monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167 > 180
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXIX. AD QUEMDAM EPISCOPUM. Ad aeterna suspirat. Hortatur ad officium pastorale diligenter obeundum. Auguria, avium cantus, et sternutationes aboleri vult. <<<     >>> EPISTOLA CLXXXI. AD QUEMDAM. Hortatur ad pietatem, reliquasque virtutes: commendat curam divinae laudis in ecclesiis illi commissis.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXX. AD QUEMDAM EPISCOPUM. Dolet de amici aegritudine; hortatur ad patientiam, ad virtutes, ac curam scholarium.

1 Litteris vestrae beatitudinis acceptis satis me laetificavit facies illarum, et sensus omnia gaudiis perfudit viscera, nisi tantum infirmitas vestra meas perturbavit venas.
2 Sed iuxta Apostolum infirmitas corporis fortitudo est animi: gaudeat filius, ut erudiatur a patre.
3 Aurum examinatur in fornace, ut purior splendescat ex flammis (Prov. XXVII, 21); et homo in dolore corporis excoquitur, ut purior exsiliat anima de ergastulo carceris sui.
4 Placeat tibi castigatio paterna, quia flagella patris proficiunt ad salutem.
5 Pauci sunt dies laboris: et perpetuae [Forte perpetui] mercedis.
6 Idcirco instanter laboret lingua in praedicationibus, manus in eleemosynis, pes in circuendo gregem Christi.
7 Animus vigilet in orationibus, et in psalmodiis solidetur, et in laude Dei laetificetur.
8 Quod semper erit acturus homo in coelis, hic saepius agat in terris.
9 Sacrificium laudis honorificavit me, dicit Deus per Prophetam, illic iter est, quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23).
10 Sit humilitas in corde et in corpore; sit patientia in moribus et verbis; sit servus Domini fervens in mente; sit pax in ore, et in corde charitas; et semper suavia verba misceantur durioribus, quia facilius durum cor penetrant mollia verba quam amara.
11 Sit discretio quid cui conveniat tempori, personae, aetati et operi.
12 Sit lectio crebra, et ieiunia sobria et convivia modesta, et honor hospitum, et ordinatio pauperum, et cura familiae, et diligentia in populo.
13 Quid agam, et quid est quod scribo, nisi quia charitas tacere nescit, et quoddam refrigerium est verbis proferre, in quo mens inflammatur?
14 Et scio te rusticitatem meam patienter ferre, et familiaritatis litterulas non abhorrescere.
15 Ideo non erubesco prius dicta rescribere, et iterare quae ante direxi.
16 Etsi immemor sim quid prius scripserim, non tamen immemor sum charitatis aeternae.
17 Nunc velim te properare in patriam et ordinare puerorum lectiones, quis grammaticam discat, quis epistolas et parvos libellos legat, quis sanctam Scripturam sobria mente haurire dignus sit.
18 Tu vero, sancte Pater, evangelicis maxime studeas lectionibus, et canonicis sanctarum Scripturarum inservire eruditionibus, quia te decet meditatio divinae legis, ut dicatur de te: In lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2), ut fructus tuus vigeat in aeternum, et omnia quaecunque facias prospera tibi sint ad salutem.
19 Et memor mei valeto, sanctissime Pater.
Alcuinus HOME

bnf1096.77 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.88 tbl8.1v