectus subiectorum salus est praelatorum, et pastor bonus ex gregis multiplicatione coronabitur. |
| 27 | Et tu, fili mi, memor esto mei et tui in orationibus, ut divina nos clementia perpetuo munere in salute sempiterna conservare dignetur. |
| 28 | Vale, vale fili in aeternum. |