Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXVI. AD REMEDIUM EPISCOPUM CURIENSEM. (Anno incerto.) Commendat se ob veterem amicitiam illius orationibus.
| 1 | Desiderantissimo Patri Remedio episcopo Curiae civitatis, humilis levita Alcuinus salutem. |
| 2 | Memor dilectionis vestrae et foederatae olim amicitiae inter nos, has tuae reverentiae, optime frater, litterulas dirigere curavi, ob recordationem prioris pacti, quod inter nos pepigimus, obsecrans per summi regna tonantis, ut nostri nominis, iuxta vestrae promissionis veritatem, in sacrosanctis orationibus memoriam habere digneris; etiam a servis Dei intercessiones pro me fieri iubeatis, qui sunt in monasteriis per vestrae dioecesis latitudinem. |
| 3 | Nam ego plurimis huius saeculi iaculis vulneratus diem trepido animo exspecto, quo duci ad iudicium vocer ignorans, quid habeam respondere iudici meo Iesu Christo, qui mihi tanta tribuit in hoc saeculo bona; et ego quasi his omnibus ingratus plurima feci, quae non debui. |
| 4 | Tu vero, sanctissime Pater, secundum charitatem, quam habes in membra Christi, et fidem probatam in salvatorem nostrum, me assiduis orationibus adiuvare digneris, ut misericordem inveniam Dominum Deum meum. |
| 5 | Te quoque ipsum, iuxta sapientiam tibi a Deo datam, in omni bonitate praepara ad occursum illius, ut dignus habearis, cum multiplici laboris tui fructu, gaudens et gloriosus stare ante tribunal Christi, atque ex brevissimo huius vitae labore aeternam, donante Deo, beatitudinem cum sanctis omnibus intrare merearis. |
| 6 | Dominus Iesus, qui ait: Per me si quis intraverit, salvabitur; ingredietur et egredietur (Ioan. X, 9), custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum (Psal. CXX, 8), sanctissime Pater. |