monumenta.ch > Terentius > 3 > 179
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXVIII. AD AEDILBERTUM EPISCOPUM. Orationibus omnium et singulorum se commendat, hortatur ad patrum suorum sequenda vestigia, ad lectionem sanctae Scripturae, ad iuniorum instructionem. <<<     >>> EPISTOLA CLXXX. AD QUEMDAM EPISCOPUM. Dolet de amici aegritudine; hortatur ad patientiam, ad virtutes, ac curam scholarium.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXIX. AD QUEMDAM EPISCOPUM. Ad aeterna suspirat. Hortatur ad officium pastorale diligenter obeundum. Auguria, avium cantus, et sternutationes aboleri vult.

1 Dulcedinem dilectionis brevitas chartae non explicat.
2 Sed spero, fides vestrae pietatis tenet quod meae imperitiae littera non sufficit proferre.
3 Utcunque enim memoria charitatis absentiae tristitiam consolatur: et quem sibi praesentari per singula momenta oculus quaerit, hunc animus absentem semper amare non desistit.
4 Heu!
5 quam dura est huius mortalitatis conditio, quae variis eventibus toties amicos disiungit, nec patitur semper videre amantem amatorem suum.
6 O quam felix est aeterna beatitudo, ubi semper videtur quod amatur, et nunquam cernitur quod non amatur!
7 Ad hanc nos festinare oportet, ut illam intrare mereamur.
8 Nullus nos labor deterreat, nulla delectatio retardet: sed tanto avidius totis viribus tendamus ad illam, quanto beatius illam habere poterit qui intrat.
9 Me tecum, dilectissime frater, obsecro, continuis precibus attrahe.
10 Tu vero aries, cui iuxta Salomonem nullus resistere valet (Prov. XXX. 31): ego morbida inter gregem evangelicae pascuae ovicula.
11 Tua lingua clavis est regni coelorum; quapropter nunquam a bonis sileat, nunquam ab admonitionibus cesset.
12 Superbos et contumaces duris increpationibus castiget; humiles et quietos piis exhortationibus refoveat; talentum quod accepisti, quasi devotus negotiator superaugmentare contende.
13 Non tardat Dominus qui dedit revenire et rationem exigere pecuniae suae.
14 Vide et intentius considera quantas animas in periculo animae tuae regendas accepisti.
15 Fac tibi lucrum ex illis, non damnum.
16 Ad exemplum Domini Dei tui recurre, quomodo per civitates, castella, vicos etiam et domos singulas praedicando cucurrisset (Matth. IX, 35); imo convivia Publicanorum et peccatorum non abhorruit, quatenus ex familiaritatis communione praedicationis occasionem haberet.
17 Ita tu eius roboratus exemplis, ubicunque ad convivia venias, ibi praedicationis officia agere non cesses, ut pro carnalibus, quae ministrantur tibi tuisque sociis spiritalia sibi suisque commanipularibus accipiant (Rom. XV, 27, et I Cor. IX, 11).
18 Memor quanta seipsum districtione pius praedicator Paulus obligavit dicens: Vae mihi! si non evangelizavero (I Cor. IX, 16).
19 Et iterum, quam terribilia comminatus est Dominus ipse Ezechieli prophetae, dum praedicationis ei officia ingessit: Fili hominis, speculatorem posui te domui Israel.
20 Et post pauca: Si enim non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et ille morietur in peccatis suis, sanguinem eius de manu tua requiram (Ezech. III, 17, 18).
21 Et iterum per Isaiam prophetam de tacentibus dicitur praedicatoribus: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10).
22 Qui sunt canes muti, nisi pastores tacentes, contra diabolicas insidias per praedicationem latrare non valentes?
23 Idcirco, dilectissime frater, te diligentius obsecro ut omnes ad tuam pertinentes dioecesim verba vitae audire facias, vel per teipsum, vel per tuos adiutores presbyteros, ut subiectorum tibi salus, tua sit gloria apud Deum.
24 Si quis vero, quod absit, postea . . . sanguis eius sit super caput suum: tu vero immunis a perditione illius inveniaris, qui praedicasti ei, licet non obedisset tibi.
25 Raro enim aperta fronte apud Christianos pugnat antiquus hostis: sed sub praetextu pietatis venena mortiferae suggestionis occultat.
26 [Auguria quoque et avium cantus, et sternutationes et talia plurima omnino vetanda sunt, quae nihil valent, nisi apud eos qui ea aliquid valere credunt, ut secundum fidem suam fiat illis.
27 Permissum est enim maligno spiritui ad deceptionem ista observantium facere, ut aliquid auguria saepe verum praedicent.
28 Igitur et in lege veteri auguria observantes morte puniri iubentur (Deuter. XVIII, 10, 12), ut sciamus sub gratia viventes quali poena plectendi sint animae, qui hoc malum in consuetudine habent].
29 Haec vero et huiusmodi pestes quasi pio pastori et prudenti medico convenit tibi commisso praecavere gregi, uti eum in conspectu aeterni iudicis immaculatum adducere merearis, et vocem desiderabilem audire dignus efficiaris: Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21).
Alcuinus HOME

bnf1096.77 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.88 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXVIII. AD AEDILBERTUM EPISCOPUM. Orationibus omnium et singulorum se commendat, hortatur ad patrum suorum sequenda vestigia, ad lectionem sanctae Scripturae, ad iuniorum instructionem. <<<     >>> EPISTOLA CLXXX. AD QUEMDAM EPISCOPUM. Dolet de amici aegritudine; hortatur ad patientiam, ad virtutes, ac curam scholarium.
monumenta.ch > Terentius > 3 > 179